Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN IN DESERTO SINAI.

LEGE jam data, et tempore procedendi ad terram promissam instante, locutus est Dominus Moysi de quibusdam præambulis, puta de populi numeratione, de tribuum ordinata collocatione, de tabernaculi dedicatione ac deportatione, de Levitarum separatione officiisque distinctis. Itaque, Locutusque est Dominus per angelum ad Moysen in deserto Sinai, hoc est in deserto in quo mons Sinai situs est, et facta est allocutio ista, in tabernaculo fœderis : in quo scilicet tabernaculo continebantur tabulæ testamenti seu fœderis Dei ad populum. Processit autem vox Dei ad Moysen de propitiatorio, quod erat quasi thronus seu sedes Dei, ut super Exodum atque Leviticum frequenter est dictum.1 Prima die mensis secundi, anno altero, hoc est secundo, egressionis eorum ex Ægypto. In Exodo scriptum est :2 Mense primo anni secundi, in prima die mensis, collocatum est tabernaculum. Ex quo constat, quod allocutio ista facta sit per unum mensem post tabernaculi erectionem, et infra hoc tempus locutus est Deus Moysi ea quæ in Levitico scripta sunt.

Dicens : Tollite summam, id est, certum numerum accipite, universæ congregationis filiorum Israel, per cognationes et domos suas et per nomina singulorum : id est, totum populum istum sic numerate, ut primo numeretis personas cujuslibet tribus, dempta tamen Levitica tribu : numerum vero personarum cujuslibet tribus accipite, numerando personas uniuscujusque familiæ ipsius tribus. In una enim tribu erant tot familiæ, quot erant filii Patriarchæ tribus illius : et quoniam Dan patriarcha non habuit nisi filium unum, non nisi una erat familia in tribu ipsius, ut infra habetur. Numerum quoque personarum familiæ numerate, numerando singula familiæ supposita, sicque ex omnibus his sumite summam multitudinis universorum. Quidquid sexus est masculini a vicesimo anno et supra. Non exprimit littera, quousque illud supra extendebatur, seu ad quem terminum ætatis ascendebatur in computando ab anno vicesimo. Aliqui autem putant, quod omnes viri qui vicesimum annum attigerant, numerabantur in undecim tribubus: quod nequaquam putandum est, quia subjungitur, omnium virorum fortium ex Israel, qui scilicet poterant ad bella procedere: quod de senibus atque decrepitis accipi nequit. Porro aliqui dicunt, quod numerabantur usque ad sexagesimum annum. Josephus vero refert, quod usque ad quinquagesimum. Et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron; eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum, id est familiarum, ita quod in qualibet undecim tribuum, vel etiam duodecim tribuum: nam tribus Joseph divisa est in duas tribus, pro eo quod tribus Levi a ceteris tribubus exstitit separata, ut sequenti habetur capitulo; itaque in qualibet tribu numerata præfuit unus princeps, tamen sub Moyse. Deinde exprimuntur principes isti in textu, qui planus est. Adjuncti sunt autem principes isti, quia tam in numerando quam in dirigendo præstabant præsidium Moysi. Adjuncti sunt quoque præter et ultra eos, quos ad consilium Jethro Moyses prætulit populo, hoc est præter tribunos, centuriones, quinquagenarios, et decanos, prout ex verbis B. Augustini probatur in Glossa.

Denique in isto capitulo sumuntur tribus, cognatio, et generatio pro eodem; familia quoque et domus. Interdum tamen inter domum et familiam insinuatur distinctio, ut quum in isto capitulo legitur, Recensentes, id est numerantes, eos per cognationes et domos ac familias. Aliquando vero sic scriptum est in hoc ipso capitulo, Per generationes et familias ac domos suas. Unde dicendum videtur, quod familia quandoque accipitur prout plura includit quam domus. Nonnunquam fit econverso, imo frequenter omnia ista pro eodem accipiuntur. In translatione vero Septuaginta interpretum, sic habetur: In descriptione numerationis cujuslibet tribus secundum propinquitates eorum, secundum populum eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum capita eorum, secundum numerum nominum eorum. Insuper, quoniam Deus de populo Israel sæpe testatus est, Eritis mihi in peculium;3 et rursus, Elegit te Dominus ut sis ei populus peculiaris:4 ideo sicut quis frequenter numerat peculium suum quod amat, sic Deus populum istum in hoc libro describitur bis ac pluribus modis enumerasse. In Exodo quoque summa populi hujus sæpius est descripta, et item in Genesi: utpote cum quot personis Jacob intravit Ægyptum, quanta exstitit multitudo exeuntium de Ægypto.5

Littera demum descriptionis numeri tribuum, plana est, nisi quod de numeratione tribus Dan, sic legitur: De filiis Dan, per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti, id est numerati sunt, etc. Jam quippe præhabitum est, quod Dan non habuit nisi unicum filium, et quod una dumtaxat familia ab ipso descendit: quorum primum patet ex eo quod in Genesi habetur, Filii Dan, Husim, ubi plurale pro singulari accipitur;6 utpote Filii pro Filius; secundum vero, ex hoc quod infra in isto narratur volumine: Filii Dan, Suham. Omnes fuerunt Suhamitæ; sicque qui in Genesi dicitur Husim, in libro Numerorum vocatur Suham. Quæ quum ita se habeant, quomodo nunc de numeratione tribus Dan fertur, Per generationes et familias ac domos cognationum suarum?7 Responderi potest juxta nunc tacta, quod sumitur plurale pro singulari, vel cognationes et familiæ ac domus istæ computantur non ab immediatis filiis Dan, sed ab his qui de immediato ejus filio nunc expresso, descenderunt.

Fueruntque† omnes simul filii Israel per domos et familias suas, id est, personas domorum ac familiarum pariter computando, à vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, sexcenta tria millia, id est sexcenta millia et tria millia, virorum, quingenti quinquaginta. In Exodo scriptum est: Profecti sunt filii Israel de Ramesse in Socoth sexcenta fere millia peditum virorum, absque mulieribus et parvulis:89 quomodo ergo potuerunt jam post unum annum et mensem unum esse tam multi, ut dictum est, præsertim quia quos interim genuerunt, non sunt annumerati? Dicendum videtur, quod infra hoc tempus multi ad virilem pervenerunt ætatem, qui ante nondum erant viginti annorum.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tribum Levi noli numerare. Quid est hoc, quum infra legatur, Locutus est Dominus ad Moysen, Numera filios Levi per domos patrum suorum?10 Et respondendum, quod Dominus nunc prohibet filios Levi numerari inter alias tribus, et eo modo quo aliæ tribus sunt numeratæ, videlicet a vicesimo anno et supra. Tertio autem capitulo præcipit eos numerari seorsum specialique modo, puta ab uno mense et supra, prout infra dicetur. Ex his etiam innotescit dignitas sacerdotalis. Neque ponas summam eorum cum filiis Israel, id est cum multitudine populari, cui debet præesse. Cœtus namque sacerdotalis, a plebeia concione debet conversatione et loco distingui, ut aliis in exemplum ponatur, et Deo vicinius appropinquet ac vacet. Sed constitues eos super tabernaculum testimonii, et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cærimonias pertinet. Super non dicit hic situm, sed curam, provisionem, obsequium, quemadmodum Pharao dixit ad Joseph: Tu eris super domum meam.11 Itaque, Constitues eos super tabernaculum et super vasa et super omnia quæ ad cærimonias pertinent, id est super sacrificia et cetera cærimonialia, ut omnium horum curam, provisionem, ac ministerium habeant, prout infra copiose habetur. Unde mox subditur: Ipsi portabunt tabernaculum in profectione et mutatione locorum, et omnia utensilia ejus, vasa et instrumenta cultus divini; et erunt in ministerio sanctuarii, ac per gyrum tabernaculi metabuntur, id est, tentoria sua figent in circuitu tabernaculi, propinquius quam aliæ tribus, quæ etiam in tabernaculi gyro sua statuerunt tentoria. Quumque proficiscendum fuerit, hoc est, dum nube procedente populus motum nubis sequetur, deponent, id est, a suo loco removebunt, et secum ferent Levitæ tabernaculum; quum castra metanda, id est, dum nube alicubi quiescente tentoria fuerint figenda, erigent, id est, tabernaculum in altum figent ipsi Levitæ.

Quisquis externorum accesserit, hoc est, quicumque qui non est de tribu Levi, usurpaverit sibi officium Levitarum circa sanctuarium Dei, occidetur morte, id est, secundum legem mori meretur, vel a Deo plagabitur, aut sententialiter dijudicabitur: idcirco Ozias rex thurificare præsumens, percussus est lepra.1213 Gedeoni quoque et domui ejus factum est in ruinam, quod se de sacerdotali officio plus quam licuit, intromisit. Septuaginta transtulerunt: Alienigena qui accesserit, moriatur. In quibus verbis alienigena improprie sumitur, utpote non pro gentili, sed pro Hebræo non Levita, ut Augustinus testatur.

C

Metabuntur autem, hoc est figent, castra filii Israel, unusquisque per turmas suas et cuneos atque exercitum suum, id est unusquisque in loco suæ tribui et tribus suæ exercitui deputando, ut infra describitur. Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, sicut expositum est, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, id est, ne ex inordinata Levitarum dispositione et inobedientia alii scandalizentur, et percuti mereantur.14 Interdum quippe tota communitas temporaliter corporaliterque punitur pro peccato partis suæ, in quantum omnes sunt quodammodo unum. Ad Levitas quoque pertinebat orare pro populo, et Deum eis reconciliare: ideo si et Levitæ peccassent, potuisset populus indignationem Dei facilius graviusque incurrere. Ex scandalosa etiam spiritualium personarum dispositione et vita, populares cito labuntur, et illorum peccata in se mutuo redundare videntur, ac variis modis communicant sibi in vi-

D tiis: sicque directe aut occasionaliter ex peccato unius, indignatio super alios venit. Et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii: hoc est, Levitæ vigiles et intenti erunt circa ea, quæ ad tabernaculi observantias, cultum, honorem, tuitionemque pertinent.

Præterea, sicut non solum in populo christiano, sed et gentili tres status consistunt, videlicet conjugatorum seu popularium, qui in urbanos et agricolas seu rusticos dividuntur; et militarium, qui tuentur rem publicam ense et armis; ac sacerdotalium seu spiritualium, qui circa divina intenti sunt, et causam populi coram Domino gerunt: ita in populo Judæorum fuerunt hi status. Verumtamen in deserto non fuit in eis ordo agricolarum, quia de cœlo consequebantur annonam. Sed alii status fuerunt in eis ibidem.15 Ideo postquam in libro Levitico, de pertinentibus ad sacerdotes et ministros templi tractatum est, nunc in hujus principio libri de concernentibus militarem statum fit sermo.16 Hinc Josephus materiam libri hujus præhabitam, sic inducit: Moyses prædictam legum constitutionem in Sinai a Deo accepit, et eam Hebræis tradidit scriptam: quumque circa legislationem ista putaret sufficere, ad militaris exercitii jura conversus est, numeravitque capita populorum pugnare valentium, et super hoc Dominum asserit sibi esse locutum.

Postremo Magister in historiis addit: Moyses prætermittit hic quædam, quæ facta fuerunt in primo mense anni secundi, videlicet oblationem duodecim principum in dedicatione sanctuarii, et solennitatem Phase, et forsan de sanctificatione Levitorum, de quibus infra.17

Footnotes

  1. Exod. xxv, 22. ↩

  2. Exod. xl, 15. ↩

  3. Exod. xix, 5. ↩

  4. Deut. vii, 6. ↩

  5. Gen. xlii, 26. ↩

  6. Ibid. 23. ↩

  7. Num. xxvi, 42, 43. ↩

  8. Exod. xii, 37. ↩

  9. Exod. xu, 27. ↩

  10. Num. m, 15. ↩

  11. Gen. xli, 40 ↩

  12. II Par. xxvi, 16-19. ↩

  13. Judic. vii, 27. ↩

  14. Num. iv, 20. ↩

  15. Exod. XVI, 4. ↩

  16. Lev. VIII, IX, X. ↩

  17. Num. VII, IX, VIII. ↩

Chapter 2 of 56