Initium
ENARRATIONES
IN DUODECIM PROPHETAS MINORES
D. DIONYSII
CARTUSIANI
ENARRATIONES PIÆ AC ERUDITÆ
IN DUODECIM PROPHETAS MINORES
OSEE, JOELEM, AMOS, ABDIAM, JONAM, MICHÆAM, NAHUM, HABACUC, SOPHONIAM, AGGÆUM, ZACHARIAM, MALACHIAM
EX EDITIONIBUS COLONIÆ
JOANNIS SOTERIS ET MELCHIORIS NOVESIANI, MDXXXIII; (s. t. n.) MDXXXIX; JOANNIS QUENTEL, MDXLIX; GERVINI CALENII ET HEREDUM JOANNIS QUENTEL, MDLXVIII.
EGREGIO ET VENERABILI VIRO, JURISPRUDENTIÆ CONSULTISSIMO AC DOMINO D. JOANNI RINCK, PATRONO AC MÆCENATI NOSTRI ORDINIS ET OMNIUM LITTERATORUM MAGNIFICENTISSIMO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS CARTUSIÆ COLONIENSIS VICARIUS S. D.
OMNES ferme priscorum philosophorum exactissimi, perbeatos censuerunt eos (et quidem mea sententia rectissime) quibus non modo optima fortuna arrisisset, sed virtutum splendor quoque illustriores redderet. In quorum te albo, ornatissime Vir, non postremum conspicio, nempe cui pulcherrimæ corporis et animæ dotes, cui opulentissima honoris dignitas, et cui rerum temporalium cumulatissimæ opes, et quod inter hæc mihi laudatissimum videtur, multijugæ eruditioni tuæ, summæ religionis pietas copulata est. Hinc probe claritudinem natalium tuorum, totiusque familiæ Rinckorum et prosapiæ, tua sapientia et virtutum decore, non modo exornare videris, sed et longe avos, proavos, atavosque, quantumvis clarissimos, superare contendis. Quo factum est, ut non immerito insignis Agrippinæ te Senatus ad sui splendorem suo jampridem ordini adsciverit, idque prudentissime, quo patrem eruditissimum, avum, patruos, omneque avitum genus (qui multo jam tempore consulatum non absque magna laude administrarunt) unus referres. Accedit præterea gloriæ tuæ, quod non eruditione tantum ac dexteritate, verum pietate quoque, quam sibi jam olim Rinckorum stirps præcipuam vindicavit, mirum in modum civibus tuis præluces. Nam in pauperes, eos potissime qui Christo sua ante reliquerunt, quis adeo est pius? quis æque clemens? quis tam liberalis atque tu? Aut cujus limina religiosi, maxime Franciscani, atque tua assidue frequentant? Mirandum sane quomodo tantos sumptus tuæ ferre possint quantumvis etiam amplissimæ opes, nisi Christo hos impenderes, a quo quidquid in pauperes erogatur, centuplo mox fœnore recipitur. Præterirem hic quæ in reverendissimum Archiepiscopum Daciæ D. Georgium Schotberch virum integerrimum, doctissimum atque omni virtute consummatum facis (propterea quod parum hinc laudis clero nascitur Coloniensi), nisi tanta virtus, tanta in illum pietas tua et tam diu perseverans, jam omnibus adeo esset nota, ut vel me tacente se ipsam jam ante prædicaverit. Hunc namque virum propter fidei confessionem a sede sua, ab honore, ex re familiari deturbatum, exsulem et pene ab omnibus derelictum, tu aliquot jam annis religiosissime, non ut hospitem, sed ut patrem, et qua decet reverentia, ut episcopum, in domo tua foves. Ubi (ut obiter illud dicam) poterat quidem id universo clero vitio dari, nec sine opprobrio objici, quod tanto viro, tanto antistiti, propter Christum exsulanti, non providet vel de Christi patrimonio unde vivimus omnes, nisi tu illis et virtutem et laudem præriperes. Tibi enim, ut video, gloria hæc mercesque a Deo servata est, tibi virtutis hujus palma constituta est, tibi misericordiæ hujus præmium debebatur : ut (quod religiosa tibi stirps tua veluti hereditarium reliquit) in egenos impendio sis misericors. Proh pudor, quod arcis otiosam pecuniam includere, aut plerique humo defodere malunt, quam in sanctos hujusmodi Christi pauperes erogare. Nihil revera tua hac misericordia præstantius, nihil liberalitate tua dulcius, nihil commendabilius. Hac namque efficis, ut quantumvis in pauperes eroges, majora semper tibi Deus retribuat : adeo ut propemodum certare tecum divina liberalitas videatur, atque periculum facere an tu plus pro sui valeas amore elargiri, an ipse uberiora queat refundere. Utinam cunctis inesset divitibus hic animus, quo misericordiam faciendo pauperibus, Domino fœnerarentur : atque tribuendo membris Christi, Christum ipsum sibi constituerent debitorem. Verum nequaquam tibi sordere debet hæc virtus, licet a paucis frequentetur, licet pauci hanc colant : quin potius tanto esse tu debes ferventior, tantoque in Christi pauperes eleemosynarum profusior, quanto hac misericordia nihil tibi minui, sed temporalia magis crescere, Domino eadem adjiciente, didicisti. Equidem pro hac tua in Deum fiducia, pro clementia in pauperes, pro liberalitate heroica in omnes, non possum tibi non gratulari : quamvis non tantum has in te virtutes, sed reliquas omnes, quarum nullam tibi deesse credo, admirer. Eapropter, si liceret soli facem circumponere, niterer ego quoque postremus tuus clientulus, post eruditissimos quosque viros, Rodolphum Langenum, Erasmum Roterodamum, Nicolaum Herbron, etc., splendorem tuum orbi toti reddere notiorem et ab oblivionis injuria, qualicumque hoc nostro scripturæ suffragio vindicare. Atque ideo Dionysium hunc nostrum, virum non minus religione ac sanctimonia quam eruditione clarum, tibi tum doctissimo, tum pientissimo legendum, tuo patrocinio defendendum, tuo subsidio evulgandum, qua decet devotione et reverentia dedico. Præsertim enarrationes ejusdem piissimas doctissimasque in Prophetas duodecim quos minores appellamus, non tam argumento et vaticinii decursu, quam elocutionis modulo et sententiarum compage a majoribus differentes. Nam quæ majores concitatiore divini Numinis (ut ita dicam) spiritu stimulati, longo verborum ambitu, variis ænigmatum figuris, et personarum crebris mutationibus effuderunt, hæc quoque minores, quibus gratiæ placidior instinctus adfuisse creditur, angustioribus periodis, et per breviores obscuritatum anfractus complexi sunt. Porro prophetiam non humana mens suapte natura per humanam sapientiam depromit, sed Spiritus Sanctus (ut Sedulius ait) per gratiam loquentis dictat. Prophetas vero enarrare nemo facile potest, nisi divino quodam afflatu excitetur : perinde ac prophetiam nemo eloquitur, nisi Spiritus Sancti inflammatione incalescat, nec interpres sine Dei præcipuo afflatu explicat divinum oraculum, quod citra præsentis Numinis impulsum
Propheta effari non potuit. Isaias testatur visiones esse verba libri signati :1 quem si quis dederit scienti litteras, dixeritque, Lege, respondebit, Non possum, signatus est enim; sin dederit nescienti litteras, et dixerit, Lege, respondebit, Nescio litteras. Joannes se vidisse librum ait scriptum intus et foris, signatum sigillis septem, quem nemo aperire, cujus signacula nemo solvere potuit.2 Osee propheta inter hos duodecim primus, voluminis sui obscuritatem cognoscens, scripsit : Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et cognoscet ea? Cui succinit Jeremias dicens : Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud? Quod si prophetiæ librum nemo solvit, nisi leo de tribu Juda, radix David, si prophetia Scripturæ propria interpretatione (ut beati Petri verbum est) non fit, si voluntate humana nunquam allata est prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines : quis non videt quemadmodum imprimis arduum, sic quoque periculosum esse, in Prophetas elucubrare commentaria? Nempe in quibus, ut inconcinna quædam verborum congeries lecturienti sese primum offert, ita in eruendo sensu immensus labor, et in errorem proclivus et lubricus, identidem enarratori impendet, ut personarum verba subinde mutantur, ut historiæ ordo confunditur, ut minæ temperantur consolationibus, ut sedationibus mitescunt iræ, ut medicamentis verbera deliniuntur : ita sententiarum quæ ad Prophetæ scopum pertinent, difficilis est et plena discriminis consarcinatio. Quare factum est ut pauci in enarrandis Prophetis oleum et operam impenderint, nonnulli etiam ἀνίπτοις χερσί (quod dicitur) in illorum explanationem provolarint. Apud Græcos, Apollinarium Laodicenum commentariolos in Prophetas reliquisse testatur Hieronymus : verum ejuscemodi, ut sensus magis tangant quam explicent. Cuderunt quoque libros in Prophetas Origenes et Didymus, sed tales, ut beati Hieronymi palato non satisfaciant. Post Hieronymum apud Latinos plerique hanc provinciam susceperunt, ceterum non æquali, neque eruditione et judicio, neque auspicio et eventu. Inter hos est D. Dionysius noster, quem si cum aliis conferas, admiraberis viri sanctitatem, commendabis diligentiam, suspicies eruditionem, deosculaberis pietatem, olfacies spiritum propheticum, quo imbutos esse oportet Prophetarum ῥαψωδούς et enarratores. Quod ad historiæ veritatem pertinet, sagaciter vestigavit : quod ad allegoriam, firmissimis Scripturæ testimoniis communivit : quod ad ordinem perturbatum, clarissima serie illustravit : quod ad rerum gestarum involucra, miro quodam artificio evolvit : quod postremo ad verborum tricas et sententiarum nodos, docte simul et feliciter enodavit. Hasce itaque elucidationes piissimas tibi consecro, rogans ut ab humili monacho, tu qui doctos omnes piosque amas, foves ac promoves, munusculum hoc non gravato suscipias animo. Scio me nosque omnes hujus monasterii alumnos, majora debere Rinckorum familiæ, nec oblivisci nos posse quidquid candida illa majorum tuorum progenies in nos contulit. Quis enim nesciat quanto favore et benevolentia, quantisve beneficiis tota Rinckorum progenies cœnobium nostrum atque nos semper affecerint? Qui nec immerito loci nostri fundatores censeri poterunt (quorum unus olim apud nos novicius, non parvam attulit in domus subsidium eleemosynam), si interim tacere libuerit quod cellam necessariis provisionibus pro uno monacho, quem perpetuum habeant pro se apud Deum divinorum sacrificiorum exhibitorem et intercessorem, fundaverunt; parvam (ut vocamus) galilæam, non tamen parvis sumptibus; item domum capitularem et bibliothecam : præter ea quæ quotidie ab hac religiosissima familia percipimus. Cui itaque haud immerito is honos tribueretur : tibi vero omnium maxime,
Osee xiv, 10.
Jer. ix, 12.
Apoc. v, 5.
II Petr. 1, 20, 21. propter haud vulgaria (quibus in dies fovemur) beneficia, et prudentissima consilia quibus in moderandis rebus nostris per te tuosque juvamur, proque pio affectu quo sedulo, non sine laboribus nos invisere dignaris, nobis in divinis assistens officiis, quibus frequenter interesse soles, spem habens bonorum quæ Deus per nos operari dignatur, te participem fieri. Nihil hinc dubito quin boni consulturus sis hujuscemodi nostri auctoris librorum oblationes, tametsi sermone scholastico, impolito et triviali, quomodo suo sæculo et suæ ætatis hominibus conveniebat, absque ullo apparatu vel affectatione, sed presso et facili (quod imprimis ecclesiasticum scriptorem decet) descriptos stilo : veluti prælibamina quædam eorum quos et vestris et universo consulatui propediem consecraturi sumus. Dominus Jesus salvator, amator et redemptor noster te, Vir carissime, cum tibi carissimis bene fortunare atque ad decus urbis nostræ perquam diutissime valere velit, Dionysio nobisque amice faventem. Ex domo divæ Barbaræ Coloniensis Cartusiæ. Anno MDXXXIII.
ENARRATIO
IN OSEE PROPHETAM
APIENTIAR
Rec. xiii. 1
Bere popper et an vider compo. Sb. Itz. llo salus etis on. Si pia di curio tii. Propeia etio an alitres sequeia prepi quas prepi hypon probia, et huius be
Al dienitio ey a phiter, prentia pre ia dement utili ervient, das pio des preterea ars des Reis preterea e diere preterea das, clero et a pre pytia, jomai et pytia, a Reis pym, et a Reis gie, inibitior et a tes, et epi utili e diereit a curio diexit, vel a curio
Pym, prent a des, mago preter des, anio et epi e prei ey e pio et e en ey prentia et a Proterea huius eritere prentia
Footnotes
Chapter 1 of 32