Skip to the text

Articulus 54

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI QUINTI : HÆC QUOQUE LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN.

QUALITER Dominus jussit sacerdotibus ac Levitis dari urbes ac viculos ad commorandum, et suburbana earum ad enutriendum eorum jumenta, qualiter etiam eis assignatæ sint urbes refugii, modo describitur. Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho: Præcipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis, id est de civitatibus quas possidebunt, urbes ad habitandum et suburbana earum, id est spatia contigua urbium muris et extra eos, ut ipsi Levitæ in oppidis maneant. Erant autem sacerdotes et Levitæ per omnes tribus dispersi ad populum informandum. Et suburbana sint pecoribus ac jumentis eorum ad pastum: et proprie dicuntur jumenta, animalia quæ hominibus adjutorium præstant in necessariis laboribus exercendis seu oneribus deferendis; cetera domestica animalia, dicta sunt pecora; quæ a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur, id est, extendentur in latum, in quo spatio erunt pascua animalium prædictorum. Verumtamen istud difficultatem non haberet, nisi subjungere-tur: Contra orientem duo millia cubiti erunt, et contra meridiem similiter erunt duo millia. Ad mare quoque quod respicit occidentem, de quo mari dictum est capitulo præcedenti, eadem mensura erit, videlicet spatium duorum millium cubitorum, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, id est, spatium suburbanorum respiciens aquilonem, erit quantitatis æqualis:1 hoc est, spatium illud per totum urbium gyrum, seu versus quatuor partes orbis, erit æquale, ita ut contineat duo millia cubitorum. Hæc autem sibi invicem contrariari videntur, quoniam mille passus faciunt plus quam duo millia cubiti, quum passus sit spatium quinque pedum, juxta illud: Quinque pedes passum faciunt, etc. Circa hæc scribit Lyra: Dicunt expositores communiter, quod idem est spatium mille passuum, et duorum millium cubitorum: quia passus continet quatuor pedes, ut dicunt; sed hoc est contra illud commune dictum, quod passus continet quinque pedes. Dato etiam quod passus contineret quatuor pedes tantum, adhuc dictum eorum non consonaret Hebraicæ veritati. Nam ubi translatio nostra habet, Mille passuum, in Hebræo habetur, Mille cubitorum: quod tamen videtur repugnare ei quod subditur, Ad orientem duo millia cubiti. Ad hoc Rabbi Salomon respondet, quod secundum veritatem duo millia cubiti erant extra muros civitatum per circuitum. Mille tamen cubiti propinquiores civitati, sic erant dispositi, quod in eis non poterat domus ædificari, nec poterant arari, seminari, nec plantari poterant vineæ ibi, sed erant ad recreationem et pascua animalium. Fiebant etiam ibi piscinæ ad vestium lotionem. Ideo isti mille cubiti vocantur proprie suburbana, et de eis loquitur Scriptura præcise, quum dicitur in Hebraica veritate, quod a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitorum spatio tenderentur. In aliis autem mille cubitis remotioribus a muris, poterant vineæ plantari. Large tamen loquendo pertinent ad suburbana, ut hoc modo loquatur Scriptura, quum subditur: Ad orientem duo millia cubiti erunt. Hæc Lyra.

Ista responsio Rabbi Salomonis non videtur idonea, quoniam sub eodem contextu, mox quum dictum est, quod suburbana a muris civitatum tenderentur forinsecus per circuitum spatio passuum mille, immediate subjungitur: Contra orientem duo millia cubiti erunt, etc., quod non est nisi expositio et determinatio quædam præcedentium verborum, si recte pensetur. Denique illa Rabbi Salomonis solutio non satisfacit nostræ translationi, de cujus veritate non dubitamus: quoniam juxta istam solutionem non erant extra muros, nisi dumtaxat duo millia cubitorum per gyrum; non ergo mille passus, etiam si cubitus contineat duos pedes, quum tamen communiter dicatur, non continere nisi pedem cum medio, nisi dicatur, quod passus contineat solum quatuor pedes.

Præterea Rabbi Paulus contra præhabita scribit, et reprobat solutionem Rabbi Salomonis, dicens, quod in littera non habeat fundamentum, ideoque nullius auctoritatis exsistat. Expositio autem Rabbi Pauli, quantum capere queo, nullius videtur valoris. Nec enim civitates, de quibus nunc sermo, jussæ sunt esse quadratæ, nec in quadro positæ erant, ut ipse insinuat. Itaque salvando nostram translationem, cum Catholicis est tenendum, quod passus hic sumitur pro spatio quatuor pedum, et cubitus pro spatio pedum duorum. Nec obstat objectio introducta, quoniam mensuræ apud diversos variantur, imo in eodem territorio frequenter diversimode accipiuntur. Sunt enim et cubiti geometrici, quorum unus continet sex cubitos communiter dictos. Itaque, etsi passus communiter apud nos accipiatur pro spatio quinque pedum, et cubitus pro mensura usuali continente cubitum unum cum medio, nunc aliter accipiuntur: nec solum nunc, sed in aliis quoque locis.2 Nam quod in Genesi legitur de cubitis arcæ, Augustinus, Origenes, multique alii de cubitis geometricis exposuerunt. Credo etiam in Hebræo haberi, sicut Hieronymus transtulit, et quod dictio illa Hebraica, pro qua posuit Passum, significet vere passum, quamvis possit et cubitum ac alia significare.

Sequitur de civitatibus refugii, de quibus in Deuteronomio plenius dicitur.3 De ipsis autem oppidis quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, id est deputata ad hoc, ut in ea confugiant fugitivi. Hinc subditur: ut fugiat ad ea qui sanguinem fuderit, non qualitercumque, sed nolens, ut infra exprimitur. Harum urbium refugii tres deputavit Moyses adhuc vivens trans Jordanem, ut legitur in Deuteronomio;4 alias tres Josue, mortuo Moyse. Et exceptis his, etc., id est, in toto erunt quadraginta octo oppida Levitis præstanda, non in dominium, nec in possessionem hereditariam, sed in habitationem.5 Quod qualiter factum sit, in Josue historia habetur: sic et de urbibus fugitivorum.6

Ait Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, decernite, id est, judicate et instituite communi consensu, quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint, id est casu seu sine lædendi proposito. In quibus, id est in aliquam harum, si fugerit profugus, qui homicidium tale commisit, cognatus occisi eum non poterit occidere. Ex quo eliciunt quidam, quod poterat hoc, si apprehendebat eum antequam urbem illam profugus introivit. Sed melius est, ut dicatur quod non poterat homicidam talem occidere, nisi sententia contra eum ordinarie prolata, præsertim quum innocens fuerit, nec meruerit pro homicidio tali occidi. Unde subjungitur: donec stet profugus in conspectu multitudinis, id est hominum commorantium in loco, in quo, vel in cujus dominio homicidium perpetravit, et causa illius judicetur a judicibus loci illius. Habitatores enim urbis confugii, tradebant talem homicidam in manus judicum illorum, ut discuterent causam ipsius: et si inveniebatur innocens, restituebatur secure in urbem refugii; si reus, dabatur manibus propinquorum ad occidendum, sicut super Exodum dictum est, et infra in isto continetur capitulo.7

De ipsis autem urbibus quæ ad fugitivorum subsidia separantur, tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis. Hoc videtur inconveniens, quoniam terra novem et mediæ tribuum, erat multo major quam alia. Ad hoc Lyra allegat Rabbi Salomonem, dicentem quoniam homines in terra Galaad, quæ erat trans Jordanem, erant ad effusionem sanguinis proni; et item ut effusores sanguinis elongarentur a templo quod non fuit ultra Jordanem, sed citra. Verum prima harum rationum videtur invalida, quia hoc fuisset homicidas ex proposito occidentes fovere in crimine, utpote quia faciliter poterant fugere. Secunda quoque inepta censetur, quia secundum legem homicida fuit tutus in templo, dummodo non per industriam occidisset, nec pacis pactum frangendo. Verior ergo causa apparet, quoniam qui trans Jordanem morabantur, erant nimis remoti a templo, ideo tanto plus indigebant aliis confugii locis. Denique ad tollendam talem imparilitatem civitatum refugii, infra in Deuteronomio præcipitur, ut adhuc alias tres refugii urbes haberent, quum dilatati essent eorum termini in terra promissionis.8

Si quis ferro percusserit, id est, læserit alium ex proposito seu scienter, et mortuus fuerit qui percussus est, id est læsus; reus erit homicidii qui fecit hoc, et ipse morietur, id est occidetur. Si lapidem jecerit, et † ictu lapidis occubuerit alius; similiter punietur talis projector, præsertim si projecit ut tangeret alium, vel ad locum in quo est consuetum et publicum iter. Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur, id est, percutiens illum judicabitur et interficietur ut homicida. Et per hæc tria instrumenta percutiendi, intelliguntur et alia per quæ quis potest occidi. Propinquus occisi, homicidam talem ex proposito occidentem sive lædentem interficiet, dato judicio quod reus sit sanguinis; statim ut apprehenderit eum, interficiet, id est, occidet eum, quamvis fuerit in civitate refugii, quia in ea non fuerat tutus, sed ab ea fuit expellendus, postquam judicatus fuit ex proposito occidisse.

B

Quod si fortuitu, id est per ignorantiam et sine proposito, et absque odio et inimicitiis quidquam horum fecerit, id est occiderit, et hoc audiente populo fuerit comprobatum per testes sufficientes atque idoneos; liberabitur innocens, id est casualis occisor, de manu ultoris, cui prohibebitur a judicibus facere ultionem in innocentem, et reducetur per sententiam judicum in urbem ad quam confugerat. Ex quo innotescit, quod judicabatur in loco seu dominio in quo occidit, illucque ducebatur secure, ut causa sua ibi ventilaretur: nam et quisque sortitur forum a loco excessus. Inventaque et approbata per judices innocentia ejus, reducebatur cum securitate ad urbem confugii. Exemplum excusabilis homicidii ponitur in Deuteronomio, ut si ferrum exierit manubrium abscidentis ligna in silva, et læserit alium.9

C

Manebitque ibi, scilicet in urbe refugii, donec sacerdos magnus, puta episcopus, qui oleo sancto unctus est in capite et manibus, quod inferioribus sacerdotibus non fiebat, moriatur:10 quo defuncto, poterat ad locum suum reverti, et non ante, ne ex ejus inspectione propinqui ejus quem interfecit, incitarentur adversus eum. Longitudine autem temporis poterant oblivisci mortem propinqui sui occisi, præsertim in tempore mortis pontificis, dum erat dolor communis et occupatio generalis in aliis,

D vel propter reverentiam novi pontificis; et item ob mysticam significationem, quia per Christi veri et summi antistitis occisionem, inductum est genus humanum ad cœlestis patriam paradisi, qua erat privatum demerito Protoplasti.

Si interfector, qui a casu quemquam occidit, extra fines, id est muros, urbium, nisi forte et suburbana sacerdotalium urbium infra earum fines computentur, quæ exsulibus, id est fugitivis, sunt deputatæ, fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis, id est ab occisi propinquo, cui jure divino competit secundum legis tenorem vindicare occisionem sui cognati; absque noxa erit qui eum occiderit, id est non imputabitur ei ad culpam, si tamen zelo legis et non ex vitiosa fecerit id radice. Nam etsi casualis occisor occidendo non meruit trucidari, tamen non remanendo in urbe confugii juxta legis statutum, meretur occidi. Ideo subditur: debuerat enim profugus, utpote hujusmodi homicida, usque ad mortem pontificis in urbe refugii residere. Postquam autem ille, videlicet pontifex, obierit, homicida revertetur in terram suam. Istud et in evangelica lege quodammodo observatur, quantum ad hoc, quod rei cum novo episcopo aut principe redeunt unde exsules erant.

Homicida sub testibus punietur, id est, non nisi ex sufficienti testimonio contra eum adjudicabitur pœnæ: attamen evidentia facti pro testimonio reputatur. Ad unius testimonium nullus condemnabitur, quia facile atque probabile est unum mentiri aut falli sive subverti: ideo ad minus duo testes exiguntur, qui una cum accusatore non possunt tam facile deviare et concordare in malo, quanquam et hoc quandoque contingere possit; sed et lex respicit ad id, quod ut in pluribus accidere solet. Testes quoque diligenter sunt examinandi et seorsum interrogandi de circumstantiis rei: quibus et grave incumbit periculum, si in falsitate deprehendantur. In omni autem materia, certitudo est de circumstantiis rei exigenda secundum qualitatem materiæ. Idcirco in rebus actibusque humanis, in quibus frequenter non potest certitudo absoluta haberi, sufficit certitudo probabilis. Est autem probabile, quod assertio duorum cum tertio concordantium, verior sit quam unius. Nec omnes indifferenter ad perhibendum testimonium admittuntur, sed qui secundum jura censentur idonei.

Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis. Hoc in veteri Testamento fuit rationabiliter institutum, quoniam judices ipsi erant ad avaritiam proni. Judæi quoque erant crudeles et ad homicidium inclinati. Ideo hoc rigore oportuit judicum cupiditatem et subditorum crudelitatem compesci. Unde subjungitur: statim et ipse qui reus est mortis, morietur, data contra eum sententia, quæ non sine necessitate est differenda, ne interim aliquo modo evadat. Exsules et profugi, ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas seu alia habitacula sua reverti poterunt. Hoc dicitur ad designandum, quod nec ab eis fuit pretium accipiendum ut possent redire. Quamvis enim fuerant a crimine homicidii innocentes, tamen propter multa mala vitanda, et propter commune bonum patriæ, erant tali exsilio puniendi. Et enim interdum necesse est bono personæ seu particulari commodo aliquid tolerare propter procurandum vel conservandum bonum commune, quemadmodum nonnunquam propter curationem membri principalioris, totiusve corporis, in membro sano fit quædam incisio, et membrum ægrum omnino abscinditur. Nec in tali casu derogatur personæ, quia et ei sic expedit, et ipsa est pars communitatis, et bonum universale præferendum est bono particulari.

Ne polluatis terram habitationis vestræ, id est, opera criminosa non faciatis, nec fieri permittatis in ea, nec facta dimittatis inulta. Dicitur autem terra pollui, sicut et consecrari, non quod sit vitii aut virtutis subjectum, sed instrumentum aut medium quoddam, vel ordinata ad sacra aut non sacra. Quæ insontium, id est innocentium, cruore maculatur : non quod sanguis innocens sit immundus aut maculans, sed ejus effusor, et ipsa detestanda effusio maculat terram. Præterea propter innocentium sanctitatem, et passionis eorum mortisque meritum, terra interdum dicitur sanctificari, et sancta vocatur : sicut Jerusalem, in qua passus est Sanctus sanctorum, vocatur civitas sancta; et terra promissionis, propter mysteria Christi ibi expleta, sancta vocatur. Nec aliter expiari potest, id est purgari, et Deo quodammodo reconciliari, suoque modo placere, nisi per ejus sanguinem, id est justam interfectionem, qui alterius sanguinem fuderit : ut injustitiæ obliquitas per hanc justitiæ rectitudinem reducatur ad medium quoddam, et recompensetur excessus culpæ per adimpletionem justitiæ; sicque fiat uni, sicut fecit alteri, et per quæ peccavit, per ea et puniatur. Simili modo erat vitanda et præcavenda fusio sanguinis homicidii casualis per præfatum exsilium. Atque ita emundabitur vestra possessio, id est terra seu regio, me commorante vobiscum, id est ob hoc, quod ego tam gratiose dignor inter vos commorari, quem non decet in terra polluta morari. Unde in Deuteronomio legitur : Dominus Deus ambulat in medio castrorum; ideo castra vestra sint sancta. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel, id est in tabernaculo seu in templo quod erat in medio Israeliticæ plebis, imo potius inter filios Israel, id est in cordibus ipsorum per fidem et gratiam, ad quod obtinendum, necesse est meis obedire præceptis.

Præterea spiritualis et mysticus hujus capituli sensus, hinc inde præhabitus est, qui tamen breviter tangi potest.11 Nempe per hoc quod sacerdotibus et Levitis datæ sunt urbes ad habitandum, non ad hereditandum aut principandum, designatur in primis, quantum avaritia atque ambitio vitandæ sint sacerdotibus et clericis, maxime religiosis evangelicæ legis, et ut habentes victum et tegumenta, contenti sint;12 deinde, quod populus libenter debet temporalia ministrare his, a quibus spiritualia suscipit. Per suburbana vero Levitarum, quibus pecora sua alebant, intelliguntur spiritualia dona, per quæ prælati et spirituales, animas subditorum vulgariumque reficiunt. Quæ suburbana debent mille passuum spatio tendi :13 quia grandis spiritualium charismatum exuberantia superioribus necessaria est, ut de plenitudine sua copiose communicent sibi commissis. Possunt tamen per suburbana extra urbes sita, intelligi libri sacræ Scripturæ, et sanctorum Patrum volumina, ex quibus populus saluberrime enutritur : quod sine personarum acceptione est faciendum, quod significatum videtur per hoc, quod ad quatuor plagas terræ suburbana æqualiter tendebantur.

Porro, per urbes refugii intelliguntur ecclesiastica sacramenta et pœnitentiæ loca, claustra, collegia, congregationes devotæ, in quibus protegitur homo ab invisibilibus inimicis, etm ortem evadit perpetuam : quæ si ante mortem exierit præsulis, occidentur : quoniam si prætacta refugii deseruerit loca sive remedia, antequam finaliter merito dominicæ passionis salvetur, æternaliter perit. Hæc quoque refugii loca, inter sacerdotes spiritualesque homines maxime reperiuntur. Amplius, nolens sanguinem fudit, qui non ex deliberatione, sed ex infirmitate aut ignorantia peccat et alios scandalizat, et facilius veniam promeretur. Qui autem ex proposito et certa scientia facit hoc, difficulter curatur, potissimum si consuetudinis pravæ mole oppressus sit ; sed desperandum non est, quoniam omnipotenti Medico animarum, universa non solum possibilia, sed et facillima sunt. At vero de urbibus refugii tres sunt trans Jordanem, et tres ab alia parte, quia tam spirituales quam sæculares indigent istis remediis.

Si quis ferro percusserit. Ferro occidit, qui detrahit. Detractio namque est gladius bis acutus et ferrum durissimum, quo detractor simul et auditor, nisi dissentiant,

Matth. xxvii, 53.

Sap. xi, 17.

Deut. xxiii, 14. perimuntur. Lapidem projicit et occidit, qui cum immoderata asperitate increpat aut objurgat, aut pungitiva pronuntiat verba. Ligno autem occidit, qui virgam correctionis ultra mensuram extendit, nec juxta modum culpæ apponit remedium pœnæ. Per hoc demum quod cognatus occisi poterat homicidam opprimere, significata videtur spiritualis censura Ecclesiæ, qua per excommunicationem, suspensionem, interdictum, degradationem, aut simili modo aliqui puniuntur. Per exsilium vero fugitivi notatur, quod homo tamdiu a mystico corpore Ecclesiæ permanet separatus, quousque per pœnitentiam Deo reconcilietur in morte pontificis, id est virtute et merito dominicæ passionis. Per hoc etiam quod Dominus prohibuit pretium accipi ab eo, qui reus est sanguinis, constat quam dire peccent, qui in evangelica lege ex cupiditate aut cum remissione pretium sumunt a facinorosis in derogationem justitiæ et jacturam reipublicæ, aut crimina fieri sinunt quæ possent aliquo modo impedire, ut ex aliorum sceleribus atque injuriis temporalia commoda sortiantur: qui utique ineffabiliter vitiosissimi sunt censendi, qui pecunias sic præferunt Deo et proximorum saluti atque virtutibus.

Postremo, si terram illam Israelitarum et tabernaculum Domini oportuit esse tam munda, quia ibidem Dominus habitavit, quanto magis terram, loca et regna, claustra, collegia, ecclesias, imo potissimum corda Christianorum, in quibus Deus tam multipliciter, tam misericordissime, tam evidentissime commorari dignatur, ubi et per sacramentalem sic adest præsentiam, per ecclesiastica sacramenta, per Sanctorum reliquias?

Footnotes

  1. Num. XXXIV, 5-7. ↩

  2. Gen. vi, 15, 16. ↩

  3. Deut. xix. ↩

  4. Deut. iv, 41-43. ↩

  5. Josue xx, 7. ↩

  6. Josue xxi. ↩

  7. Exod. xxi. 12, 13. ↩

  8. Deut. xix, 8, 9. ↩

  9. Deut. xix, 5. ↩

  10. Lev. viii, 12. ↩

  11. Sensus spiritualis. ↩

  12. 1 Tim. vi, 8. ↩

  13. 1 Petr. iv, 10. ↩

Chapter 55 of 56