Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO SPIRITUALIS AC MYSTICA EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

ONUS Ninive. Quemadmodum dictum est super Jonam, per Niniven (quæ interpretatur speciosa) figuratur hic mundus, quo oculis carnis nihil speciosius intuemur, qui tamen quoad habitatores suos multis pressuris afficitur.1 Itaque, Onus Ninive, id est punitio mundi seu reproborum, de quibus ait Salvator discipulis: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Liber visionis, id est materia spiritualis considerationis, Nahum, id est consolatoris, videlicet Christi, vel cujuscumque veri Catholici qui ad consolationem electorum pœnas prædicat reproborum et sæculi consummationem, quæ sunt electis materia spiritualis lætitiæ, sicut ait Salvator:2 His fieri incipientibus, levate capita vestra, quia appropinquat redemptio vestra. Recte quoque interpretatio ista conveniebat huic sancto Prophetæ, qui non mediocriter consolabatur filios Israel, puta duodecim tribus, Assyriorum vastitatem prædicendo, qui jam decem tribus transtulerant, et duas obsederunt.

Deus æmulator, et ulciscens Dominus. Quod in isto capitulo de rigore divinæ justitiæ contra Assyrios litteraliter dicitur, Hieronymus spiritualiter refert ad finem mundi judiciumque futurum in fine sæculi. Tunc enim præcipue videbitur Deus iratus et furens in reprobos, quos nunc patienter exspectat ad veniam. Unde in Isaia legitur: Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus et gravis ad portandum. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus. Hoc est quod ait Psalmista: Ignis ante ipsum præcedet; item, Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida;34 et iterum, Nubes et caligo in circuitu ejus. Et nebulæ, id est peccatores vitiis obscurati, æternique Solis splendorem ab aliis, ut queunt, impedientes, erunt pulvis pedum ejus, id est, a Christo penitus conculcabuntur, et quasi in nihilum redigentur, ita quod omne spirituale esse gratiæ gratificantis amittent.5 Ideo scriptum est: Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum;6 et, Tanquam vas figuli confringes eos. Isaias quoque ait: Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.7 Increpans mare, id est mundum vitiis amaricatum, et peccatores instabiles, de quibus scriptum est in Isaia, Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest;8 et exsiccans illud, id est, fluenta documentorum falsorum carnalesque fluxus exhauriens.9

Infirmatus est Basan, id est, omnis potestas peccatoris in fine mundi deficiet : qui vitiis plenus, intus inordinatus est atque confusus. Non enim implevit illud Apostoli : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Basan autem interpretatur confusio. Et Carmelus, id est litteralis tantum et carnalis circumcisionis scientia præditus : quales sunt grossi Judæi, sequentes litteram occidentem, non spiritum vivificantem. Carmelus vero interpretatur scientia circumcisionis. Et flos Libani elanguit, id est, omnis viror, pulchritudo, decor atque prosperitas sæculi tabefiet. Libanus autem candidatio interpretatur : per quem hoc loco corda mundana, temporaliter florida, vel sanctitatem prætendentia, seque conficte foris ornantia, intelliguntur. De quibus cantatur : Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident.10 Unde in libro Sapientiæ fatentur : Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra præteriens; et nos nati, continuo desivimus esse.11 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt. Tunc enim complanabitur terra, montibus et collibus in planum redactis. Superbi quoque tunc humiliabuntur ac desolabuntur a Deo. Et contremuit terra a facie ejus : quoniam homines tunc arescent præ timore et exspectatione quæ supervenient universo orbi.

Ante faciem indignationis ejus quis stabit?12 id est, quis tolerare poterit iram Christi tunc indignantis? quasi dicat : Hoc pœnalissimum erit. Propter quod ait vir sanctus : Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me, donec pertranseat furor tuus? Et Jeremias precatur : Corripe me, Domine, verumtamen non in furore, ne forte ad nihilum redigas me. Indignatio ejus effusa est ut ignis, id est, in die judicii horribilissime ac acerbissime effundetur, quando et ignis conflagrationis faciem mundi exuret, viventes in mundo occidet, et durante judicio inflammabit in circuitu inimicos Christi. Hinc scriptum est in Job : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet. Et petræ dissolutæ sunt ab eo, id est calore ignis illius, qui tunc omnia mixta corrumpet, quæ secundum se tota naturaliter corruptibilia sunt. Petra autem est quid mixtum, quoniam ex terra pura non fit lapis, secundum Avicennam.

Bonus est Dominus et confortans in die tribulationis. Electis enim erit tunc mitis, dulcis et confortativus. Et in diluvio prætereunte, id est tribulatione tunc abundante per modum diluvii et cito finem habente, quoniam propter electos breviabitur tempus illud, consummationem faciet loci ejus, id est Ecclesiæ, tam quoad electos quam quoad reprobos. In electis enim tunc fiet consummatio, id est perfecta salvatio, et hæc est consummatio perfectiva ; in reprobis vero fiet consummatio, id est perfecta damnatio, quæ est consummatio consumptiva. Quemadmodum nempe duplex est finis, scilicet finis perficiens et finis consumens (nam primo modo Deus est finis noster, secundo modo mors finis vocatur), sic duplex est consummatio. Inimicos ejus persequentur tenebræ : projicientur enim in tenebras exteriores cum angelis tenebrarum. Unde in libro Job dicitur : Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriæ et tenebrarum.

Quid cogitatis contra Dominum, id est ea quæ displicent Deo, videlicet diu prosperari ac deliciari in sæculo isto? Consummationem ipse faciet, id est, cito finem imponet vestris deliciis cogitationibusque iniquis : quemadmodum ei qui dixerat, Anima mea, habes plura bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare; Dominus ait : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cujus erunt? Et non consurget duplex tribulatio. Pro quo Septuaginta transtulerunt, Non vindi-

Ps. xcvi, 3.

Job xxi, 30, 20.

7

8

Matth. xxiv, 22.

Ibid. xxv, 30, 41.

Job x, 21, 22.

9

Luc. xii, 19, 20. cabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione; Symmachus autem, Non sustinebunt impetum secundæ angustiæ; Theodotion, Non consurget secunda tribulatio. Circa hunc locum dicit Hieronymus, et habetur partim in Glossa: Si Deus legis videtur cruentus, rigidus et crudelis, quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne et sulfure, Ægyptios mari, filios Israel in eremo interfecit, scitote eum ideo ad præsens reddidisse supplicia, ne in æternum puniret. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur; alioqui mentitur Scriptura: quod nefas est dicere. Præterea dicit Hieronymus: Quærat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiet. Aut enim punietur, et falsa erit ista scriptura; aut non, et optandum erit ei nunc puniri, quatenus cruciatus evadat æternos. Ad quod (inquit) respondebimus, Deum ut omnium rerum, ita et suppliciorum scire mensuras, nec præveniri eum sententia hominis judicantis, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si autem punitus sit quis, sicut ille qui sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quoniam levis culpa præsenti supplicio compensatur.13 Hæc recitando, non determinando, inserui. Solent tamen doctores asserere, quod Deus non vindicabit bis in id ipsum, dummodo una pœna sufficiens sit: alioqui quorumdam punitio hic inchoatur, et in inferis perpetuatur. — Quæri potest, si vera sunt hæc, quomodo pro eodem peccato infligitur duplex pœna, videlicet damni et sensus. Dicendum, quod prædicta auctoritas loquitur de pœna sensus. Dicitur autem duplex pœna deberi peccato, propter duo quæ considerantur in eo: quorum unum est velut materiale, puta conversio mentis ad bonum caducum, ratione cujus infligitur pœna sensus; aliud est formale, videlicet aversio cordis a Deo, cui respondet pœna damni, utpote carentia divinæ visionis.

Sicut spinæ se invicem complectuntur, ut simul comburantur, sic convivium eorum pariter potantium consumetur: id est, omnes epulationes et delectationes inanes carnalium, maxime hæreticorum, æternis suppliciis concludentur. De quibus ait Judas in sua Canonica:14 Hi sunt in epulis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua: quibus procella tenebrarum conservata est usque in sempiternum.

Ex te, o Ecclesia, exibit cogitans contra Dominum malitiam, id est multitudo hæreticorum et aliorum transgressorum, qui contraria fidei cogitant atque efficiunt, quemadmodum ait Apostolus in Actibus: Ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.15 De illis quoque scriptum est:16 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, etc., id est, quantumcumque multiplicent et confortentur iniqui, nihilo minus omnes facillime divina virtute pariter damnabuntur; eruntque tam molles seu impotentes ad resistendum, ut pilus ac lana ante novaculam, ideo attondendi dicuntur. Afflixi te, o Ecclesia electorum, quæ per ignem et aquam transisti, et non affligam te ultra post diem judicii:17 quia tunc Deus absterget omnem lacrimam ab oculis Sanctorum; et mors non erit ultra, nec ullus dolor.18 Et nunc conteram virgam ejus, id est tentationem diaboli persecutionemque mundi, de dorso tuo. Interdum enim dat Dominus servulis suis dulcia intervalla, ne sit pressura continua: imo sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.19 Et vincula tua, o prædestinate, dirumpam, a pœnis et culpis te eruendo.

Et præcipiet super te Dominus: id est, angelis sanctis in fine mundi mandabit contra ecclesiam reproborum, ut eos ad locum judicii deferant, atque in eos sententiam damnationis exsequi curent, quemadmodum ait Salvator: In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.20 Non seminabitur ex nomine tuo amplius, id est, semen operationis tuæ deficiet, nec alios falles ut filii tui dicantur. Finito enim judicio, ista cessabunt. Dies namque judicii non relinquet eis radicem, nec facient amplius fructum. De domo dei tui interficiam, id est, te exsistentem in adhæsione rerum creatarum, quas magis colis quam verum Deum (sicut quorumdam venter est deus), damnabo.21 Sculptile et conflatile ponam sepulcrum tuum, id est, inter vanitatis tuæ simulacra sopore peccati deficies, et profundo obstinationis clauderis, ita ut absorbeat te profundum, claudatque super te puteus os suum;22 quia inhonoratus es, id est propter peccata vilis et tali tumulo dignus effectus. Qui enim contemnunt Dominum, erunt ignobiles, secundum quod ait primo Regum.23

Ecce super montes, id est in altis locis Ecclesiæ, vel in sublimitate virtutum et apice contemplationum, sunt pedes evangelizantis et annuntiantis pacem, id est doctorum et prædicatorum bonorum, qui fidelium corda contra tentationes et persecutiones confortant, victoriamque in nomine Christi promittunt, dicentes illud Apostoli: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.24 Potest quoque allegorice exponi de Christo, et mystice de Præcursore. Unde ad litteram scriptum est in Isaia: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion;2526 et, Quam pulchri super montes pedes annuntiantium pacem, etc.! Celebra, Juda, id est, Ecclesia ore et corde confitens Deo, festivitates tuas, id est, divinis jugiter atque celebriter esto intenta; et redde vota tua, id est, gratiarum actiones et promissa sanctaque desideria: juxta illud, In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi;27 et item, Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus.28 Quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial, id est diabolus, qui factus est ut nullum timeret, consecutive, non directe:29 de quo loquitur Paulus: Quæ conventio Christi ad Belial?30 Universus interiit, id est, victus atque exclusus est.31 Christus nempe fortem armatum ligavit, et vasa ejus diripuit. Istud tamen post diem judicii plene complebitur: nam quamdiu durat præsens vita, durat tentatio, quum militia sit vita hominis super terram.32 Nunc quoque Belial non transit in nobis, quamdiu non consentimus, sed implemus illud Apostoli:33 Nolite locum dare diabolo; et illud Jacobi, Resistite diabolo, et fugiet a vobis.34 Aliqui etiam adstruunt, quod diabolus semel victus ab aliquo, non amplius tentat eumdem. Quod S. Thomas intelligendum affirmat, quoad aliquod tempus: quemadmodum scriptum est in Luca de Christo, quod consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus.35

Footnotes

  1. 1 Joann. xv, 19. ↩

  2. Luc. xxi, 28. ↩

  3. Ps. xcvi, 3. ↩

  4. Ps. xlix, 3. ↩

  5. Ps. cix, 1. ↩

  6. Ps. ii, 9. ↩

  7. Is. xlv, 25. ↩

  8. Is. lvii, 20. ↩

  9. Ibid. lvii, 20. ↩

  10. Ps. xxxvi, 2. ↩

  11. Sap. v, 8, 9, 13. ↩

  12. Luc. xxi, 26. ↩

  13. Num. xv, 32-36. ↩

  14. Judæ 12,13. ↩

  15. Act. xx,30. ↩

  16. I Joann. II, 19. ↩

  17. Ps. LXV,12. ↩

  18. Apoc. VII, 17; XXI, 4. ↩

  19. II Cor. I, 5. ↩

  20. Matth. XIII, 49, 50. ↩

  21. Philipp. III, 19. ↩

  22. Ps. LXVIII, 16. ↩

  23. I Reg. II, 30. ↩

  24. Rom. XVI, 20. ↩

  25. Rom. LII, 7. ↩

  26. Is. XI, 9. ↩

  27. Ps. LV, 12. ↩

  28. Ps. CXV, 18. ↩

  29. Job XLI, 24. ↩

  30. II Cor. VI, 15. ↩

  31. Matth. XII, 29. ↩

  32. Job VII, 1. ↩

  33. Ephes. IV, 27. ↩

  34. Jacob. IV, 7. ↩

  35. Luc. IV, 13. ↩

Chapter 2 of 4