Præfatio
ENARRATIO
IN LIBRUM NUMERI
QUI educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. Is. XI, 26. De numeris, numerorumque rationibus, speciebus, proportionibus, proprietatibus atque mysteriis, non a philosophis tantum, sed a theologis quoque multa subtilia sunt conscripta.12 Unde et unus sapientium locutus est Deo: In numero, pondere et mensura omnia constituisti.3 Et alter: Qui numerat multitudinem stellarum. Etenim Domino Deo, antequam crearentur, nota sunt omnia. Hic ergo Dominator omnipotens, cujus sapientiæ non est finis, volens populum suum esse ordinate dispositum, et instar exercitus sibi subjectum, postquam populo suo tradidit legem, volensque populum suum ad legis suæ exsecutionem procedere, jussit ut populus ille recte inter se distingueretur, loco, situ, numero, origine, auctoritate. Hinc multiplicem numerationem fieri jussit, sicut in libri hujus patebit processu: non quod ipsum omnium Creatorem, gubernatorem ac judicem numerus populi sui lateret; sed ut insinuaret quod plebis suæ fidelis specialem habeat curam, et aliis numerus talis, quantum ad singulas tribus, pateret; et propter mysterium, ut infra tangetur.
Hinc liber iste Numerorum vocatur, non quod de numero, ejusque speciebus et proprietatibus, tanquam de subjecto seu genere scibili tractet, sed quia de populo Israel multipliciter numerato, facit in suo exordio mentionem. Est namque consuetudo Hebræis, libros a materiis, de quibus in exordiis suis loquuntur, intitulare. Itaque qui in triumphanti Ecclesia certum instituit numerum civium beatorum, ipse in militanti Ecclesia numerat suos, monstrans se prædeterminasse ac scire, quos et quot ad cœlestium civium perducturus sit thronos. Infidelium vero et reproborum, quos quasi ignorat, non legitur quod fecerit numerari catervas, quia in illis confusa sunt omnia. De quibus et protestatur: Non est anima mea ad populum istum.4
Quod si quæratur, cur igitur populum christianum nunquam numerari præcepit: respondetur, quod populus christianus ubique terrarum supra numerum multiplicatus est; et tamen ut agnoscatur, quam admiranda et supernaturalis exsistat tanta multiplicatio populi christiani, paucitas ejus describitur in exordio primitivæ Ecclesiæ, ut quod fuerunt duodecim Apostoli, et septuaginta duo discipuli, atque turba eorum in die Pentecostes, dum Spiritum Sanctum affluentissime susceperunt, fere centum viginti:5 ex quibus, imo ex quorum aliquibus, per universum orbem diffusa et suscepta est fides catholica et evangelica lex, sine armis et bellis, sine artibus falsis, sine terrenis promissis et commodis. Nec impedire hoc potuit rabies tyrannorum, argumentatio philosophorum, perfidia et crudelitas Judæorum, hæreticorum vesania, imperatorum et regum renitentia furiosa, invisibilium hostium repugnatio tentatioque assidua: quoniam omnipotentia Creatoris per signa, prodigia atque miracula, per virtutes et varias Spiritus Sancti distributiones, pro sua lege ac plebe pugnavit, sicut et olim in Ægypto, in mari Rubro, in eremo et terra promissionis, pro Israelitico populo, quem extunc reliquit, quando legem Christi diffudit ac roboravit.
ENARRATIO
IN LIBRUM NUMERI
HEBRAICE VAIEDABBER
IN QUO AGITUR DE NUMERATIONE, MURMURATIONEQUE POPULI ISRAEL, DE PROPHETIA BALAAM, DE MANSIONIBUS POPULI IN DESERTO, ET VICTORIA CONTRA REGES CITRA JORDANEM.
Footnotes
Chapter 1 of 56