Proœmium
SAPIENTIAM omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. Eccli. XXXIX, 1.
Melior quippe est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Neminem quoque diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Ideo Salomon admonet: Dic sapientiæ, Soror mea es, et prudentiam voca amicam. Sed quia ab exordio mundi increata sapientia Dei in animas sanctas se transtulit, Prophetas atque amicos Dei constituens, constat quod in codicibus Prophetarum salutaris sapientia præcipue contineatur, sapientia utique infusa ac supernaturalis, quoniam principe Apostolorum testante, Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Prov. III, 15; VIII, 11.
Sap. VII, 28.
Prov. VII, 4.
Sap. VII, 27.
II Petr. I, 21.
Ad obtinendum ergo sapientiam hanc, digne ac diligenter scrutandi sunt libri Prophetarum, præsertim quum ipsi sint fundamentum orbis terrarum: quorum solidissima documenta stabiliunt universam Ecclesiam Dei, fidemque catholicam vehementer corroborant, dum quidquid in novo Testamento de Christo audimus peractum, in dictis Prophetarum invenimus prophetatum. Universi namque Prophetæ locuti sunt ad dies Messiæ, quemadmodum Petrus in Actibus protestatur: Omnes Prophetæ a Samuele et deinceps prænuntiaverunt dies istos. Porro quam gratum sit Deo hujusmodi studium, elucescit ex eo quod scriptum est: Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Quomodo insuper sapientiam sacræ paginæ oporteat investigare, discere, perscrutari, in Proverbiis docemur: Si sapientiam invocaveris, et quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc scientiam Dei invenies. Diligenter igitur, indesinenter, et sine fastidio inquirenda est scientia divinæ Scripturæ: sic tamen, ne caput debilitetur, nec anima tantum se occupet in studio intellectus, neque sic absorbeatur in consideratione et lectione, ut in his quæ devotionem concernunt, tepescat, vel in caritatis sancto fervore minus proficiat.
Act. III, 24.
Sap. VI, 21.
Prov. II, 3-5.
Postremo, quoniam in duodecim Prophetarum volumine quædam abyssus est difficultatum, magna profunditas sapientiæ, abundantia quoque mysteriorum Christi atque Ecclesiæ, intentio est explanationi duodecim Prophetarum in hoc opere insudare, ejus in primis ope et gratia implorata, de quo scriptum est: Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. Ut enim Hieronymus asserit, in explanatione omnium Prophetarum Sancti Spiritus indigemus adventu, ut cujus instinctu scripti sunt, illius revelatione pandantur.
Ibid. 6.
ENARRATIO
IN OSEE PROPHETAM
Chapter 2 of 32