Articulus 1
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : PAULUS ET TIMOTHEUS SERVI JESU CHRISTI.
PERSONAS salutantes tangit Apostolus in exordio hujus epistolæ, dicens : Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, non servitute timorosa et pure servili, sed amorosa ac libera. Non addit Paulus hoc loco nomen gloriæ suæ ac summæ dignitatis, dicendo : Paulus apostolus, etc., quoniam Philippenses nihil indignum de ipso senserunt. Conjungit quoque Apostolus sibi Timotheum, quamvis ipse solus epistolam dictaverit, quia missurus erat eum ad Philippenses. Unde ut reverentius eum susciperent, diligentiusque audirent, exprimit eum in forma salutationis. Hi ergo mandant omnibus sanctis, id est vere fidelibus, in Christo Jesu, id est per fidem, caritatem et gratiam Christi, qui sunt, id est commorantur, Philippis, id est in urbe Macedoniæ, quæ est pars Græciæ : quam urbem construxit Philippus pater Alexandri Magni putativus, vocans eam ex nomine suo Philippos; cum episcopis et diaconibus, id est, etiam episcopis atque diaconis mandant. Hi enim tanquam principales, post generalem omnium designationem exprimuntur. Porro, ut Haymo asserit, per episcopos intelliguntur presbyteri.
Non enim in una urbe plures episcopi præsidebant; nec ab episcopis ad diaconos descenderet, prætermissis presbyteris, nisi per episcopos intelligeret sacerdotes. Unde dici solet, quod in primitiva Ecclesia episcopi non distinguebantur a sacerdotibus. Episcopus namque dicitur, quasi supra intentus, ab ἐπί, quod est supra, et σκοπός, intentio : sed hoc episcopis convenit atque presbyteris. Unde hoc loco per episcopos presbyteri, et summus eorum, videlicet pontifex Philippensium, intelliguntur.
Gratia gratificans detur et insit vobis et pax interior, quæ est tranquillitas mentis, atque exterior, quæ est quies ab extrinseco impugnante, a Deo Patre nostro, id est persona Patris æterni, et Domino Jesu Christo : quibus expressis, intelligitur Spiritus Sanctus, amor et nexus amborum : qui omnes sunt una fontalis et effectiva origo totius bonitatis creatæ.
Gratias ago Deo meo, id est superbeatissimæ Trinitati, simplicissimo Deo, qui est omnium Deus generaliter, et Deus meus specialiter, propter specialem pietatem, gratiam et providentiam ejus in me, et
4
5
6
7 item propter singularem dilectionem et cultum quibus ei soli principaliter finaliterque inhæreo. Hoc dicere non competit nisi perfectis. Propter quod divinus et magnus Dionysius, hoc dicere vix præsumens, interdum sic ait : Deus, et si fas est dicere, meus. In omni memoria vestri semper, id est toties quoties vestri memor sum, in cunctis orationibus meis fusis pro omnibus vobis. Dum enim memor sum vestri, occurrit mihi consideratio gratiæ exsistentis in vobis : de qua grates refero; et oro ut gratia ampliori mereamini adimpleri. Cum gaudio spirituali deprecationem faciens, id est, Deum pro vobis exorans : gaudio, inquam, concepto seu habito super communicatione vestra, id est de beneficio vobis concesso, videlicet quod mihi communicastis seu conformati estis fide, caritate et opere, in Evangelio Christi, id est in prædicatione, exhortatione, seu observatione evangelicæ legis, a prima die conversionis vestræ usque nunc; confidens hoc ipsum, id est, ex consideratione gratiæ vobis hucusque concessæ, confido de gratia pleniori, videlicet quia, id est quod, qui cæpit in vobis opus bonum, id est Deus qui per gratiam gratum facientem, et Spiritus Sancti motionem actualem, inchoavit in vobis opus meritorium, perficiet illud in vobis usque in diem Jesu Christi inclusive, id est usque in diem mortis vestræ, qua a Christo visitabimini, et particulare judicium sustinebitis. A Deo enim est inchoatio, continuatio et consummatio operis boni.
Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, id est, tam ex parte divinæ bonitatis, quam ex parte vestræ stabilitatis, justum est ut ita confidam de et pro vobis, videlicet quod Deus perficiet in vobis opus bonum a se inchoatum; eo quod habeam vos in corde, id est, cordiali affectu hoc optem et sperem quod subditur : et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse, id est, ut tam in præsenti quam in futuro, sitis participes consolationis meæ internæ : quam habeo in vinculis meis, quibus propter Evangelii prædicationem ligatus sum ; et in defensione Evangelii, qua evangelicam veritatem defendo contra adversarios ejus ; et confirmatione Evangelii, qua illud confirmo, instanter et imperterrite prædicando, miracula faciendo, Scripturarum testimonia allegando, irreprehensibiliter conversando. Quam etiam consolationem multo copiosius habebo in patria pro vinculis atque laboribus istis. Vel, ideo hæc dicit Apostolus, quoniam Philippenses socii fuerunt gaudii ejus in vinculis, etc., ita quod ipsi quoque pro Christo vincula pertulerunt, et Evangelium defenderunt atque constanter prædicaverunt sive professi sunt. Testis enim mihi est Deus, quomodo, id est quam affectuose, spiritualiter et sincere, cupiam omnes vos, id est, omnium vestrum salutem et communionem cum gaudio meo desiderem : et hoc, in visceribus Jesu Christi, id est Christi amore, non humano affectu. Vel, Quomodo cupiam vos esse in visceribus Jesu Christi, id est Christo intime uniri, atque ab eo cordialiter diligi.
Et hoc oro Deum, ut caritas vestra vobis a Deo infusa, qua Deum proximumque meritorie diligitis, magis ac magis abundet, id est, incessanter proficiat, in scientia, id est discretione, ut omnia discrete agatis, sitque rationabile obsequium vestrum ; vel, In scientia, id est, quatenus diligendo mereamini illuminari a Deo in cognitione divinorum ac aliorum ; vel, In scientia illa quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, de qua ait Scriptura, Dedit illi scientiam Sanctorum : per quam habet homo rectum judicium de rebus creatis, videlicet quod eis non sit finaliter inhærendum, eo quod ex se vanæ sint atque caducæ. Et in omni sensu, id est intellectuali notitia, vel potius experimentali gustu, eorum quæ ad salutem exiguntur. Ut probetis, id est, approbando sequamini, potiora, id est opera perfectiora, in dies magis proficiendo, ut sitis
8
9
Rom. xii, 1.
Is. xi, 2.
Sap. x, 10.
10
Matth.v,8. sinceri, id est mundi corde. Beati etenim
Prov.xxi, 11. mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Unde in Proverbiis habetur : Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem.1 Et sine offensa, id est sine opere malo, præsertim mortali, et ne perseveretis in aliquo vitio, quatenus nec Deum nec proximum offendatis, quantum fieri potest, in diem Christi, id est perseveranter usque ad mortem. Repleti fructu, id est actu et delectatione, justitiæ : quæ est præclarissima virtus; et nec Lucifer, nec Hesperus est ita admirabilis, teste Philosopho. Repleti, inquam, non propriis viribus, sed per Jesum Christum, id est virtute et merito Christi, in gloriam et laudem Dei, id est propter hoc ut Deus glorificetur atque laudetur a vobis, aliisque electis in præsenti et in futuro.
Consequenter Apostolus efficit Philippenses benevolos, statum suum eis insinuans tanquam familiaribus et amicis præcipuis. Scire autem volo vos, fratres, quia quæ circa me sunt, id est tribulationes, incarcerationes et vincula quæ mihi acciderunt, magis ad profectum, id est publicationem, confirmationem ac venerationem, Evangelii venerunt, quam ad detrimentum ipsius : et hoc, contra intentionem persecutorum meorum, qui ideo me vinxerunt, ut Evangelium offuscaretur; ita ut vincula mea manifesta fierent, id est, captivitas mea et fructus vinculorum meorum divulgaretur, in Christo, id est secundum voluntatem ac dispositionem Christi, vel, ad gloriam ejus, in omni prætorio judicum, quo majores conveniunt, non solum Romæ, sed in prætoriis quoque urbium aliarum, et in ceteris omnibus locis judicialibus quo minores concurrunt. Ut enim Haymo dicit, quum Apostolus retrusus esset in carcerem in domo imperatoris, multa fecit prodigia, et in carcere vinctis et aliis adventantibus constantissime prædicavit, sicque convertit quamplurimos, ita ut et de palatio imperatoris faceret ecclesiam Redemptoris. Quum vero in prætorium duceretur, efficacissime et cum summa securitate respondit. Quoniam ergo Roma caput exstitit mundi, fideles qui Romam confluxerunt et exierunt, ubique retulerunt signa, fructum atque constantiam Pauli. Quo audito, complures animati fuerunt ad evangelizandum, sicut adjungitur.
Ut plures e fratribus in Domino confidentes, non in se ipsis, vinculis meis, id est occasione seu intuitu vinculorum meorum, hoc est exemplo meo, abundantius quam ante auderent sine timore eorum qui corpus occidunt, verbum Dei loqui, id est Christi Evangelium prædicare, dicentes : Si magister noster in vinculis, in carcere, in prætorio prædicat sine pavore, cur nos libere euntes, a prædicatione cessamus ?
Matth.x, 28.
Quidam quidem, id est nonnulli a prædictis virtuosis diversi, et propter invidiam et contentionem, id est ex invidia qua invident gloriæ apostolatus mei, eumque habere contendunt, quidam autem, et propter bonam voluntatem, id est recta intentione et ex dilectione Dei ac proximi, Christum prædicant ut proximi consequantur salutem, et Christi honor augeatur. Quidam autem boni, ex caritate speciali ad me hoc faciunt, vicem meam supplentes, scientes hoc, scilicet, quoniam, id est quod, in defensione Evangelii, id est ad defendendum evangelicæ veritatis prædicationem, positus sum in gradu et gratia apostolatus a Deo; vel, In (id est pro) defensione Evangelii positus sum in carcere. Quidam autem ex contentione
Christum annuntiant, id est, qui mecum contenderunt, atque a me confutati, et prædicationis officio indigni judicati sunt, non sincere, id est, non pura hoc agunt intentione, existimantes pressuram se suscitare, id est tribulationis augmentum procurare, vinculis meis, id est mihi vincto, concitando alios contra me, quasi contra principalem doctorem hujus legis : videlicet, ut si quis velit eos affligere propter prædicationem Evangelii, concitent eum adversum me, velut contra præcipuam causam prædicationis hujusmodi. Vel, Existimantes pressuram se suscitare vinculis meis, id est me vinctum contristare ac tribulare, eo quod prædicent non obstante quod ego reprobaverim eos.
Quid enim? id est, quid interest, vel quid mihi curandum est de tanta diversitate prædicantium? Dum omnimodo, id est omnibus modis, sive per occasionem, id est incidentaliter, scilicet ex invidia seu contentione, sive per veritatem, id est ex vera et recta intentione, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo quod sic est, sed et gaudebo inde de cetero; vel, Gaudeo in via, et gaudebo in patria.
Scio enim quia hoc, videlicet quod Christus omnimodo annuntiatur occasione mei, mihi proveniet ad salutem æternam, id est, causa majoris gloriæ erit mihi in patria, non dumtaxat meritis meis, sed et per vestram orationem fusam pro me, et subministrationem, id est sustentationem et opem, Spiritus Jesu Christi, id est Spiritus Sancti a Christo procedentis:2 qui Spiritus adjuvat nostram infirmitatem, nosque in bono, ne ruamus, sustentat, sicut columna fulcit structuram. Si autem subministratio videatur non competere Sancto Spiritui, poterit per spiritum Christi intelligi spiritus angelicus missus a Christo: qui utique nostræ cooperatur saluti, quum simus ejus custodiæ deputati. Sic autem proveniet mihi secundum exspectationem actualem et spem meam habitualem, id est, quemadmodum spero, vel tam copiose sicut confido, quia in nullo loco, tempore, seu eventu, confundar ita sperando. Spes enim non confundit, juxta illud in Psalmo:34 Universi qui sustinent te, non confundentur; in Ecclesiastico quoque, Scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.5 Sed in omni fiducia, id est cum ingenti confidentia cordis mei in Deo, sicut semper ab exordio conversionis meæ magnificatus est; ita et nunc ultra, quamdiu subsisto in carne, magnificabitur, id est honorabitur, Christus in corpore meo, id est in actionibus et passionibus corporis mei, sive per vitam, sive per mortem, id est in vita ac morte: quia si vixero, honorabo Christum prædicando; si occidor aut morior, exemplum deferendo. Mihi enim vivere in corpore isto, Christus est finaliter et meritorie, id est, ad Christum ordino vitam meam, eique uniri vivendo promereor. Ipse quoque est vita vivificans me effective, conservando et dando vitam naturæ ac gratiæ. Unde in Evangelio:6 Ego, inquit, sum via, veritas et vita. Et in teronomio aiebat Moyses: Ipse est vita tua et longitudo dierum tuorum.7 Et mori est mihi lucrum, id est æternæ vitæ meritorium seu beatitudinis ostium.
Quod si vivere in carne, id est in corpore isto manere ac prædicare, hic mihi fructus operis est, id est, tam pretiosus et utilis fructus est conversationis in carne, ut dixi, videlicet quod semper magnificabitur Christus in corpore meo, et mihi vivere Christus sit: si, inquam, hoc sic est, imo quia sic est, et quid eligam tanquam utilius, scilicet, vivere an mori, ignoro. Alias tamen indubitanter eligerem mori, ut possem esse præsens cum Christo. Coarctor autem e duobus, id est, duo coarctant me, scilicet desiderium dissolvendi, et necessitas in carne manendi. Inter hæc duo angustor, et ex consideratione ipsorum quasi in arcto constituor, utrumque desiderans, quum tamen simul haberi non queant, et quid electurus sim, nesciens. Consequenter tangit hæc duo: desiderium habens dissolvi a corpore et esse cum Christo principaliter per gloriam fruitionis; multo enim magis melius est hoc, quam detineri in hac carne mortali. Permanere autem in carne, id est me diutius vivere in sæculo isto, necessarium, id est multum expediens est, propter vos, id est ad vestram pleniorem instructionem, confirmationem atque salutem.
Et hoc confidens, scilicet quod necessarium est me in carne manere propter vos, confidens sic esse, scio ex revelatione divina seu magna fiducia, quia manebo et permanebo in vita præsenti omnibus vobis, ad profectum vestrum spiritualem, et gaudium fidei, id est propter consolationem vestram procedentem ex fide;8 ut gratulatio vestra, id est interna exsultatio, abundet in Christo Jesu tanquam in objecto et causa, vel in consideratione beneficiorum ipsius, in me, id est per me, videlicet per liberationem mei de carcere, et prolongationem vitæ meæ ad vestrum profectum, per meum adventum iterum ad vos, quia tunc coram referam ipse vobis plenius, quæ jam breviter scribo.
Tantum digne Evangelio Christi conversamini, id est, hoc solum admoneo, ut tam sancte ac religiose vivatis ut exigit evangelica doctrina cui credidistis, quatenus (sicut alibi dictum est) digne ambuletis vocatione qua vocati estis;9 ut sive quum venero et videro vos, sive absens exsistens a vobis, audiam de vobis a veridicis quod sequitur: quia statis, corde erecto per fidem et caritatem, in uno spiritu unanimes, id est in Spiritu Sancto concordes; vel, in uno spiritu creato, habentes cor unum et animam unam per caritatem;10 collaborantes fidei Evangelii, id est, simul conantes implere fidei documenta. Et in nullo eventu terreamini ab adversariis, id est invisibilibus seu visibilibus hostibus, quæ perterritio seu molestia hostium, est illis causa perditionis, id est meritum condemnationis, quum sit mortale peccatum, vobis autem est causa salutis, quoniam eam patienter ferendo, meremini vitam æternam. Hinc quoque Salvator ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;11 et rursus alibi, Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.1213 Hoc est quod per Isaiam inducitur: Nolite timere opprobria hominum et blasphemias eorum. Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit? Et hoc a Deo, id est, non terreri et æquamiter pati, Dei donum est, per gratiam ejus vobis collatum. Quia vobis gratiose donatum est a Deo trino ac uno pro Christo, id est propter meritum Christi, non solum ut in eum credatis, id est non sola fides ejusque actus interior, sed ut etiam pro illo patiamini, id est, virtus patientiæ, et ipsa sustinentia seu perpessio adversitatum, vobis a Deo concessa sunt, ita ut hæc inter munera Dei sint computanda: vobis, inquam, data sunt hæc, qui estis idem certamen, id est similem pugnam, habentes contra adversarios fidei, quale et vidistis in me, quando in Philippis cæsus sum, nudus atque incarceratus, eo quod spiritum malignum de muliere pythonissa excluserim (ut in Actibus legitur), et nunc quum Romæ ligatus sum, audistis de me.
Porro de prædicto desiderio dissolutionis a corpore, quod non solum Apostolo, sed viris perfectis inest et convenit, dicta sunt multa ad Romanos, super illud:1415 Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quæ illic requirantur.
Footnotes
Chapter 2 of 5