Articulus 28
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTIIDECIMI TROPOLOGICA.
LOQUENTE Ephraim, id est, impiis principibus aut prælatis, qui magis tyranni quam rectores vocandi sunt, perversa jubentibus sive docentibus, horror invasit Israel, id est subjectos, præcipue bonos, qui illicita detestantur, nec tamen contradicere audent. Unde in Proverbiis habetur : Quum impii sumpserint principatum, gemet populus.1 Et deliquit populus, superiorum suorum pravitate subversus, in Baal, id est in vitiis idololatriæ similibus. Sic enim peccant, quorum deus venter est, aurum, venus, aut proprius sensus.2 Maxime etenim nocet injustus prælatus aut princeps, qui subditis quasi exemplar objicitur. Ideo Salomon ait :3 Regnantibus impiis ruinæ hominum. Porro qui hoc modo concutiuntur horrore, et propter jussa sive consilia aut violentiam præsidentium inducuntur ad culpam, imperfecti sunt, nec excusantur in toto, quum dicat Salvator :4 Nolite timere eos qui occidunt corpus. Et in Ecclesiastico scriptum est : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te.5 Talis fuit sanctus Job : Donec, inquit, deficiam, non recedam ab innocentia mea ; justificationem quam cœpi tenere, non deseram.6 Qui ergo Deum veraciter metuit, nec sic formidabit aliquem ut relinquat justitiam.
Feceruntque sibi conflatile de argento7 suo. Per argentum designatur scientia; per conflatile autem, confictum dogma, vel sermo apparens et fallax. Conflatile itaque sibi faciunt de suo argento, qui apparentes ac fallaces doctrinas inducunt; vel verba ornata jactantiæ plena proponunt, quales sunt hæretici et sophistæ, omnesque qui in propriis oculis sapientes sunt, et suam scientiam aliis per verba inania cupiunt ostentare;8 vel per blandos dulcesque sermones satagunt fratres suos decipere, quales sunt simulatores et callidi, qui provocant iram Dei. Hæc omnia sunt similitudines idolorum, quia in his velut in idolis delectantur.9 Factura artificum totum est, id est, nil utilitatis continetur in his; sed aliud non sunt nisi verba ventosa, artificioso eloquio colorata.
Idcirco erunt quasi nubes matutina, id est, qui ista agunt, cito deficient, atque in suis vanitatibus disperibunt, quemadmodum scriptum est:10 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Unde in Proverbiis scriptum est: Quasi tempestas transiens non erit impius;11 justus autem quasi fundamentum æternum. Qui etsi corporaliter vixerint atque floruerint, tamen spiritualiter moriuntur, imo et annihilantur, quia peccatum nihil est, et peccando fiunt homines nihil, secundum Augustinum. Virtus enim facit hominem gravem ac stabilem; vitium autem, levem ac mobilem. Propterea Isaias ait: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.12 In Job quoque dicitur: Si iniquitatem abstuleris, eris stabilis. Denique præinducti recte dicti sunt nubes sine aqua, quoniam aquam sapientiæ salutaris non habent, nec aquam Spiritus Sancti, de qua adstruit Christus:13 Aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.14 Hinc Judas in sua affirmat Canonica:15 Hi sunt nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia, quibus procella tenebrarum conservata est usque in æternum.16
Ego autem cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Per desertum et terram solitudinis, intelligi potest præsens sæculum nequam, in quo per gratiam Deus non habitat; vel caro concupiscentiis serviens, quæ est terra solitudinis, in qua secundum Apostolum non habitat bonum, nec habet cum spiritualibus gratiæ donis communionem.17 In hoc deserto et terra hac esse dicuntur, qui sæculariter aut carnaliter vivunt, de quibus ad Romanos dicit Apostolus: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Tales vero sunt aliqui ab æterno electi, qui quum sint prædestinati, quamvis ad tempus errant, finaliter perire non possunt.18 Idcirco cognoscit eos, etiam quando adhuc iniqui sunt, quia secundum æternæ prædestinationis intuitum, invariabiliter diligit eos, et de necessariis ad salutem providet ipsis. Hinc ad Romanos inducitur: Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.19 Præterea plures sunt in sæculo non sæculariter viventes, qui cum sancto David dicere possunt:20 In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi. Hos ergo in deserto cognoscit Deus per approbationem.
Juxta pascua adimpleti sunt et saturati sunt; et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Hoc maxime competit atque attribuitur divitibus et ingratis et similibus his, quos Deus spiritualibus vel temporalibus bonis implevit. Sed ipsi quum in honore essent, non intelligentes abusi sunt donis Dei, et susceptis beneficiis facti indigni.21 Elevaverunt tumore superbiæ cor suum, alios aspernando, et quasi non acciperint gloriando, nec divinis jussionibus obediendo.22 De qualibus Dominus ait apud Isaiam: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.23 Et ego ero eis quasi leœna. Istis utique Dominus horribilius quam excogitari potest vel dici, occurrit in hora mortis, et in die particularis eorum ac universalis judicii. Ideo dicit Apostolus : Horrendum est incidere in manus24
Dei viventis. De quo Isaias testatur : Quia indutus est vestimentis ultionis.25 Et quidam sapiens de ipso asserit : Armabit creaturam ad ultionem inimicorum ;26 et pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos. Ideo ait nunc, quod occurret perversis quasi leæna, et sicut pardus in via Assyriorum, id est dæmonum, quando a dæmonibus vel angelis fuerint suo tribunali oblati. Tunc exhibebit se eis severum, ut ursa catulis destituta, dirumpetque interiora jecoris eorum, id est, vitam gratiæ et gloriæ ipsis negabit; et consumet eos in pœnis inferni, non ipsum esse, sed omne bene esse tollendo ab eis, in tantum quod appetibilius erit eis prorsus non esse, quam tam infeliciter esse.
Perditio tua, Israel, ex te; tantummodo in me auxilium tuum. Hoc unicuique nostrum Dominus ait. Unde et Christus ait discipulis : Sine me nihil potestis facere.27 Et Job : Ecce, inquit, non est auxilium mihi in me.28 Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis.29 Tota ergo spes nostra semper in Deo sit fixa, omnisque præsumptio tollatur a nobis. Ubi est rex tuus? Nunc salvet te. Hoc dicitur his qui in hominibus sunt confisi, et posuerunt carnem brachium suum :30 quos in hora mortis nemo illorum potest de manu Dei eruere, juxta illud in Psalmo :31 Frater non redimit, redimet homo?32 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in
Colligata est iniquitas Ephraim, id est impœnitentium, quia eorum peccata Deus apud se retinet, qui non confitentur nec pœnitent; absconditum peccatum ejus, id est, talium culpas Deus quasi in scrinio servat, ut præfixo tempore debitam inferat pœnam. Quandoque autem peccatum dicitur bono modo absconditum, id est a Deo indultum, quasi nunquam fuisset, et quasi Deus id ignoraret; sicque fertur in Psalmo : Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.33 Dolores parturientis venient ei, id est omni reprobo in hora mortis atque judicii, dicente Apostolo : Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient.34 Tales quoque non stant in contritione filiorum, quia cum imitatoribus suis pariter pereunt.
Pereat Samaria, id est Ecclesia simulans se custodire divina mandata, sed non vere efficiens ea.35 Samaria autem custoditio interpretatur. Parvuli eorum, id est discipuli malis magistris conformes, elidantur; et fetæ ejus, id est personæ fecundæ in malo, quæ alios quoque fovent in vitio, discindantur in pœnis æternis.
Footnotes
-
Prov. xxix, 2. ↩
-
Philipp. iii, 19. ↩
-
Prov. xxviii, 12. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Eccli. iv, 33. ↩
-
Job xxvii, 5, 6. ↩
-
*alias pereant ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Ps. LXVII, 3. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Job xi, 14, 15. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Joann. iv, 14. ↩
-
Judæ i, 13. ↩
-
Rom. vii, 18. ↩
-
Rom. viii, 8. ↩
-
Rom. v, 8, 9. ↩
-
Ps. LXII, 3. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Is. i, 2. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Is. LIX, 17. ↩
-
Sap. v, 18, 21. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Job VI, 13. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
Jer. XVII, 5. ↩
-
Job X, 7. ↩
-
Ps. XLVIII, 8. ↩
-
Ps. XXXI, 1. ↩
-
I Thess. V, 3. ↩
-
(cap. XIV.) ↩
Chapter 31 of 32