Articulus 55
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI SEXTI: ACCESSERUNT AUTEM ET PRINCIPES FAMILIARUM.
LEX specialis circa matrimonia contrahenda, in præsenti recitatur capitulo. Accesserunt autem et principes familiarum Galaad, hoc est viri sic dicti, filii Machir, filii Manassæ, de stirpe filiorum Joseph: de quorum genealogiis dictum est supra.1 Locutique sunt Moysi: Tibi domino nostro vicariali et secundario præcepit Dominus universorum, primus ac principalis, ut divideres terram filiis Israel sorte, et ut filiabus Salphaad fratris, id est cognati2, nostri, dares possessionem debitam patri, id est partem hereditariam, quam pater earum habiturus erat, nisi peccando demeruisset: de quo præcepto et causa institutionis suæ dictum est supra, quia videlicet pater earum non habuit aliquem filium. Quas si alterius tribus homines, id est viri, uxores acceperint, sequetur possessio sua: hoc est, hereditas filiarum illarum devolvetur ad earum filios, et consequenter ad tribum illam, de qua earum filii fuerint nati ex parte patris: quoniam genealogia filiorum sumitur ex parte patrum suorum, non matrum; imo nec moris est Scripturarum, mulierum genealogiam describere, ut ait Hieronymus. Atque ita fiet, ut quum jubilæus, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit: in quo omnis hereditas ad pristinam redit tribum atque heredem, quia nec poterat ultra tempus illud alienari aut vendi, ut dictum est sæpe; confundatur sortium distributio: hoc est, hereditates sortibus distributæ misceantur confuse ad invicem, deveniendo ad alias tribus, nec maneant sicut a Domino erant distinctæ.
Respondit Moyses, et Domino præcipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est: hoc est, viri isti de tribu Manassæ filii Joseph nati, sapienter quæstionem hanc proposuerunt, ad evitandum inconvenientia jam prætacta. Et hæc lex, hoc est jussio, super filiabus Salphaad, a Domino promulgata est, hoc est, mihi a Deo est revelata per angelum, ut eam omnibus pandam. Nubant quibus volunt, tantum suæ tribus hominibus: non tamen indifferenter quibuscumque viris de tribu sua, sed eis, qui secundum legem non excludebantur ab earum connubio, propter consanguinitatem vel affinitatem. Deinde occasione casus istius datur lex generalis: Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: non quod omnes mares erant obligati simpliciter ad contrahendum conjugium, quum nec Elias nec Jeremias hoc fecerunt; sed omnes matrimonium contracturi, contrahant cum mulieribus suæ tribus; et cunctæ feminæ maritandæ, de eadem tribu, de qua ipsæ sunt, maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis, hoc est, quælibet familia teneat, aut saltem in jubilæo recipiat hereditatem patrum suorum, quæ ei secundum legem debetur.
Ex hoc verbo doctores eliciunt, istud non esse intelligendum de mulieribus quibuscumque, sed de his, in quibus locum habuit ratio hujus institutionis, hoc est de feminis in hereditate paterna succedentibus, ex quarum connubio cum viris aliarum tribuum inito, sequi poterat hereditatum ad aliam tribum translatio, sortiumque confusio. Unde et Thomas ait in prima secundæ, quæstione 105: Lex non statuit, quod mulieres succederent in bonis paternis, nisi in defectu filiorum masculorum. Tunc namque necessarium erat in tali casu, ut successio hereditatis concederetur mulieribus in consolationem patris, cui valde grave fuisset, si ejus hereditas transisset ad omnino extraneos. Adhibuit tamen lex circa hoc debitam cautelam, præcipiens ut mulieres succedentes in hereditate paterna, nuberent suæ tribus hominibus, ad hoc quod sortes tribuum non confunderentur. Hæc Thomas. Hinc etiam asserit Augustinus, quod mulieres non succedentes in hereditate, poterant successive nubere maritis tribuum diversarum, quum et in Judicum libro scriptum sit, quod post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar.3 Sicque Phua fuit frater Gedeonis, qui fuit pater ipsius Abimelech, quum tamen Gedeon esset de tribu Manasse. Ad quod Augustinus respondet, quod Phua et Gedeon fuerunt fratres ex parte matris, quæ successive nupsit uni viro de Manasse, et alteri viro de Issachar: quod et expositores communiter approbant.
Sed obviare videtur auctoritas litteræ hujus. Nam sequitur: nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatæ sunt. Denique maritus et uxor correlativa sunt, et rite concluditur, si femina nubat viro alterius tribus, quod etiam vir contrahat cum muliere alterius tribus. His de causis quidam dixerunt, quod nulla mulier secundum legem poterat nubere viro alterius tribus, nec econverso: quos sequitur Lyra hoc loco, quamvis super Judicum libro aliter dicat. Nempe hic scribit: Non poterant viri accipere mulieres, etiam hereditatem non habentes, de alia tribu; nec per consequens illæ, videlicet mulieres, poterant contrahere cum viris alterius tribus, quoniam ex utraque parte eadem ratio assignatur, utpote impermixtio tribuum. Dispensatum tamen fuit, quod tribus regia et sacerdotalis poterant matrimonio sociari, propter utriusque tribus nobilitatem; et item, ut ex mutua familiaritate reges tenerentur facilius in cultu Dei per sacerdotes; et rursus, ut per regis et sacerdotum concordiam, communis pax magis conservaretur in populo. Hæc Lyra.
Sed Rabbi Paulus his contradicit: In hoc, inquiens, præcepto multum deviat translatio nostra a veritate Hebraica, quia secundum Hebraicam veritatem non prohibetur mulieribus, quin nubant quibuscumque voluerint de genere Israelitico, nisi tantum feminis hereditatem habentibus. Nam ubi nostra translatio habet, Cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient, in Hebræo habetur, Omnis filia quæ habet hereditatem, viri de cognatione patris sui erit uxor. Similiter non prohibetur, quin viri ducant uxores de alia tribu. Hoc enim quod dicitur in nostra translatione, Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua, non est in Hebræo, sed ibi sic dicitur: Non revertatur hereditas filiorum Israel de tribu in tribum, sed unusquisque in hereditate patrum suorum adhæreat. Similiter ubi nostra translatio habet, Ne sibi misceantur tribus, etc., in Hebræo habetur, Ne revertatur hereditas unius tribus ad aliam tribum. Nec legitur aliquando facta dispensatio, ut tribus regia et sacerdotalis possent matrimonio commisceri. Non enim necessaria fuit in hoc dispensatio, quia Deus non prohibuit commixtionem tribuum, nisi tantum ubi ex tali matrimonio posset sequi commixtio hereditatum, ut patet secundum Hebraicam veritatem.
In his Rabbi Pauli verbis male sonat, quod ait translationem nostram multum a veritate Hebraica discrepare. Sic enim videtur sequi, quod vera non esset. Nec Lyra aliquid tangit hic inde, qui tamen communiter tangit, quando aliquid aliter aut plus habetur in nostra translatione quam in Hebræo. Nec verisimile reor, B. Hieronymum tantam hic fecisse mutationem verborum aut sensus; nec ignorabat consuetudinem Hebræorum in observationibus connubiorum. Ideo puto, quod sine dispensatione non licuit aliter fieri, quam noster continet textus, et si absque dispensatione aliter fiebat, illicitum fuit. Unde quod David filiam Saul sumpsit uxorem, ex dispensatione creditur factum, sive Deus per occultam inspirationem, sive per Prophetarum revelationem, aut alio modo dispensaverit ita.4
Feceruntque filiæ Salphaad, ut sibi fuerat imperatum: in quo earum obedientia commendatur.
Postremo subditur epilogus prædictorum. Hæc sunt mandata atque judicia. Per judicia intelliguntur judicialia Dei præcepta. Et quia in hoc libro multa sunt jussa, quorum aliqua ad præcepta moralia, aliqua vero ad cærimonialia pertinent, possunt duplicia ista præcepta hoc loco intelligi per id quod ait: Hæc sunt præcepta. Quæ præcepit Dominus per manum, hoc est ministerium, Moysis ad filios Israel in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.5
Spiritualiter, qui illicita, clandestina, aut prohibita ineunt conjugia, confundunt Ecclesiæ ordinationem, et hereditate Patris cœlestis privantur. Omnes quoque Christifideles contrahere cupientes, non nisi suis socientur cognatis, hoc est personis ejusdem, non disparis, cultus, ut pariter atque concorditer ministrent Altissimo, et ad ejus honorem prolificent, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 56 of 56