Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD PHILIPPENSES

QUASI tempestas transiens, non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. Prov. x, 25.

In hoc ab impio justus distinguitur, quoniam justus stabili fundamento innititur, utpote rectæ rationi atque divinæ veritati, ideo non commovetur neque turbatur, juxta illud Job : Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris, eris stabilis.1 Impius autem in nullo stabili radicatur. Sequitur enim rationem errantem, voluntatem perversam, sensualitatem corruptam. Porro evangelica doctrina tendit ad hoc, ut homo stabiliatur directe ac immediate in Deo : quod primo et maxime fit per actus virtutum theologicarum, deinde per septem dona Spiritus Sancti. Quoniam ergo non minoris præconii est in assumpta perfectione fortiter perdurare, nec tentationibus cedere, quam viam virtutum assumere, intrare, sive incipere ; ideo viri sancti et justi prælati eos præsertim commendant ac diligunt, qui animo inconcusso persistunt in semitis mandatorum cœlestium, neque tepescunt in actibus consiliorum : inter quos Philippenses, quibus nunc exponenda epistola scribitur, exstiterunt.

Denique Philippenses sunt Macedones, qui verbum veritatis ab Apostolo audierunt et acceperunt, et in eo stabiles permanserunt, non recipientes falsos apostolos. Hos laudat Apostolus, scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum, cum quo Philippenses aliquid suæ substantiæ transmiserunt Apostolo. Armat itaque et præmunit Philippenses Apostolus, in præsenti epistola, contra duplex bellum, videlicet persecutorum et fallacium prædicatorum. Procedit autem Apostolus more consueto, salutationem præmittendo, deinde gratias agendo, postea pro eis orando, eosque ad perfectionem hortando, sicut patebit.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD PHILIPPENSES

Footnotes

  1. Job xi, 14, 15. ↩

Chapter 1 of 5