Articulus 29
EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI ET ULTIMI : CONVERTERE, ISRAEL, AD DOMINUM DEUM TUUM.
POST increpationem Samariæ, totus nunc Israel ad pœnitentiam invitatur. Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, avertendo cor tuum a bonis caducis et vanis, ab inordinato affectu, a cogitationibus malis, ab omni immunditia culpæ, et serviendo Domino in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus tuis.1
Deus enim est finis noster summus ac ultimatus : idcirco ad eum debet esse tota mentis conversio, atque ad ipsum quasi ad finem ordinanda sunt omnia, ut nihil ametur aut fiat, nisi in ipso et propter ipsum. Unde per Jeremiam locutus est :2 Si reverteris, Israel, ad me convertere. Quoniam corruisti in iniquitate tua*, id est, propter* peccata tua hostibus traditus es et occisus. Si sic exponatur, non erit referendum ad eosdem numero, sed specie, eo modo quo legitur in Psalmo : Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.3 Vel sic : Corruisti in iniquitate tua formaliter, ita quod ipsa ruina est iniquitas tua. Peccatum enim est lapsus animæ a statu virtutis, ab elevatione in Deum, a rectitudine æquitatis. Corruisti ergo per idololatriam ac cetera vitia.
Quid autem agere debeant se convertendo ad Deum, subjungitur. Tollite vobiscum verba*, id est, verba in cordibus vestris* infigite, ne peccetis :4 juxta illud, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Tollite quoque vobiscum verba, divinis præceptis parendo, et verba confessionis, divinæ laudis ac propriæ iniquitatis assumite. Et convertimini ad Dominum, per contemplationem amorosam, operationem virtuosam, profectum quotidianum ac incessantem, ut sitis toto corde erecti, fixi ac simplificati in eo. Ad illud enim debet esse conversio, a quo est processio ; et unumquodque perficitur, quum suo principio copulatur. Quoniam ergo rationalis anima a Deo per creationem procedit, non potest perfici nisi per conversionem suam ad ipsum.
Et dicite ei devote orando : Omnem aufer iniquitatem*, id est, omnia nostra* dimitte peccata venialia atque mortalia. Non autem aufertur peccatum, nisi per gratiæ infusionem, quæ justificat et gratificat impium. Oportet autem auferri mortale peccatum, antequam meritorium sit nostrum obsequium. Propter quod scriptum est : Declina a malo, et fac bonum.5 Et accipe bonum*, id est, opus nostræ servitutis habe acceptum, parcendo nostræ* imperfectioni, nostramque fragilitatem clementer pensando. Quum enim nostræ justitiæ sint quasi pannus menstruatæ, indigemus semper Deum humiliter deprecari, ne propter imperfectiones, evagationes, negligentiasque admixtas despiciat nostrum obsequium :6 quod utique imperfectum est valde, præsertim si divinæ naturæ consideretur majestas, cui cum infinita reverentia serviendum esset, si foret possibile. Hinc orat Psalmista : Oculi tui videant æquitatem.7 Hoc etiam orat omnis qui bene advertit Deum dixisse : Quum accepero tempus, ego justitias judicabo.8 Dicamus ergo humiliter : Imperfectum meum viderunt oculi tui.9 Et reddemus vitulos, id est sacrificia, quæ per vitulos designantur : quia in veteri Testamento fiebant de vitulis sacrificia. Itaque, Reddemus vitulos labiorum nostrorum, id est sacrificium laudis, gratiarum actionem, orationem. Et quidquid ore ad Dei laudem profertur, tibi, o Domine, offerimus, qui dixisti :10 Sacrificium laudis honorificabit me. Propter quod ibidem rursus hortatur Psalmista :11 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Insuper dicite : Assur non salvabit nos, id est, in adversitate non confugiemus ad regem Assyriorum, aut aliquem principem mundi, nec in homine ponemus spem nostram ; super equos non ascendemus, nec in velocitate equorum sperabimus : quoniam fallax equus ad salutem. Et Salomon dicit :12 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet.13 Et Isaias : Dixistis :14 Ad equos fugiemus ; ideo fugietis : et super veloces ascendemus ; ideo veloces erunt qui persequentur vos. Nec dicemus ultra : Dii nostri sunt opera manuum nostrarum : id est, idola manufacta non amplius vocabimus deos nostros ; sed te solum verum Deum colemus, quemadmodum Moyses jussit : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.15 Hæc autem fiducialiter oramus, o Domine, quia ejus qui in te est, misereberis pupilli*, id est populi*
Israel ad te elamantis, et in te per gratiam exsistentis, qui dudum male agendo amisit Patrem cœlestem, et nunc pœnitendo reliquit patrem diabolum. Tibi enim derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. Eis nempe Deus facillime miseretur, qui humano destituti sunt solatio, nec aliud quam Deum habent refugium. Propterea in Deuteronomio Moyses loquitur : Dominus Deus vester, Deus deorum est, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens atque terribilis, qui personam non accipit, nec munera, facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.16 Hoc quoque cantat Psalmista : Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet.
Post admonitionem Prophetæ Dominus promittit spem veniæ. Sanabo contritiones eorum, id est, peccata quæ sunt vulnera animæ, tollam, et vires per peccatum læsas ac deformatas, reformabo ac comfortabo. Unde apud Jeremiam Dominus spondet : Convertimini ad me, et sanabo aversiones vestras.17 Sic sanatus fuit qui cecinit : Benedic, anima mea, Domino, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.18 Diligam eos ego : de quo scriptum est in Proverbiis, Ego diligentes me diligo; et in Sapientiæ libro, Parcis omnibus, Domine, quoniam tua sunt qui amas animas.19 Itaque, Diligam eos, volendo ac tribuendo eis bona gratiæ in præsenti, bona gloriæ in futuro, spontanee, id est gratis, sola misericordia et voluntate libera atque piissima. Propter quod ait Joannes : Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.20 Amor enim Dei prævenit nos, et causat omne bonum in nobis. Denique, licet alia a se de necessitate cognoscat, non tamen de necessitate, sed libere vult et diligit ea, sicut Thomas ostendit in prima parte. Quia aversus est furor meus ab eis, id est, effectus justitiæ in effectum clementiæ est conversus. Unde per Isaiam loquitur Dominus : In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.21 Non enim in perpetuum irascetur; et quum iratus fuerit, misericordiæ recordabitur. Juxta hunc modum scriptum est secundo Machabæorum : Ira Domini in misericordiam conversa est.
Ero quasi ros, id est, corda eorum rore gratiæ adimplebo, et in bonis operibus fecundabo.222324 Sicque Israel germinabit sicut lilium, id est, electi filii Israel virore virtutum et vitæ munditia pullulabunt atque splendebunt, nec erunt arbores steriles. Hoc de quocumque fideli, gratia Dei perfuso, accipi potest, qui Christi sectatur vestigia, dicentis in Canticis : Ego flos campi et lilium convallium.25 Hinc Dominus ait in Isaia : Noli timere, serve meus Jacob, effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.26 Et erumpet radix ejus, id est voluntas ejus, in qua est origo merendi ac demerendi, vel radix est omnis potentia boni operis productiva : quæ erumpet, id est, in actum virtutis extendetur, ut Libani, id est copiose ac firmiter, sicut radices arborum quæ nascuntur in monte qui dicitur Libanus, quanto altius crescunt, tanto profundius radices transmittunt, secundum Glossam.27
Ibunt rami ejus, id est, virtutes et dona Spiritus Sancti ei concessa, vel fructus et opera, tendent in melius, et perfectionem suscipient, ita ut dilatentur ad alios in exemplum ac subventionem, qui sub ramis illis quiescant ac protegantur, adjuti meritis talium.28 Et erit quasi oliva gloria ejus. Per olivam quæ semper permanet in virore, de qua oleum oritur, significatur immarcescibilitas gratiæ, exhibitio operum misericordiæ, et illuminatio aliorum per conversionem exemplarem idoneamque doctrinam. Est igitur sensus : Gloria ejus, id est excellentia gratiæ populi Israel, vel beatitudo ejus futura, similis erit olivæ, perseverando jugiter in vigore, aliis quoque misericorditer succurrendo, et verbo ac opere proximis lucendo, juxta illud Matthæi : Luceat lux vestra coram hominibus.29 Verum hæc duo ultima, scilicet misericorditer subvenire, proximisque lucere ut proficiant merito, non habent locum in patria :3031 nihilo minus comprehensores viatoribus succurrunt ac lucent. Et odor ejus, id est fama virtutum, erit ut Libani, id est thuris, ut sit bonus odor Dei in omni loco :32 quoniam fama justi dulcis est auditui cordis, quemadmodum odor thuris naribus corporis. Libanus autem, secundum Hieronymum, pro monte et pro thure accipitur, hicque pro thure suscipitur. Potest tamen sumi pro monte prædicto, qui quum sit fertilissimus et arborum ramis opertus, potest esse boni odoris.
Convertentur veri Israelitæ, proficiendo in caritate et gratia, sedentes in umbra ejus, id est, sub divinæ pietatis protectione quiescentes. Pro quo orat Psalmista :33 Sub umbra alarum tuarum protege me;34 et, Protegar in velamento alarum tuarum. Vivent tritico, id est, omnium rerum abundantia perfruentur, sicut ait Salvator : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.35 Et in Isaia : Si volueritis, inquit, et audieritis me, bona terræ comedetis. Potest quoque per triticum intelligi panis vitæ et intellectus.36 De hac sessione et refectione ait in Canticis Sponsa :37 Sub umbra illius quem desiderabam, sedi; et fructus illius dulcis gutturi meo. Prophetæ namque per corporalia, spiritualia explicant bona.38 Et germinabunt, id est, in bonis operibus, in actibus contemplationis et caritatis, in aliorum instructione, conversione seu spirituali generatione, fecundi erunt, quasi vinea : nam, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est. Vinea quoque profert optimum, odoriferum, lætificativum ac fortissimum fructum : ita et viri perfecti. Memoriale ejus, id est nomen, fama seu commemoratio populi hujus, erit sicut vinum Libani, id est, pretiosa, dulcis atque continua erit propter excellentem gratiam sibi collatam.39 Memoria enim justi cum laudibus, ut Salomon ait. Et, In memoria æterna erit justus. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Vivent nomina eorum in generationem et generationem. Porro vinum Libani est, vel quod in templo Domino offerebatur secundum legem (de quo Libano loquitur Zacharias : Aperi, Libane, portas tuas), vel, quod diversis pigmentis conditum est, seu thymiamate mixtum, ut suavissimum fundat odorem.40 Ephraim, quid mihi ultra idola? id est, o decem tribus seu filii Israel, quum tantam vobis promiserim gratiam, quid de cetero idola mihi opponitis, et contra me colitis? Vel sic : Ephraim dicet, Quid mihi ultra idola? id est, quid ad me spectant? Quasi dicat : Toto corde ea detestor. Ego exaudiam et dirigam eum per semitas æquitatis in finem felicitatis æternæ. Unde in Isaia scribitur :41 Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Denique alio loco per eumdem Isaiam aliquid plus Dominus spondet :42 Antequam clament, exaudiam eos. Hoc est quod ait Psalmista :4344 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua. Ego ut abietem virentem faciam eum, dando ei virorem in fide et caritate, quatenus renovatus in anima, contempletur cœlestia. Abies autem nomen est arboris. Deinde Dominus mutans in loquendo personam, alloquitur populum istum. Ex me, id est dono gratiæ meæ, fructus tuus inventus est, id est, conversatio tua fructuosa processit, quia in me tantum auxilium tuum. Unde et Isaias, Omnia (inquit) opera nostra operatus es in nobis;4546 et Apostolus, Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate.47 Quis sapiens, et intelliget ista, quæ in libro prophetico obscurissime ac profundissime dicta sunt sub diversis figuris atque metaphoris? et quis intelligens, et sciet hæc? Tanquam dicat : Rarus est talis, et nemini possibile est hoc, nisi per Spiritum Sanctum clementissimum illustretur. Denique, ante Christi adventum scripturæ Prophetarum obscuræ erant valde, et insufficienter expositæ;4849 sed per Christum, et ejus Apostolos atque discipulos, sanctos quoque doctores, declarata sunt nobis abdita Scripturarum, et patefacta mysteria :50
Matth. xxvii, 51.
Rom. xi, 33.
Ps. cvi, 43.
Prov. iii, 17.
Ps. xviii, 8.
Luc. viii, 13.
II Par. xxx.
Judith xv. in cujus signum Christo moriente scissum est velum templi a sursum usque deorsum. Hoc loco dicit Hieronymus: His verbis Osee obscuritatem voluminis sui et difficultatem explanationis ostendit. Si autem ipse qui scripsit, vel difficile vel impossibile confitetur: quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscurati, clarissimum solis jubar non possumus intueri, nisi dicamus: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, etc.? Insuper verbis his simile est illud in Psalmo: Quis sapiens, et custodiet hæc? Quia rectæ, id est justæ et sanctæ, sunt viæ Domini, id est divina præcepta et documenta: de quibus Salomon loquitur, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ; et Psalmista, Lex Domini immaculata, etc. Et justi ambulabunt in eis, id est, fide et opere adimplebunt, atque in cunctis obedient et vere cognoscent; prævaricatores vero corruent, id est peccabunt, in eis, id est in transgressione earum: vel in cœptis non perseverando, ut inconstantes qui ad tempus credunt et bene agunt, sed in tempore tentationis deficiunt; vel penitus recedendo ab eis, ut illi qui nec bonum incipiunt.
Hæc expositio procedit secundum dicta Hieronymi, qui dicit capitulum istud referri ad tempus Christi, secundum anagogen. Unde, secundum eum, refertur litteraliter ad aliud tempus, non tamen explicite docet ad quod. Beda vero affirmat, quod Propheta in isto capitulo litteraliter decem tribus, quæ vitulos aureos adoraverunt, alloquitur. Verumtamen intuenti litteram hujus capituli constat, quod in isto populo non sint impleta quæ in hoc sunt capitulo dicta. Unde alii referunt ad tempus Ezechiæ, ad cujus admonitionem populus Juda et quidam ex reliquiis decem tribuum pœnituerunt et profecerunt in bono, videntes populi Israel captivitatem. Alii referunt ad tempus reversionis a Babylonica captivitate, in quo Judæi in magna fuerunt prosperitate certis temporibus, scilicet post occisionem Holofernis (ut dicitur in libro Judith), et sub Simone fratre Judæ Machabæi. De quo Jeremias evidenter prædixit.
Porro nonnulli referunt totum istud capitulum ad litteram pro tempore Christi, quando incarnatus inter homines conversari dignatus est. Quod probant, quia in isto capitulo, ubi nos habemus, Convertentur sedentes in umbra ejus, translatio Chaldaica apud Hebræos authentica, atque Hebraicæ veritatis in locis obscuris declarativa, sic continet: Congregabuntur de filiis captivitatum suarum, habitabunt in umbra Messiæ sui. Hæc autem expositio quum sit catholica, breviter est tangenda.
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum. Sic prædicavit Judæis Joannes Baptista, dicendo: Pœnitentiam agite. Tollite vobiscum verba. Non dicit, Bruta animalia, aut similia sacrificia legalia: quia in novo Testamento hæc cessaverunt, sed sacrificium laudis jugiter manet. Et dicite ei, videlicet Christo: Omnem aufer iniquitatem. Christus namque peccatum originale et actuale sua abstulit passione, quemadmodum in Isaia dicitur: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Propter quod in Actibus Paulus dixit Judæis: Per hunc vobis annuntiatur remissio peccatorum, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari. Et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Non dicit, Vitulos stabulorum, sed labiorum, quia carnales jam cessaverunt hostiæ. Unde primitiva Ecclesia sacrificium laudis Deo devotissime obtulit, ut patet in Actibus. Assur non salvabit nos. Primitiva nempe Ecclesia non armis neque humanis auxiliis contra persecutores suos bellavit, sed precibus, juxta illud Actuum: Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum. Et quum orassent, motus est locus in quo erant, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto.
Sanabo contritiones eorum. Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere
I Mach. xiv, 4 et seq. Jer. xxxii, 37.
Baruch iii, 38.51
Expositio anagogica.
Matth. iii, 2.
Is. liii, 5.
Act. xiii, 38.
Ibid. u, 42-47.
Ibid. iv, 29.
Ibid. 31.
Luc. xix, 10. quod perierat. De quo Isaias prædixit :
Is. LIII, 4.
Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Diligam eos spontanee. Hoc est quod apud Joannem contestatur discipulis : Sicut dilexit me Pater, et
Joann. XV, 9.
Ibid. 16.
Ibid. XIII, 1. ego dilexi vos; et, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Præterea, Quum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. Ero quasi ros, invisibiliter veniendo in Virginem, et fecundando
Ps. LXXI, 6. eamdem, juxta illud in Psalmo : Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Ero etiam quasi ros, corda discipulorum per sapientiam irrigando, per gratiam fecundando, per caritatem divinam a carnali amore refrigerando.
Israel, id est primitiva Ecclesia ex Judæis collecta, germinabit sicut lilium, conversando inter se virtuose, et totum pene mundum ad Christum convertendo, atque in ipso regenerando, quemadmodum
I Cor. IV, 15.
Is. XXVII, 6.
Ps. XVIII, 5.
Is. LIII, 2.
Apoc. XXII, 16. loquitur Corinthiis Paulus : In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Propter quod Isaias prænuntiavit : Qui ingrediuntur impetu de Jacob, implebunt faciem orbis semine; et Psalmista, In omnem terram exivit sonus eorum. Et erumpet radix ejus, id est Christus radix Ecclesiæ, de quo apud Isaiam scriptum est : Ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Propter quod ait in Apocalypsi : Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Ut Libani. Hoc factum est, quando Christus Apostolos aliosque discipulos protulit, tanquam
Joann. XV, 1, 5. ramos pulcherrimos, quibus ait : Ego sum vitis vera, et vos palmites. Ibunt rami ejus de bono in melius. Imo per totum mundum cucurrerunt Apostoli atque discipuli Christi, quibus dixit : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Et erit quasi oliva gloria ejus. Nam gratia Christi omnibus clementer subvenit, et beatitudo ejus nunquam marcescit. Et odor ejus, ut Libani odor erit. Fama enim Christi ubique cunctis fidelibus dulcissimus odor est. Et sicut Apostoli erant bonus odor Christi, sic Christus fuit bonus odor Dei. De quo odore dicit Sponsa in Canticis :52 Trahe me post te, curremus simul in odorem unguentorum tuorum;53 et denuo, Odor oris tui super omnia aromata.54
Marc. XVI, 15.
Convertentur sedentes in umbra ejus, id est Christi, sicut nunc dictum est. Sub cujus protectione habitavit primitiva Ecclesia, imo et tota semper moratur Ecclesia, cui promisit in Evangelio : Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Hinc scriptum est in Threnis : Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris : cui diximus, In umbra tua vivemus inter gentes. Vivent tritico, id est Sacramento altaris, quod consecratur in pane triticeo : de quo ait Salvator in Joanne : Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Et germinabunt quasi vinea : quia ut dictum est, vinea Christi est Ecclesia militans, in operibus bonis fructificans.
Ephraim dicet, Quid mihi ultra idola ? Hoc quidam exponunt sic, quod aliqui ex decem tribubus, habitantes et idola colentes in terra Assyriorum, ad prædicationnem Apostolorum crediderunt, et idola penitus abjecerunt. Ego exaudiam et dirigam eum. Unde Christus ait in Evangelio : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio ; et item, Omnis qui petit, accipit.
Quis sapiens, et intelliget ista ? tanquam dicat : Pauci ex Judæis convertentur ad Christum, nec ejus gratiam atque mysteria nunc descripta intelligent. Hoc dicit Propheta admirando cæcitatem Judæorum, quod scilicet tam pauci respectu aliorum credituri essent in Christum. Juxta quem modum loquitur Isaias : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quia rectæ viæ Domini, id est præcepta atque consilia Christi ; et justi ambulabunt in eis per obedientiam sanctam, puta Apostoli ceterique electi Ecclesiæ, de quibus Christus ait ad Patrem :
Matth. XXVIII, 20.
Thren. IV, 20.
Joann. VI, 59.
Ibid. XIV, 13.
Luc. XI, 10.
Is. LIII, 1.
Joann. xvii, 14, 6, 25.
Luc. II, 34.
Joann. IX, 39.
Ego sermonem tuum dedi eis, et ipsi servaverunt, et cognoverunt quia tu vere me misisti. Prævaricatores vero corruent in eis, videlicet obstinati Judæi : de quibus Simeon dixit : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et ipse Salvator : In judicium, inquit, ego in hunc mundum veni : ut qui non vident, videant ; et qui vident, cæci fiant.
POSTREMO, quomodo omnia ista de quolibet justo moraliter accipi queant, patet ex præinductis.55 Cuilibet namque fideli præcipitur : Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum. Qui conversus et rore Christi perfusus, germinat quasi lilium, juxta illud in Psalmo : Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Producit enim candidissimos fructus Spiritus Sancti : de quibus ad Galatas testatur Apostolus : Fructus Spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia, etc. ; et Christus, Qui manet (inquit) in me, hic fert fructum multum. Ibunt rami ejus, id est, opera ejus pertingent in finem vitæ æternæ. Et erit quasi oliva gloria ejus. Hoc plene expositum est. Talem quoque dignetur Christus facere quemlibet nostrum, ut cum viro sancto dicamus feliciter : Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Ps. xci, 13.
Galat. v, 22.
Joann. xv, 5.
Ps. li, 10.
Footnotes
-
Luc. I, 74, 75. ↩
-
Jer. IV, 1. ↩
-
Ps. LXXVII, 34. ↩
-
*Ps. CXVIII, 11.* ↩
-
Ps. XXXVI, 27. ↩
-
*Is. LXIV, 6.* ↩
-
*Ps. XVI, 2.* ↩
-
*Ps. LXXIV, 3.* ↩
-
*Ps. CXXXVIII, 16.* ↩
-
*Ps. XLIX, 23.* ↩
-
*Ibid. 14.* ↩
-
*Ps. XXXII, 17.* ↩
-
*Prov. XXI, 31.* ↩
-
*Is. XXX, 16.* ↩
-
*Deut. VI, 13.* ↩
-
Deut. x, 17, 18. ↩
-
Jer. III, 22. ↩
-
Ps. CII, 1, 3. ↩
-
Sap. XI, 27. ↩
-
I Joann. IV, 19. ↩
-
Is. LX, 10. ↩
-
II Mach. VIII, 5. 6 ↩
-
Ps. x, 14, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Cant. II, 1. ↩
-
Is. XLIV, 2, 3. ↩
-
Ps. CXLV, 9. ↩
-
Prov. VIII, 17. ↩
-
Matth. V, 16. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Ps. CII, 9. ↩
-
II Cor. II, 15. ↩
-
Ps. XVI, 8. ↩
-
Ps. LX, 5. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
Is. I, 19. ↩
-
Eccli. XV, 3. ↩
-
Cant. II, 3. ↩
-
Is. V, 7. ↩
-
Zach. XI, 1. ↩
-
Is. XXX, 19. ↩
-
Is. LXV, 24. ↩
-
Ps. X, 17, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Is. XXVI, 12. ↩
-
Osee. XIII, 9. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Ps. CXI, 7. ↩
-
Prov. X, 7. ↩
-
Eccli. XLIV, 14. ↩
-
vers. 8. ↩
-
II Cor. II, 15. ↩
-
Cant. I, 3. ↩
-
Cant. IV, 10; VII, 8. ↩
-
Expositio moralis. ↩
Chapter 32 of 32