Articulus 1
ENARRATIO
IN NAHUM PROPHETAM
ENARRATIO
IN NAHUM PROPHETAM
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : ONUS NINIVE, LIBER VISIONIS NAHUM.
NAHUM propheta, decem tribubus jam ab Assyriis captis, regnante Ezechia super Judam, legitur prophetasse. Describit autem destructionem Ninive metropolis Assyriorum, contra quam vaticinatus est Jonas. Quum enim ad prædicationem Jonæ Ninivitæ ad tempus pœnituissent, post aliquantum temporis ad vomitum redierunt.1 Idcirco per Nahum prædicit eos Spiritus Sanctus perituros.
Onus Ninive, id est pondus miseriæ, seu gravis calamitas Assyriorum, est liber, id est materia libri, visionis Nahum Elcesæi, id est nati de loco sic dicto : qui fuit viculus Galilææ tempore Hieronymi pene destructus, quem refert sibi Hieronymus a circumducente monstratum. Ex quo constat, quod Elcesæi non est hic nomen proprium viri, et patris Nahum, sed nomen loci natalis.
Deus æmulator, id est zelator et ultionis amator secundum zelum justitiæ suæ. Eadem verba Moyses scripsit.2 Et in Exodo Dominus protestatur :3 Ego Dominus fortis, zelotes. Est autem zelus alius quidem spiritualis et bonus, alius carnalis et vitiosus.4 De primo scriptum est, Zelus domus tuæ comedit me ;5 de secundo, Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem.6 Et ulciscens Dominus. Nullum enim malum dimittit impunitum, juxta illud, Deus inultum abire non patitur ;7 et in Psalmo, Deus ultionum Dominus.8 Ipse quippe essentialiter sanctus et justus est, ideo omne peccatum detestatur, ac punit in hoc sæculo vel futuro. Punit autem in his qui convertuntur ac pœnitent, dum illi Deo inspirante castigant se ipsos. Ulciscens Dominus et habens furorem, id est summum æquitatis rigorem, seu justitiam tam districte vindicantem, ac si furiosus consisteret Dominus. Quod autem Deus in sua natura non habeat passionem, seu sensitivæ partis aliquam affectionem, certissimum est. Ulciscens Dominus, injuriam sibi illatam vindicando, in hostes suos, id est obduratos et infideles, qui odiunt Deum, et odio habentur ab eo, et irascens ipse inimicis suis, id est, per modum irati se habens in puniendo rebelles.
Hæc præmisit Propheta, eo quod Assyriorum punitionem scripturus sit. Sed quia punitio Dei ad patientium utilitatem ordinatur, nec statim infertur, sed diu et clementer differtur, adjecit : Dominus patiens, id est, longanimiter præstolans errantium pœnitentiam. Si autem patientia proprie accipiatur, prout est virtus moralis passionem tristitiæ ordinans, sic non competit Deo proprie, sed metaphorice, quemadmodum ceteræ passiones et virtutes passionum refrenatrices. Et magnus fortitu-
Job XXXVI, 22.
Jer. X, 6, 7.
Job XIV, 4.
Hebr. XII, 6.
Jer. XXX, 11.
Exod. IX, 23.
Jer. XXIII, 19.
Is. LXVI, 1. dine, imo infinitæ virtutis, et ipsa divina essentia est potestas omnipotens atque immensa. Unde in libro Job habetur : Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus similis ei in legislatoribus. Jeremias quoque ait : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium ? Et mundans per gratiam impium seu nocentem, non faciet innocentem, id est, non permittet eum sine debita pœna evadere. Vel, Mundans immundum (quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne solus Deus ?) non faciet innocentem, id est a correctione liberum, sed flagellabit omnem quem recipit filium. Propter quod ait per Jeremiam : Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius.
Dominus in tempestate et in turbine viæ ejus. Per vias Domini, hoc loco intelligit operationes divinæ justitiæ contra iniquos, videlicet ultiones ex divina justitia procedentes : quæ dicuntur esse in tempestate et turbine, quoniam impetuose nonnunquam horribiliterque infliguntur ; et interdum ipsa tempestas aeris, et turbo ventorum, fulgura atque tonitrua, sunt effectus ultricis justitiæ Dei, quemadmodum factum esse contra Ægyptios patet in Exodo. Hinc Jeremias ait : Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. Et nebulæ, scilicet sunt, pulvis pedum ejus : id est, accessus Dei vindicantis ad impios ita terribilis est, ut nebulæ appellentur pulvis pedum ejus, quoniam obscura et tristia sunt omnia quæ infligit. Non quod Deus in sua natura habeat pedes, sed pedes Dei dicuntur potestas qua venit et calcat iniquos. Vel ideo pulvis pedum Dei dicitur nebula, quia ex tempestate et turbine causatis a Deo, multum de pulvere ascendit in aerem, quem per modum nebulæ obscurat ac implet. Et dicitur pulvis pedum Dei, quia a terra elevatur, quæ fertur scabellum pedum Dei. Unde in Isaia ait : Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.
Increpans mare, id est, aquis universis per modum redarguentis præcipiens : quemadmodum Christus fecit orta tempestate in mari, juxta illud Marci : Surgens Jesus comminatus est vento, et dixit mari, Tace et obmutesce. Non tamen opinandum est elementa mundi esse animata ac viva, ut Dei increpationem agnoscant; nec ponenda est anima mundi, quemadmodum Plato asseruit totum mundum esse unum animal divina sanctione intelligens. Et exsiccans illud. Non quod aqua fiat sicca, quum humiditas sit inseparabilis qualitas aquæ, sed quod terra seu alveus maris siccetur. Sic enim Deus dicitur mare Rubrum ac Jordanem siccasse, juxta illud in Psalmo : Increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est. Et omnia flumina ad desertum deducens, quum sibi placuerit. Potest enim aquas trans ripas educere.
In præinductis verbis laudavit Propheta divinam justitiam, misericordiam, et potestatem.
Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. Basan fuit in terra promissionis regio uberrima ; Carmelus vero et Libanus, montes arboribus consiti et fecundi atque pulcherrimi. Per quæ, secundum Hieronymum, Propheta metaphorice exprimit vastitatem Assyriorum a Chaldæis : ut per Basan intelligatur fertilis terra Assur ; per Carmelum, exercitus Assyriorum ; per florem Libani, rex et principes. Alii exponunt de prædictis locis filiorum Israel : quæ dicuntur infirmata propter sterilitatem et caristiam quæ contigit in terra Israel tempore Eliæ et Elisei, ut patet tertio et quarto libris Regum ; sicque flos Libani elanguit, id est, florida germina defecerunt. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt. Hoc accipi potest de materialibus montibus terræ et collibus, qui frequenter divina virtute moventur et dejiciuntur ; vel de superioribus et inferioribus principibus, qui Deo vindicante turbantur, desolantur, et a sua gloria transmutantur. Possunt demum omnia hæc specialiter ad Assyrios et Niniven retorqueri, quum in principio capituli dictum sit, Onus Ninive. Et contremuit terra a facie ejus, id est a divinæ virtutis imperio seu adspectu, qui respicit terram, et facit eam tremere, et orbis et omnes habitantes in eo.9 Omnia ista frequenter ad litteram acciderunt, vel simul, vel per partes. In diluvio namque simpliciter totus orbis cum habitatoribus suis commotus est, seu multipliciter immutatus.10
Ante faciem indignationis ejus quis stabit? id est, præsentiam divinæ ultionis ferre quis poterit, quum et in Psalmo dicatur : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?11 Et per Jeremiam Dominus loquitur : Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?12 Ideo subditur : Et quis resistet in ira furoris ejus? id est, rigori justitiæ atque vindictæ omnipotentis Dei quis se opponet, reluctabitur, prævalebit? Palam quod nullus, nisi in quantum ipsemet Deus voluerit, secundum quod Moyses Deum iratum placavit, inæstimabili magnitudine caritatis quodammodo prævalens.13 Unde in Job inducitur : Deus, cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem.14 Indignatio ejus effusa est ut ignis, id est, ultio Dei vitia detestantis, desævit in impiis dure et horribiliter nimis, et petræ dissolutæ sunt ab eo, id est, lapidea corda resoluta sunt, victa et emollita. Frequenter enim Deus exercuit in veteri Testamento, tam in populo suo quam gentibus, hujusmodi ultionem. Præcipue tamen ut ignis effusa est indignatio Dei, quando super Pentapolim pluit ignem et sulfur.15 Ex vehementi quoque calore solent sæpe saxa resolvi.
Bonus Dominus. Est enim naturaliter bonus, cujus natura est bonitas pura immensa, in tantum ut comparatione ejus nullus sit bonus, Christo testante apud Marcum : Nemo bonus, nisi unus Deus. Et confortans in die tribulationis :16 tunc enim promptissimus est ad miserendum, dummodo clamemus ad eum.17 Non enim patietur nos tentari supra id quod possumus.
Et sciens per approbationem, sperantes in se. Novit enim Dominus qui sunt ejus.18 Istud litteraliter potest referri, quod tempore quo Assyrii tribulabant regnum Juda, Deus confortavit Ezechiam ac populum ejus sperantem in Deo;19 vel, quod tempore vastitatis Assyriorum a Chaldæis, confortavit ac liberavit sperantes in se Judæos commorantes inter Assyrios, ne simul cum illis trucidarentur a Chaldæis. Et in diluvio prætereunte, id est in exercitu Assyriorum, per modum diluvii super regnum Juda irruente, quemadmodum Isaias prædixit : Ibit per Judam inundans ;20 consummationem faciet loci ejus, id est consummatam punitionem hujus diluvii, interficiendo per angelum in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum.21 Et inimicos ejus, id est Assyrios, persequentur tenebræ tribulationis et mortis.
Quid cogitatis contra Dominum? id est, cur, o Assyrii, proponitis destruere regnum Juda et urbem ac templum Jerusalem, sicut destructum est decem tribuum regnum? Consummationem ipse faciet, id est, exercitum vestrum occidet ; et non consurget duplex tribulatio, id est, Dominus non tradet regnum duarum tribuum in manus Sennacherib, quemadmodum tradidit regnum decem tribuum in manus Salmanasar patris Sennacherib. Porro de intellectu hujus verbi, post pauca plenius est dicendum. Quia sicut spinæ se invicem complectuntur, id est, adunantur, et quasi in fasciculum colligantur, ut pariter projiciantur in ignem ; sic convivium eorum pariter potantium consumetur, id est, epulatio Assyriorum in terra Juda adhuc exsistentium et convivantium, mox cessabit, et in mœrorem vertetur, quasi stipula ariditate plena, id est valde velociter, quemadmodum siccissima stipula subito ab igne consumitur. Quum enim Sennacherib secundo redisset contra Judæam, et jam circa Jerusalem pernoctaret in Nobe, juxta illud in Isaia, Adhuc dies est, ut in Nobe stetur :22 de vespere fecit exercitui suo grande convivium, quasi de victoria certus; sed eadem nocte per angelum cæsus est populus ejus, et incinerata sunt corpora pessimorum.
Ex te, id est ex populo tuo, o Sennacherib, exibit cogitans contra Dominum malitiam. Iste fuit Rabsaces, quem misit Sennacherib contra Jerusalem, quando Sennacherib exivit Judæam contra regem Æthiopiæ invadentem terram Assyriorum.2324 Et sic in hac prophetia non servatur ordo historiæ, sicut nec frequenter in aliis locis Scripturæ. Rabsaces autem in via cogitavit quas blasphemias evomeret contra Deum Judæorum.25 Mente pertractans prævaricationem. Cogitavit enim qualiter posset Judæos terrere, et a spe divina avertere, sicque desperantes traderent se regi Assyriorum.
Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, id est, quamvis pugnatores Assyrii fuerint potestate perfecti, et ita plures, id est numero abundantes, sicut abundant virtute; sic quoque attendentur, id est, nihilo minus facillime per angelum debuntur, quemadmodum per acutam novaculam pili raduntur. Sic ergo occisio Assyriorum vocatur attonsio, ad innuendum quam cito ac facile ab angelo occiderentur. Juxta quem modum loquitur de eadem re Isaias: In die illa radet Dominus in novacula acuta in rege Assyriorum caput et caudam et barbam universam.26 Et pertransibunt, id est, Assyrii deficient; qui vero ab angelo occisi non fuerint, fugient ad propria loca. Afflixi ego Dominus Deus te, o Ezechia et popule Juda, per Assyrios; et non affligam te ultra per Assyrios. Non enim promittitur Juda omnimoda securitas in futurum, sed pro tempore. De hoc multa leguntur in Isaia et libro quarto Regum. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, id est, potestatem Sennacherib, et tribulationem quam tibi inflixit, destruam ac delebo, et vincula tua dirumpam, id est, vincula quæ tibi paravit, timorem quoque, obsidionem ac pressuram, quibus te circumvallavit et vinxit, ita quod egredi non valebas, tollam a te, ut libere pergas quo cupis.
Consequenter Propheta ait ad Sennacherib: Et præcipiet super te Dominus, id est, angelo jubebit ut exercitum tuum occidat; Prophetis quoque, ut mortem illorum et tuam dejectionem prænuntient, ne fortuitu et absque ullo judice facta appareant, sed Deo prænuntiante cuncta agantur. Non seminabitur ex nomine tuo amplius, id est, ad tuum imperium non fiet de cetero seminatio terræ. Vel sensus est: Non seminabitur, id est, non fiet conceptus seu generatio ex te.272829 Utriusque ratio est, quoniam statim quum reversus esset in Niniven, et in templo suo deum suum deprecaretur, a propriis occisus est filiis, ut patet in libro Regum et in Isaia. Porro in Tobia habetur, quod post dies quadraginta quinque a fuga sua a Judæa, vel certe a reditu suo in Niniven, sit occisus. De domo dei tui interficiam, sculptile et conflatile ponam ego Dominus sepulcrum tuum, id est, inter idola tua in templo dei tui interficieris; quia inhonoratus es, id est contemptus a populo tuo. Assyrii enim et Ninivitæ, audientes quod propter blasphemiam atque superbiam Sennacherib in Deum Israel, occisi essent eorum propinqui et nobiles in Judæa, odiosum habuerunt Sennacherib, ut aliqui dicunt: adjicientes, quod Sennacherib timens a plebe interfici, ingressus est fanum dei sui, deprecans auxilio idoli liberari, cui et promisit se oblaturum duos filios seniores: quo cognito, illi eum necabant.
Ecce super montes, id est in locis altis ac manifestis, erunt pedes evangelizantis, et, pro id est, annuntiantis pacem, id est nuntii referentis Ezechiæ ac populo ejus mortem Assyriorum et fugam Sennacherib; vel nuntiorum quos misit30 Ezechias per totum regnum suum ad divulgandum interitum Assyriorum, atque ad convocandum Judæos in Jerusalem ad agendum celebritatem paschalem et ad spolia detrahenda, itemque ad gratias Domino referendas.31 Unde subjungitur: Celebra, Juda, id est tu, rex Ezechia, ac subditi tui, festivitates tuas, id est dies paschalis solennitatis.32 Legitur autem secundo Paralipomenon, quod Judæi propter obsidionem Assyriorum non valebant primo mense celebrare Pascha, quod interim occisis et fugatis Assyriis fecerunt mense secundo. Et redde vota tua, id est, promissa Deo solve, quæ vovisti pro tua ab Assyriis liberatione; quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial, id est, Sennacherib sine jugo exsistens et prævaricator atque apostata (hoc enim interpretatur Belial) non addet amplius perambulare ac devastare terram tuam; universus interiit, id est, tam rex quam populus ejus perierunt. Loquebatur autem Nahum de futuro per modum præteriti, propter certitudinem prophetiæ.
Footnotes
-
Jonæ III. ↩
-
Exod. xxxiv, 14; ↩
-
Deut. IV, 24; V, 9; VI, 15. ↩
-
Exod. XX, 5. ↩
-
Ps. LXVIII, 10. ↩
-
Ps. XXXVI, 1. ↩
-
Job XXIV, 12. ↩
-
Ps. XCIII, 1. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Gen. vii, 11 et seq. ↩
-
Ps. cXLVII, 17. ↩
-
Jer. XLIX, 19. ↩
-
Exod. xxxii, 11-14. ↩
-
Job IX, 13. ↩
-
Gen. XIX, 24. ↩
-
Marc. X, 18. ↩
-
I Cor. X, 13. ↩
-
II Tim. II, 19. ↩
-
IV Reg. XIX, 20 et seq. ↩
-
Is. VIII, 8. ↩
-
IV Reg. XIX, 35. ↩
-
Is. X, 32. ↩
-
Is. xxxvi, 2; ↩
-
IV Reg. xviii, 17; xix, 8, 9. ↩
-
IV Reg. XIX, 3-6. ↩
-
Is. vii, 20. ↩
-
IV Reg. xix, 37; ↩
-
Is. xxxvii, 38. ↩
-
Tob. i, 24. ↩
-
Is. xxxvii, 21 et seq.; ↩
-
IV Reg. xix, 20 et seq. ↩
-
II Par. xxx, 3, 13. ↩
Chapter 1 of 4