Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII : DE CETERO, FRATRES MEI, GAUDETE IN DOMINO.

PRÆTEREA monet ac munit Apostolus Philippenses contra pseudoapostolorum fallacias, qui eos ad legalium observantiam nitebantur inducere. De cetero, id est, post exhortationes præhabitas, hortor reliquo tempore, o fratres mei, gaudete in Domino, non in cærimonialibus legis. Eadem vobis scribere in præsenti epistola, quæ præsens dixeram vobis, videlicet non esse gaudendum nisi in fide et gratia Dei, atque legalia omitti debere, mihi quidem vos amanti non est pigrum, id est molestum aut tardum. Fervido enim amatori delectabile est operari quidquid dilecto salubre est. Vobis autem necessarium est hæc scribi, propter imminentia mala fallacium.

Videte canes, id est pseudo, hæreticos, more canum rabido ore contra veritatem latrantes, videte malos operarios, id est pestiferos aliorum corruptores, videte concisionem, id est illos a Christo excisos, qui alios quoque a Christo dividere satagunt. Hos ergo attendite et cavete. Nos enim Christifideles, sumus circumcisio, id est vere ac spiritualiter circumcisi a vitiis, qui spiritu Dei, id est Spiritu Sancto movente, Deo Trinitati servimus servitute latriæ, quæ soli Deo debetur, et gloriamur in Christo Jesu, id est in virtute et gratia ac merito Christi, et non in carne fiduciam habentes, id est, non in carnalibus observantiis legis spem salutis constituentes; quanquam et ego habeam confidentiam in carne, id est, confidentiam talem haberem, si esset habenda. Vel, habeo eam, non ita ut in carnalibus sistam, sed ea ad Christi honorem omittam, sicque præmium consequar de hoc quod aliquando legalia observavi, quando meritorie servabantur.

Si quis alius deceptor videtur confidere in carne, id est carnali custodia legis et Israeliticæ stirpis dignitate, ego magis confidere possum (secundum sensum prætactum), videlicet quum sim circumcisus octavo die, ut lex Moysis jubet, natus ex genere Israel, id est genere Jacob, de tribu Benjamin filii Jacob, Hebræus natione ex Hebræis parentibus ortus, non proselytus; secundum legem, id est religiosam legis observantiam, Pharisæus, id est unus de præcipuis inter Judæos. Pharisæi enim dicebantur quasi contemptibili plebi non admixti, sed a communibus separati : sicut egregii, quasi a grege divisi dicuntur. Eratque secta Pharisæorum conformior legi, quam Sadducæorum, qui nec spiritum nec resurrectionem ponebant ; et Essæorum, qui austerissimæ vitæ fuerunt, sed idiotæ. Secundum æmulationem, id est inordinatum affectum, videlicet secundum zelum non adjunctum scientiæ, persequens Ecclesiam Dei primitivam, ut patet in Actibus Apostolorum.1 Secundum justitiam quæ in lege est, conversatus sine querela, id est sine reprehensione custodiendo mandata legalia.23

Sed quæ mihi fuerunt lucra, id est, quæ commoda mihi erant tempore Judaismi, videlicet cærimonialia legis, hæc post conversionem meam arbitratus sum propter Christum, id est propter Christi amorem, doctrinam ac jussionem, detrimenta, id est nociva. Non enim servanda sunt cærimonialia legis post divulgationem evangelicæ veritatis, præsertim ut salus aliqua in illis esse credatur. Erant enim figurativa Christi : unde veritate impleta, cessare debuerant. Verumtamen existimo omnia temporalia et caduca detri-

1

2

3

4

5

6

7

8 mentum esse, id est deserenda, propter eminentem, id est supernaturalem et præcellentem, scientiam Domini nostri Jesu Christi, id est, quam Christus nobis infundit per Spiritus Sancti illustrationem. Quod intelligi potest de scientia illa quæ est unum septem donorum Spiritus Sancti, vel de cognitione Christi beatifica quæ datur electis in patria, vel de quotidiana illustratione æternæ sapientiæ quæ in animas sanctas se transfert, rivos ac radios veræ sapientiæ studiosis ac piis cordibus liberaliter influens.45 Ob hanc scientiam adipiscendam, sobrie vivere, cunctaque sensibilia aspernari debemus. Propter quem Christum, id est ob cujus amorem ac gloriam obtinendam, omnia jam præfata detrimentum feci, id est, contemnenda monstravi, contempsi ac despici feci, et arbitror ea ut stercora, id est, pro nihilo reputavi, ut Christum lucrifaciam, id est, eum pro præmio adipiscar. Simile est quod in Sapientia dicitur : Divitias nihil esse dixi in comparatione illius.6

Et inveniar in illo, id est, Christo incorporer, ejusque membrum sim, non habens meam justitiam quæ ex lege est, id est justitiam quæ consistit in litterali observatione cærimonialium legis, quæ tempore novæ legis non est vera justitia, sed illam justitiam quæ ex fide est Jesu Christi, id est, quantum ad actum suum ex fide procedit, et in ea fundatur, non in operibus legis ;7 quæ justitia ex Deo est per creationem. Hæc enim est justitia infusa, quantum ad habitum, simulque cum fide infunditur, quamvis secundum ordinem naturæ eam præsupponat, quoniam fides basis seu fundamentum est universarum virtutum. Ideo subditur : justitia in fide, id est, justitia ista in fide consistit : quæ fides utilis est ad cognoscendum illum, videlicet Christum in præsenti per donum sapientiæ, in patria autem per speciem ; ad cognoscendum etiam et virtutem resurrectionis ejus, id est potestatem resurrectionis Christi : cujus resurrectionis tanta est virtus, ut sit causa exemplaris resurrectionis omnium electorum. Valet etiam fides ad cognoscendum et societatem passionum illius, id est, ut sciamus quomodo crucem nostram post Christum portemus, ejusque passionibus communicemus ac sociemur.8 Inveniar ergo in Christo configuratus morti ejus, id est Christo compassus, vel propter illum occisus, aut propter justitiam tribulatus, vel per opera pœnitentiæ quotidie mortificatus, si quo modo, id est ad hoc ut aliquo modo, licet difficili, occurram in die judicii Christo et Sanctis, pertingendo ad resurrectionem quæ est ex mortuis, id est ad resurrectionem beatam, qua electi feliciter immutabuntur.9 Omnes namque resurgemus, sed non omnes immutabimur. Per resurrectionem ergo ex mortuis, hoc loco intelligitur resurrectio gloriosa, qua electi a reprobis discernentur, et ex eorum loco, qui terra est, in aera erigentur. Rapientur namque in nubibus obviam Christo in aera, sicut alibi dixit Apostolus.10

Non quod jam acceperim, id est, non ideo dixi tanta de mea perfectione, qua omnia propter Christum ut stercora reputo, quasi jam plenam perfectionem adeptus sim, vel futuram felicitatem nunc actualiter habeam : ideo subditur, aut jam perfectus sim in tantum ut ultra proficere nequeam. Aliquo tamen modo perfectus fuit Apostolus, quia post pauca adjecit : Quicumque ergo perfecti sumus.11 Sequor autem, id est, ad perfectionem tendo affectibus cordis et bonis operibus potius quam gressibus corporis, si quo modo, id est ut tandem aliquando, comprehendam Christum comprehensione beatificæ visionis, de qua ipse ait :12 Manifesto ei me ipsum, videlicet secundum divinam naturam ; in quo, id est eo modo cognitionis seu tali claritate notitiæ, et comprehensus sum, id est perfecte cognitus, a Christo Jesu. Unde alibi dicit Apostolus : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.13 Et nunc, inquit, cognosco ex parte, tunc au tem cognoscam sicut et cognitus sum. Nulla tamen creatura pura potest Deum comprehendere plene et absolute; sed comprehensio sumitur tunc pro clara notitia alicujus secundum suam essentiam: sicque Beati in patria comprehensores vocantur. Propter quod ait Joannes:14 Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.

Fratres, ego me non arbitror comprehendisse arcem virtutum perfectionisque apicem, præsertim quum dicat Salvator: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite:15 Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Et iterum alibi: Omnem qui fert fructum purgabit Pater, ut fructum plus afferat.16 Nondum igitur comprehendit, sed proficit. Hæc dicit de se ipso Apostolus, ne aliquis nostrum quantumcumque laudetur, vana elatione infletur, sed conetur proficere exemplo tanti Apostoli; nec unquam dicere audeat, Sufficit mihi, quum non proficere, sit deficere. Nemo etiam erubescat imperfectum suum fateri, quum audiat Apostolum ista dicentem.

Et quasi sciscitaremur: Quid ergo facis, o Paule, et quid nobis agendum tuo exemplo demonstras? subjecit: Unum autem dico agendum, illudque facio, puta: quæ quidem retro sunt obliviscens, id est præcedentia merita mea parvi pendens nec pensans, sed memoriæ Dei commendans; ad ea vero quæ sunt priora, id est ad opera perfectiora atque futura quæ nondum attigi, sed oculis meis proposui, extendens me ipsum, id est vires meas applicans per incessantem profectum. Vel sic: Quæ retro sunt, id est terrena, sensibilia, præsertim carnalia, obliviscens ac deserens, juxta illud, Obliviscere populum tuum et domum patris tui;17 ad ea vero quæ sunt priora, id est ad obtinenda, amanda et contemplanda bona cœlestia ac divina, extendens me ipsum ardenti affectu et digno effectu. Ad destinatum, id est finale bonum a me intentum, atque a Deo mihi paratum, persequor, id est, perfecte sequor, ut ipsum acquiram: sicut et scriptum est, Inquire pacem, et persequere eam.18 De quo destinato adjicitur: ad bravium supernæ vocationis Dei, id est præmium vitæ cœlestis a Deo propositum ac promissum, in Christo Jesu, in quo et per quem vocati sumus ad bravium istud, per cujus etiam gratiam illud acquirimus. Bravium autem est quoddam præmium victoribus datum. Debemus autem semper ad hoc bravium tendere, ita ut omne quod agimus vel patimur, ad æternæ adeptionem beatitudinis ordinemus.19

Quicumque ergo perfecti sumus, id est, secundum exigentiam et possibilitatem hujus fragilis vitæ ad caritatis atque virtutum sinceritatem venerimus, passionibus reformatis et inimicis vere dilectis, prout Salvator hortatur:20 Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est; hoc sentiamus quod ego jam dixi, videlicet quod nondum apprehendimus perfectionem completam, eamque adipisci conemur. Et si quid aliter sapitis, id est, si sic sapiendum seu sentiendum esse non æstimatis ut dixi, nolentes vos penitus humiliare, et hoc vobis Deus revelabit esse erroneum, vel nunc per divinæ illustrationis gratiam, vel in futuro per pœnarum experientiam. Vel sic: Si quid aliter sapitis, id est, si alios modos proficiendi noveritis, et hoc vobis Deus revelabit, id est, hanc notitiam Deus dabit, eamque perficiet. Verumtamen ad quod pervenimus, id est in gradu perfectionis quem bene vivendo attigimus, stemus et proficiamus, ut idem sapiamus in his quæ ad salutem exiguntur, et fidem concernunt, et in eadem permaneamus regula, id est in pari rectitudine vitæ, seu in eadem lege et gratia nos regulante.

Imitatores mei estote. In superioribus Apostolus proposuit se in exemplum; nunc admonet ad se imitandum, dicendo: Imitatores mei estote, o fratres, id est, conformate vos mihi in præinductis virtutibus, atque in omni opere virtuoso, et observate, id est, solerter attendite et sequi curate, eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram, id est virtuosos qui taliter conversantur sicut ego vobis verbo et opere manifestavi esse vivendum. Alios autem cavete.21 A fructibus enim eorum cognoscetis, an juxta formam vitæ nostræ conversentur, et imitatione sint condigni.

Multi enim ambulant per vitiorum abrupta, et vias perversas de quibus Salomon: Via, inquit, impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt.22 Qui et in die judicii dicent illud Sapientiæ: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.23 De quibus ait Christus: Lata et spatiosa est via quæ ducit ad mortem, et multi vadunt per eam.24 Quos sæpe dicebam vobis, dum eram vobiscum (nunc autem et flens ex compassione eorum et dolore, quia tot fallunt, dico, id est, nomino eos), inimicos crucis Christi, id est Christi crucifixi, quoniam contra ejus doctrinam et jussa, legalia prædicant et vitiis subjacent. Quorum finis, id est mors, erit interitus, id est ingressus seu via æternæ damnationis, quam statim quum moriuntur, incurrunt. Quorum deus venter est, id est, delectationibus gulæ ita insistunt quasi in repletione ventris salus consisteret.25 Unde ventrem suum plus colunt quam Deum. Quod autem quis maxime colit, hoc deus ejus asseritur. De quibus Judas in sua testatur Canonica : Hi sunt in epulis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, quibus procella tenebrarum conservata est usque in æternum. Et gloria horum vana, qua in vitiis istis, vel in cærimonialibus legis exsultant, erit in confusione ipsorum, id est, confusibilis erit eis et inhonesta coram divino judicio :26 unde per Prophetam Dominus protestatur, Gloriam eorum in ignominiam commutabo ; qui terrena sapiunt, id est, in carnalibus potius quam in spiritualibus delectantur.

Nostra autem conversatio in cœlis est, per contemplationem et desiderium bonorum cœlestium. Nunc enim nostra conversatio in cœlis est per spem, jugem intentionem, et ratione objecti seu termini motus, quod est in cœlo, videlicet Deus et æterna felicitas. Anima namque, secundum Augustinum, verius est ubi amat, quam ubi animat. Denique, Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum.27 Eorum itaque conversatio est in cœlis; qui omnia temporalia atque carnalia transcendentes, cœliformem et angelicam vitam ducunt in terra, illi uni quod solum necessarium est, tota mente intenti.28 Unde etiam Salvatorem exspectamus cum magna securitate, videlicet Dominum nostrum Jesum Christum venturum ad universale judicium. Qui enim in cœlis conversationem jam habent, quamvis adhuc viatores sint, secure præstolantur Christi adventum. Qui reformabit, id est, ad pristinam formam reducet ac suscitabit in die judicii, corpus humilitatis nostræ, id est corpus istud passibile, in quo dejectionem tribulationemque patimur: quod etiam nobis occasio est ad humiliandum nos ipsos, pensantes quod pulvis sumus. Sic autem reformabit illud, quod erit configuratum corpori claritatis suæ, id est, simile erit corpori Christi glorificato.29 In tali etenim corpore Sancti resurgent. Sic igitur faciet Christus secundum operationem, id est virtutem operativam, qua possit etiam subjicere sibi omnia, id est de singulis ordinare et facere quod sibi placuerit, hoc est secundum divinam potentiam, per quam reformatio ista complebitur.30 Subest enim Deo, quum voluerit, posse, ut dicit Sapiens.

Footnotes

  1. Rom. x, 2. ↩

  2. Lev. xii, 3. ↩

  3. Act. viii, 3; ix, 1, 2; xxii, 3-5. ↩

  4. Sap. vii, 27. ↩

  5. Is. xi, 2. ↩

  6. Sap. vii, 8. ↩

  7. Rom. iii, 20. ↩

  8. Luc. ix, 23. ↩

  9. I Cor. xv, 51. ↩

  10. I Thess. iv, 16. ↩

  11. vers. 15. ↩

  12. Joann. xiv, 21. ↩

  13. I Cor. xiii, 12. ↩

  14. 1 Joann. III, 2. ↩

  15. Luc. XVII, 10. ↩

  16. Joann. XV, 2. ↩

  17. Ps. XLIV, 11. ↩

  18. Ps. XXXIII, 15. ↩

  19. 1 Cor. IX, 24. ↩

  20. Matth. V, 48. ↩

  21. Matth. vii, 16. ↩

  22. Prov. iv, 19. ↩

  23. Sap. v, 7. ↩

  24. Matth. vii, 13. ↩

  25. Judæ 12, 13. ↩

  26. Osee iv, 7. ↩

  27. Matth. vi, 21. ↩

  28. Luc. x, 42. ↩

  29. Gen. iii, 19. ↩

  30. Sap. xii, 18. ↩

Chapter 4 of 5