Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : ITAQUE, FRATRES MEI CARISSIMI, ETC.

Job xxvii, 6.

1 Tim. u. 12.

CONSEQUENTER, post exhortationes præhabitas consolatur Apostolus Philippenses. Itaque, id est, quoniam tantam beatitudinem exspectamus et sortituri sumus, o fratres mei carissimi, secundum appetitum superiorem seu intellectualem, id est valde dilecti, quoad futuram felicitatem in patria, et desideratissimi, secundum appetitum inferiorem ac sensitivum, ordinatum et rationi subjectum, id est valde a me desiderati, quoad mutuum conspectum in hac vita : propono enim venire ad vos ; gaudium meum materialiter, id est, de quorum profectu et gratia gaudeo, et corona mea, id est augmentum gloriæ meæ in patria, quoniam omnium meritorum vestrorum sum particeps tanquam institutor vester ac doctor ; sic state in Domino, carissimi, id est, constantes atque immobiles estote in Deo, adhærendo justitiæ sicut et ego, ut dicere valeatis illud Job : Justificationem quam cœpi tenere, non deseram. Evodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere, id est idem sentire cum aliis sanctis, in Domino. Has duas devotas matronas exprimit nominatim, quia spectabilis erant vitæ, et fidelibus necessaria ministraverunt.

Etiam rogo et te, Germane compar, id est, adjutor et socius meus. Est autem Germanus nomen proprium viri, qui inter Philippenses egregius fuit. Adjuva illas, id est, præfatas feminas conforta in bono, quæ mecum laboraverunt in Evangelio, id est in prædicatione evangelicæ veritatis : non utique prædicando, quoniam mulierem docere non permitto, sed mihi evangelizanti necessaria ministrando ;1 cum Clemente, id est etiam Clementi, et ceteris adjutoribus meis collaboraverunt, ministrando necessaria eis, sicut et mihi ; quorum nomina scripta sunt in libro vitæ, id est, qui ad æternam beatitudinem præordinati sunt, ut confido, vel, ut ex divina revelatione certo scio. Porro, secundum Thomam in prima parte, liber vitæ in Deo metaphorice dicitur. Quemadmodum enim homo eos conscribit qui ad se specialiter pertinent, sic dicitur Deus scripsisse electos qui ad eum finaliter spectant. Unde ipsa electorum conscriptio in mente divina, seu firma eorum notitia in intellectu divino, liber vitæ vocatur, qui aliud prorsus non est nisi prædestinatio Dei. Quum autem dicitur liber vitæ, intelligendum est de vita gloriæ. De hoc libro ait Salvator :2 Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in libro vitæ. Quod vero prædicti scripti fuerint in libro vitæ, Paulus certo scire non potuit nisi per revelationem divinam.

Præterea admonet Apostolus Philippenses ad spiritualem ac jugem lætitiam. Gaudete in Domino semper, id est, in Deo tanquam in objecto, videlicet in contemplatione et dilectione Dei beneficiorumque ejus, imo in omni eo quod Domino placet, spiritualiter exsultate, divinæ perfectioni, majestati ac beatitudini cordialiter congaudendo, de beneficiis quoque ejus nobis collatis sive promissis lætando, et in omni actu virtuoso quo Deus honoratur et colitur, delectando. Signum namque virtutis, est delectatio operis, secundum Philosophum. Semper autem gaudendum est hoc modo, actu vel habitu, seu debitis horis, vel in prosperis et adversis, sicut alibi dicit Apostolus :3 Quasi tristes, semper autem gaudentes. Sed gaudium istud, durante præsentis peregrinationis exsilio, non excludit admixtionem omnis tristitiæ. Hoc gaudium fuit in Virgine gloriosa, quæ cecinit: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Non ergo in creaturis gaudendum est, nisi per relationem ad Deum, in quantum earum usus, amor, possessio, vel notitia manuducit ad Deum. Iterum dico, ad excitandum vestræ devotionis affectum, et meæ exhortationis veritatem confirmandum, gaudete in Domino, modo præfato, servientes ei hilariter, imo cum jubilo cordis.

Modestia vestra in verbis et factis, id est conversationis vestræ moderatio, discretio, ordinatusque modus, nota sit omnibus hominibus, id est, talis ac tanta sit, ut omnibus innotescat per visum vel famam, ad gloriam Creatoris, et proximorum ædificationem, sicut in Evangelio Dominus loquitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc. Dominus prope est, id est paratus ad succurrendum: imo per pietatem et gratiam suam in vobis habitat. Unde et ipse testatur: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Et rursus: Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum et cœnabo cum eo. In omnibus quoque est Deus per essentiam, præsentiam atque potentiam. In ipso etiam vivimus, movemur et sumus. Denique, prope est Deus orantibus et afflictis, juxta illud: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum; et, Cum ipso sum in tribulatione. Intus est diligentibus, sicut ait Joannes: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Longe est ab impiis, prout in Proverbiis legitur. Propter quod per Jeremiam dicit: Non est anima mea ad populum istum.

Nihil solliciti sitis: id est, quum Dominus prope sit, de nulla re angustiari, seu inordinatam curam habere debetis; sed primo quærite regnum Dei, et omnia necessaria adjicientur vobis. Unde et Petrus: Omnem, inquit, sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis; et Christus, Nolite

A solliciti esse in crastinum. Omnia hæc de inordinata atque superflua cura, quæ ad diffidentiam quodammodo pertinet, asseruntur: de qua Salomon dicit, Spes sollicitorum peribit. Verumtamen, sicut frequenter præhabitum est, est quædam sollicitudo spiritualis ac ordinata, quæ est diligens animi vigilantia circa bona honesta aut necessaria: quam sæpe commendat præcipitque Scriptura, ut est istud, Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; item, Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.

Sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. Hic ponuntur quatuor partes orationis vel species, quarum distinctio est. Oratio enim est simplex precatio, quæ est de facilioribus impetrandis. Obsecratio est invocatio Dei cum commemoratione sacrorum seu divinorum, quorum virtute aut merito aliquid impetrare optamus: sicut quum dicimus, Per passionem tuam, vel, Propter bonitatem tuam, exaudi nos. Estque obsecratio pro difficilioribus obtinendis, ut est justificatio impii. Petitio vero est invocatio Dei pro bonis gratiæ, quæ ordinantur ad bona gloriæ. Alibi quoque ponit Apostolus aliud genus orationis, quod dicitur postulatio, quæ est pro bonis patriæ. Sæpius tamen unum istorum pro alio sumitur. Hortatur ergo Apostolus, ut petitiones nostræ factæ in omni, id est quacumque, oratione et obsecratione et gratiarum actione, ex tanta puritate, attentione et fervore mentis procedant, quatenus apud Deum innotescant, id est a Deo attendantur, et per acceptationem noscantur, atque ab angelis sanctis ei præsententur, quemadmodum in Actibus angelus ait Cornelio: Orationes tuæ et eleemosynæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et in Paralipomenon libro scriptum est, quod Isaias et Ezechias vociferati sunt usque in cœlum contra Sennacherib, pervenitque oratio eorum ad habitaculum sanctum Dei.

Et pax Dei increata, immensa, æterna, id est Deus pacificus, quæ pax exsuperat omnem sensum, id est, omnem intellectum creatum, angelicum et humanum, omnemque gustum et experientiam ejus in infinitum excedit, custodiat effective corda vestra, id est voluntates ab omni prava affectione, et intelligentias vestras, id est intellectum speculativum et practicum omnium vestrum, ab omni errore, in Christo Jesu, id est per gratiam et meritum Christi; vel, In Christo Jesu, id est, ut jugiter maneatis in ipso. Vel sic: Pax Dei creata, videlicet tranquillitas mentis a Deo infusa, quæ exsuperat omnem sensum, quoad suam fontalem plenitudinem seu plenam perfectionem; vel, Exsuperat omnem sensum viatorum, secundum quod in patria habetur ac degustatur; custodiat formaliter corda vestra et intelligentias a perturbatione et inquietudine, quatenus pax ista in vobis permaneat, et vitia sibi opposita ab interioribus vestris excludat.

De cetero, fratres, quæcumque sunt vera veritate doctrinæ, vitæ aut justitiæ, quæcumque pudica, id est verba et facta casta, lasciviam excludentia, quæcumque sunt justa quoad proximum, quæcumque sancta quantum ad cultum divinum, quæcumque amabilia, id est, quæ inducunt ad mutuam amicitiam, quæcumque bonæ famæ, id est, quæ bonam famam pariunt et conservant, si qua virtus, id est, quia est aliqua virtus moralis, intellectualis et theologicalis vobis necessaria, si qua laus disciplinæ, id est, quia est aliqua disciplina morum, laudabilis scilicet compositio motuum ac sensuum exteriorum; hæc cogitate assidue, non solum ut sciatis, sed ut ea agendo seu obtinendo, virtuosi salvique sitis, quæ et didicistis ex mea prædicatione, et accepistis per cognitionem intellectivam, et audistis, id est, ab aliis percepistis ea esse in me, et vidistis per experientiam hoc verum esse. Hæc opera virtuosa agite, et Deus dator, amator et conservator pacis internæ, erit vobiscum quotidie per gratiam ampliorem.

Insuper congratulatur Apostolus liberalitati Philippensium, non principaliter ob proprium emolumentum, sed propter illorum caritatem ac meritum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando, id est post tempora longa, refloruistis, id est, more arboris iterum floruistis, seu fructuose viguistis et convaluistis, pro me sentire, et meæ inopiæ compati atque succurrere, sicut et ante sentiebatis pro me. Occupati autem eratis negotiis aliis: idcirco excusabiles estis de tanta dilatione refloritionis istius.

Non quasi propter penuriam dico, id est, non ex necessitudine paupertatis meæ hæc assero, ut sustentetur a vobis. Ego enim didici, per gratiam Dei et consuetudinem exercitii mei, in quibus sum, sufficiens esse, id est, quid mihi sufficiat. Natura quippe paucis minimisque contenta est.

Scio et humiliari, id est actum humilitatis, tribulationis seu paupertatis prompte et discrete exsequi, scio et abundare, id est in abundantia temporalium non excedere (ubique et in omnibus exercitiis virtutum institutus, id est bene instructus, sum): sciens videlicet et satiari sine immoderantia, et esurire sine impatientia, et abundare, non tamen cor rebus caducis apponere, et penuriam pati in victu ac vestibus sine tristitia. Omnia hæc possum, non propriis viribus, sed in eo qui me confortat, id est per adjutorium Christi. Verumtamen bene fecistis: id est, quamvis donis vestris possem carere, tamen bene et caritative egistis, communicantes, id est eleemosynam vestram impertientes, tribulationi meæ, id est mihi incarcerato atque afflicto.

D Præterea præfert Apostolus Philippenses aliis, quantum ad aliquid, quatenus laudibus suis auditis, provocentur ad meliora. Virtus enim laudata, augetur in bonis. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, id est illo tempore prædicationis meæ evangelicæ, quando profectus sum, id est recessi, a Macedonia, verbo prædicationis illic disseminato, nulla mihi Ecclesia communicavit, id

10

11

12

13

14

15

8

9 est, temporalia dedit, in ratione dati et A

Deus autem meus impleat, id est, exaudiat et operi mancipet, omne desiderium vestrum rationabile et sincerum, secundum divitias suas in gloria, id est pie, gratiose et copiose, secundum quod ipse in se dives est in gloria, id est in beatitudine sua. Vel, Impleat desiderium vestrum in gloria, dando videlicet vobis gloriam sempiternam; in Christo Jesu, id est per Dominum Salvatorem, et per gratiam seu meritum ejus. Deo autem per creationem, et Patri nostro per gubernationem, videlicet summæ et incommutabili Trinitati, sit gloria in sæcula sæculorum. Amen.

19 accepti, id est in rationabili recompensatione temporalium, pro exhibitione spiritualium quæ vobis communicavi : rationis enim censura hoc dictat, ut spiritualia bona præstanti seu dispensanti, temporalia ministrentur; nisi vos soli : in quo declaratur gratitudo ac liberalitas vestra; quia et Thessalonicam, id est ad urbem sic dictam, semel et bis, id est tribus vicibus, vel semel et iterum, in usum, id est ad utendum, mihi misistis temporalia vestra, ut necessaria vitæ ex eis acciperem. Non quia quæro datum, id est, non ideo vos commendo quia munera vestra requiro, sed requiro fructum abundan- tem, id est meritum copiosum, in ratione vestra jam dicta, videlicet in rationabili recompensatione qua mihi temporalia pro spiritualibus communicatis. Habeo autem omnia quæ misistis, et abundo in eis, ita ut aliis indigentibus ea communicem. Repletus sum gaudio mentis et copia rerum, acceptis ab Epaphrodito his quæ misistis mihi, odorem suavitatis, id est, quæ sic placent Deo ut odor suavissimus. Eleemosyna namque est hostia Deo gratissima. Ideo sequitur : hostiam acceptam, Deo placentem. Unde ad Hebræos ait : Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis placatur Deus.4

20

16

Salutate, id est, salutem optate ac dicite, omnes sanctos ad vestram societatem spectantes, in Christo Jesu, id est secundum Christi doctrinam, vel ut in Christo permaneant. Salutant vos qui mecum sunt fratres, id est cooperatores ac socii mei. Salutant vos omnes sancti in Urbe morantes, maxime autem qui de domo Cæsaris sunt, id est ministri Neronis quos converti, qui et specialem dilectionem ad vos gerunt.

21

17

Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, id est, in anima vestra, perficiendo ejus essentiam. Amen, id est, sic fiat atque præstetur vobis a Deo sublimi et benedicto.

22

18

23

I Cor. IX, 11-13; Rom. XV, 27.

Hebr. xiii, 16.

B

C

Footnotes

  1. 1 Tim. ii, 12. ↩

  2. Cf. Luc. x, 20. ↩

  3. II Cor. vi, 10. ↩

  4. Hebr. xiii, 16. ↩

Chapter 5 of 5