Initium
INCLYTO AC VENERABILI VIRO, M. THOMÆ CROMWELL ¹, SERENISSIMO REGI ANGLIÆ A SECRETISSIMIS CONSILIIS, THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS ET MONACHUS ET VICARIUS, S. P. D.
QUANTUM patriæ tuæ afferas gloriæ, vir omnium ornatissime, quantum sis Angliæ decori, haud parum celebre in omnium ore versatur. Cui enim, qui vel modico tempore in Anglia est moratus, esse ignotus potuit Thomas Cromwell? quando iis quoque qui extra Angliam vitam agunt, tametsi faciem tuam nunquam viderint, tua virtus ubique te conspicuum, ubique fecerit admirabilem. Fateor, nunquam collocutus sum, nunquam ipse te vidi: si tamen quibus te laudibus quotidie audio prædicari, referrem, vereor ne plus assentari quam laudes enarrare tuas me existimares. Porro quod tuis gratulor laudibus, quod faveo honori, adeo est sane ab omni assentatione alienum, ut prorsus me aut inhumanum, aut stupidum, aut certe belluam putarem, nisi virtus vel in quocumque homine me delectaret, aut si non gratularer virtuti. Inde fit, ut tanto securius ad te eoque liberius scribo, quo præter magnificentiam tuam (quam omnibus adeo humanam, adeo exhibes communem) et reliquas animi tui dotes, in te agnosco, veneror atque suspicio nihil. Nec tu quoque ex me exspectas quidquam: quippe cui post virtutem, qua satis nobiliter satisque excellenter præditus es, nihil deest eorum quæ mundus miratur: tantum abest, ut in te vel gloriæ appetitus, vel in me sit adulatio. Quum igitur abunde satis fortuna tibi arrideat, et propemodum ex sententia eveniant omnia, quippe qui nihil nisi integrum, nihil nisi sanctum desideras, accedat etiam favor meus necesse est, quo splendori, et tuæ (idque potissimum) gratuler virtuti. Hanc a me prædicari commendarive superfluum duco, quandoquidem eatenus jamdudum semetipsam prædicavit, quatenus diffudit. Adde jam, quod est nihilo minus modestiæ tuæ, ut nihil minus appetas quam laudari, quamvis, quod dixi, si omnium ora tacerent, satis abundeque se ipsam laudaret virtus. Videmus præterea, nescio quo pacto, virtutem quando absconditur, fieri clariorem, quantoque esse velit secretior, tanto mox omnibus manifestiorem fieri. Solet nihilo minus laus ipsa fugientem sequi, non aliter quam fugit ambitiosum: adeo ut quo nolis, plus assequaris gloriæ. Nunquam enim fuga seu gloriæ contemptus absque gloria est. Quum itaque, juxta Salvatoris testimonium, non posset civitas supra montem
¹ Iste, ut norunt, infestissimus Ecclesiæ persecutor evasit, et B. Joannem Houghton cum sociis ejus supplicio affecit. Lege Histor. aliquot martyr. Anglor., auctore Mauritio Chauncy. Moguntiæ, 1550. Monstrolii, 1888. posita abscondi, nec quidquid præclari agitur non palam fieri: quomodo tu qui coram Rege et in fastigio proemines honoris, quem fama denique virtutum nusquam non loquitur, posses celari? Siquidem quam sis clarus fama, quamque universæ Angliæ notus, hinc conjici potest, quod non modo civibus tuis, verum eremitis etiam, hoc est Cartusiensibus, virtus te conspicuum fecerit. Jampridem scripserat mihi Venerabilis Pater D. Joannes Houghton, prior Cartusiæ nostræ apud Londonias, vir bonus, pius ac eruditus, favorem et beneficia tua, quum in Ordinem nostrum, tum in omnes; qua polleas item eminentia meritorum, quantave apud Regem auctoritate valeas; postremo, licet in culmine honorum et virtutum, atque adeo in plausu populi constitutus, quam nihilo tamen (quod rarissimum est) sis animo elatior, sed ad omnes qui abs te opem flagitant, benignus et misericors. Eam ob rem, quum Ordo noster merito tibi debeat universus, ego partes meas agam, ut vel infimus omnium, nomine meo tuis beneficiis sive in Ordinem, sive in alium quemcumque studiosum collatis, habeam gratiam: quandoquidem referre non sit opis meæ, quum adeo sim ego tenuis, tu adeo potens, ut quemadmodum nihil ego valeo, ita nulla tu re indigeas. Verum, tametsi nihil quod te dignum foret possim, numquid propterea animi mei erga te benevolentiam non declarabo? Id enim opto, id percupio maxime, aut rem tibi gratam efficere, aut saltem gratificari cupientis ostendere animi affectum. Cujus quantisper nulla datur occasio potior, lucubrationem hanc D. Dionysii nostri, quam in Proverbia scripsit Salomonis, in Ecclesiasten, in Canticum canticorum, in librum Sapientiæ et Ecclesiasticum, Tuæ Excellentiæ a me dedicatam, quæso, suscipe. Cui enim magis æquum foret hos libros nuncupari, quam illi qui tam a Rege quam a populo habetur sapientissimus? qui prudentiæ virtutem quoque conjunxit: quod adeo videtur necessarium, ut nisi prudentiæ adsit virtus, calliditas magis quam prudentia dicenda sit: mors utique animæ, utpote in varia mala præcipitans, et juxta Apostolum haud immerito prudentia carnis appellanda. Atque rursus, nisi virtutem moderetur prudentia, sæpenumero (licet tuto se gradu quispiam putet) impingat oportet, labatur aut ruat. Siquidem animus nihil discernens, fucum mendaciumque virtutis, pro virtute nonnunquam amplectitur. Operæ pretium igitur est, virtuti prudentiam conjunxeris: quandoquidem non tibi uni, sed universo regno vivis. Quare etiam non extra rem agere videor, qui hos quinque libros (ut vocant Sapientiales) tanto dedicem viro, quibus sapienti dem occasionem ut sapientior fiat, habeasque interim ubi animum tuum alienis negotiis occupatum, ad te rediens, fructuosa hac lectione recrees. Quod sane, ut mihi videor, non ignaviter prudentiæ tuæ consulo, quandoquidem hæc recreatio ejusmodi est, ut juxta sit etiam eruditio: nec parum conducet, dum a consiliis negotiisque regni fueris liber, in his ferias agere, a quibus rursus ad regni negotia, ubi opus est, redeas instructior. Spero autem tam gratam tibi fore hujus lectionem, ut per te (quod futurum prævideo) non solum hoc opus, verum reliqua etiam hujus D. Dionysii opera (quæ hactenus ferme innumera latent) doctissima Anglia requirat, ad editionemque juvet. Tot namque vir iste Deo plenus fecit libros, ut nisi eosdem manu etiam sua scripsisset, incredibile foret unum hominem qui vel nulli operi alioqui animum daret, potuisse legere, nedum meditari, componere, scribere atque (quæ omnia solus fecit) corrigere. In quibus adeo plenus est eruditione, adeo copiosus varietate, adeo pietate refertus, ut nihil supra. Cui adest in tractandis rebus mira quædam diligentia et raritas, in eruendis mysteriis sedulitas, in componendis moribus juxta cum severitate lenitas, et in corrigendis vitiis (quod Chrysostomus monet) ζῆλός τε συγγνώμης οὐκ ἀπεστερημένος, καὶ νουθεσία φιλανθρωπίαν ἔχουσα. Quem si cum vetustis illis sacrarum Litterarum illustratoribus comparare voles: ut in orationis structura et dictionis filo inferiorem, ita in sententiarum pondere, in gestorum delineanda ratione, in expositione mysteriorum, in efformandis Christianæ vitæ moribus parem, ne dicam superiorem, invenies. Utitur nonnunquam (ingenue fateor) trivialibus, rudibus, subagrestibus, asperioribus et minus receptis verbis, sed tamen vivis, animatis, flammeis, aculeatis, ad imum spiritum penetrantibus, lectorem ipsum mirabili potestate transformantibus et erudientibus: quibus crediderim citius vehementiusque lectorem rapi in divinum amorem, extra se poni, quam fracta aliorum quorumdam compositione. Solet sæpenumero dura et salebrosa oratio aculeos in animis auditorum relinquere, eo quod virilis sit: ubi mollis et concinna, eo quod effeminato concentu, numeroque lasciviori decurrat, præpropere evanescit. Et inanis est sonitus optimorum et ornatissimorum verborum, si nulla subjecta sit sententia et scientia. Nonne Augustinus ait, eo magis soloecismis et barbarismis offendi homines, quo infirmiores sunt, et eo esse infirmiores, quo doctiores videri volunt? Non te movebunt verborum furfures, si sententiarum polline delecteris. Nec offendit inæqualitas dictionis, si allubescat integritas præceptorum et eruditionis soliditas. Quid enim orationis modulationem et numerositatem requiris, ubi mysteriorum celsitudinem exspectas? B. Ambrosius testatur, lenociniis et fuco verborum sententias enervari. Et divus Hieronymus, non in verbis Scripturarum esse Evangelium, sed in sensu: non in superficie, sed in medulla: non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Gregorius quoque in prologo super Job ad Leandrum episcopum ait: Ipsam artem loquendi, quam magisteria disciplinæ exterioris insinuant, servare despexi. Nam sicut hujus quoque epistolæ tenor denuntiat, non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque propositionum etiam, casusque servare contemno: quia indignum vehementer existimo, ut verba cœlestis oraculi restringam sub regulis Donati: neque enim hæc ab ullis interpretibus in Scripturæ sacræ auctoritate servata sunt. Sanctissimos hos Patres pluresque alios imitatus, Auctor noster maluit (quod in primis ecclesiasticum scriptorem decet) plane ac dilucide dicere, ne, quemadmodum B. Augustinus scribit, animo defugerent ea quæ dicere conabatur, dum attenderet ut arte dicerentur: et ne ea quæ mentium religione contineri oportet, ut Hilarii verbis utar, in periculum humani eloquii protraheret. Hunc igitur in Salomonis libros modo lege, et vide quid in reliquos utriusque Testamenti libros, in Sententias quoque (ut vocant) quas prælis paramus, in Dionysium Areopagitam, in omnes partes S. Thomæ, quid denique in omnes ferme disciplinas ac status scripserit, perpende. Sit posthac, vir omnium integerrime, per me tuus, qui hactenus est meus: imo ego per hunc deinceps tuus sim, quandoquidem et tu jam olim cœpisti et Ordinis esse et meus. Vale. Ex Cartusia nostra Coloniensi. Anno a Christo nato MDXXXIII, divi Joannis Baptistæ feriis.
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, ET CLEMENTISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, D. JOANNI, EJUS NOMINIS QUINTO, ARCHIPRÆSULI TREVIRENSI, SACRI ROMANI IMPERII PER GALLIAS ARCHICANCELLARIO, PRINCIPI ELECTORI, ETC., DOMINO SUO LONGE COLENDISSIMO.
Rom. xv, 4. QUÆCUMQUE scripta sunt, ait tuba illa Ecclesiæ, vas electionis, Paulus, apostolus Jesu Christi, ad nostram eruditionem scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Sumus enim multis cincti periculis, miseriis, calamitatibus, tentationibus, laboribus, difficultatibus : quibus non possemus sane non obrui ac prorsus opprimi, nisi adesset nobis gratia et consolatio Spiritus Sancti, qua inter tot mundi discrimina, angustias et afflictiones, in spem meliorem identidem erigamur. Atque hæc consolatio ut est multiplex, ita mirifice sese offert in Scripturis illis divinis, quas canonicas recepto more appellamus : quæ ut sunt absque ullo dubio summi Spiritus adspiratione confectæ, ita non solum majorem ceteris quibuscumque quantumvis illustrium auctorum scriptis obtinent dignitatem et auctoritatem, sed etiam uberiorem ac efficaciorem habent vim et energiam ad consolandos animos nostros, dum in hoc exsilio con-
II Cor. v, 6. stituti, a Domino peregrinamur, et carnis, diaboli, mundi infestissimis ac importunissimis persecutionibus impetimur ac exercemur. Verum, ne quid in ipsis divinitus inspiratis Scripturis ea ex parte displicere minusque satisfacere nobis possit, quod plerisque in locis obscurius editæ ac elaboratæ sint, et propterea, ut bene intelligantur, Œdipo quodam opus habere videantur, atque eo ipso nomine nihil aut parum bonæ frugis, lectori necdum satis exercitato allaturæ existimentur, alios quosdam nec paucos sane viros undequaque eruditissimos atque sanctissimos divina nobis providentia excitavit, suaque implevit gratia, qui Scripturarum involucra et dubias sententias nobis omnino perspicuas suo labore et industria reddiderunt. Quorum studio, Christi gratia efficiente, factum est, ut inter abstrusos ac avios mysticorum sensuum recessus plano et inoffenso pede ambulemus, capiamus quæ non intelligebamus, suspiremus ac inhiemus veris illis bonis, quæ nobis simplex Scripturæ littera proponit quidem, sed minime exponit : imo vero multis ac impenetrabilibus humanæ mentis imbecillitati tegminibus involvit, non temere quidem, sed ut ipsa litteræ planities quoslibet ad legendum invitet, porro interior latens sententia superbos fugiat ac repellat, tanquam indignos qui percipiant ea quæ non nisi parvulis, id est humilibus, revelantur : denique pios exerceat ac illiciat, ut cupiant intelligere ac investigare, non vana ac reprehendenda curiositate, sed religiosa animi pietate, quæ sub cortice litteræ intus manent recondita et occultata. Ita nimirum omnibus consulit Scriptura divina : pascit manifestis, exercet abstrusis; nec semper perspicua est, nec semper obscura, ne vel facilitate vilescat, vel nimia obscuritate tædium pariat. Et licet altissimo Sancti Spiritus consilio factum sit, ut omnis sermonis fastus et humanæ vanitatis tumida sapientia absit a toto sacræ Scripturæ corpore, non tamen abest inde stupenda quædam et suspicienda sapientia, omnibus non plane cæcis quamdam sui venerationem incutiens, et mire intus animos penetrans longe profecto efficacius, quam solent ea quæ hominis cujuscumque ingenio excogitantur. Voluit enim Spiritus Sanctus in illa splendidissima divinorum voluminum mensa omnibus esse sua fercula proposita, unde caperent singuli quod esset e salute et usu singulorum. Quod illi difficile non fuit, utpote omnium corda et conditiones optime perspicienti. Quo fit ut ex illo instructissimo cœlestium eloquiorum convivio abunde omnes reficiantur, et ubertim suppeditet omnibus quidquid illis ad bene beateque vivendum possit esse adminiculo; si tamen non sint animo surdi prorsus et cæci, ut nec audiant nec videant voces et incitamenta Spiritus Sancti. Possunt hæc dilucide vel ex se ipsis intelligere, qui intus per Christi gratiam resuscitati, vivunt in Deo: quibus multa sæpe in Scripturis sacris perspicue aperiuntur, unde illarum virtutem et incomprehensibilem vim ac majestatem suspicere et admirari coguntur. Qui vero sæculi vanitatibus dediti sunt, et vivunt multis sceleribus obligati, legere illi quidem et audire possunt voces Spiritus Sancti et verbum Dei, et passim multa illis occurrunt, quibus merito emolliri deberent ad vitæ emendationem instituendam, sed surda aure pertranseunt, nec internis animi obtutibus adspicere sincere possunt, quid in ipso Dei verbo intus delitescat plenum admirationis ac reverentiæ.1 Itaque tales fatentur quidem se nosse Deum, et Christi Evangelium buccis crepitantibus prædicant, sed factis et moribus negant. Quibus sane utilius fuerat non nosse Dei voluntatem in ipsius verbo abunde nobis declaratam et expositam, quam cognitam usque adeo contemnere et neglectui habere. Verum iis prætermissis, ut ad institutum revertamur, dubium non est magnam illis viris nos debere gratiam, qui scripta divina plerisque locis omnino tecta et impenetrabilia infirmis ac parum illuminatis mentibus, pro ipsis divinitus collata gratia suis commentariis illustrarunt. In quorum numero non postremum sibi locum vindicat Dionysius noster Cartusianus, vir (sine ulla ambiguitate) multiplici eruditione ac eximia vitæ sanctitate præditus: qui immenso labore ex veterum monumentis, imo etiam ex ipso Sancti Spiritus sincero lumine ac divina irradiatione confecit totius sacræ Scripturæ commentaria nec contemnenda, nec vulgaria quidem. Speciatim vero libros illos quinque, quos Sapientiales vocant, docte ac pie explicavit, adeo ut nemo sit qui illius lectione se non sentiat in iis intelligendis haud mediocriter adjutum. Potest quidem lector curiosus stili elegantiam in eo desiderare, sed eam minime requiret, qui non tam aurium oblectamentis, quam rerum cognitione delectatur. Esto, vim suam habeat sermo ornatus: sed satius est ad pietatem et rerum notitiam institui verbis licet simplicibus, quam lasciva verborum petulantia et dictionis phaleris sine aliquo fructu inanissime detineri. Noster ergo Dionysius, quum totius Scripturæ divinæ explanandæ sibi negotium sumpsisset, etiam hos quinque partim Salomonis, partim aliorum libros exposuit diligenter, copiose et erudite. Qui quum jam rursus novis essent typis excusi, dignumque videretur, ut novo studio, pulchrioribusque characteribus impressi, novum sibi patronum adsciserent, inter multos præcipue se nobis obtulit Tua Celsitudo, Pontifex celeberrime, Tuque adeo in primis idoneus nobis occurristi, cujus nomine opus hoc Dionysiacum insigniretur. Quamvis enim jam olim suum habuerit patronum, at nova nunc diligentia, magnaque animi industria castigatum et emendatum, merito debuit præcellentioris viri auspiciis emitti. Est enim revera ab innumeris vindicatum mendis, opera et vigilantia studiosi viri Bartholomæi Laurentis, in ædibus Quentelianis typographici castigatoris: qui sic in eo ad amussim corrigendo laboravit, ut quisquis hanc editionem cum aliis contulerit, manifesto et ipsius vigilantiam, et aliorum incuriam ac oscitantiam sit deprehensurus. Deinde quando opus ipsum Sapientiæ peculiari prænotatur titulo (dicuntur enim libri isti quinque Sapientiales), etiam eo nomine Tuæ potissimum Amplitudini idem oportuit nuncupatum, quum sis Princeps ipse multa prudentia insignite ornatus, qua Tu sapientissime creditum tibi divinitus Pontificale munus administras, constantissimus in fide Catholica, hostis acerrimus vitiorum, Pastor pientissimus ovium Christi Tuæ curæ commissarum, denique sic omnigenis præditus virtutibus, ut Pontificia dignitate omnino dignus habearis. Quæ etsi nos pluribus prosequi juvaret, iis tamen supersedemus, ne non tam veras prædicasse virtutes tuas, quam adulationis detestabili vitio serviisse videamur. Ut ergo jam dicere cœpimus, Tuæ Celsitudini hoc Dionysii opus grande et eruditum dedicamus, hoc obnixe rogantes, ut pro solita benignitate et clementia tua placidus accipias, sapientissime Pontifex, quod nos candide exhibemus. Alii alia, eaque longe præstantiora fortasse munera offerunt: at nos pro nostra virili portione offerimus quod habemus. Nec formidamus ne despiciat Tua Celsitudo munusculum hoc, quamvis exiguum, si pretium spectes: imo vero hoc ipso illi gratissimum fore confidimus, quod sit litterarium, nec qualecumque sane, sed ex medio divinarum Scripturarum corpore extractum. Sic enim persuasum habemus, Tuam Celsitudinem inter diversas sæcularium ac spiritualium negotiorum occupationes, inter medios curarum tumultus, inter tot occurrentium rerum diversitates, libenter subinde ad legendas divinorum Scriptorum paginas, tanquam ad gratissima animarum pascua recurrere, atque inde veram et salutarem haurire sapientiam, qua possis tum propriæ, tum aliorum saluti rectissime consulere. Sed ne fortassis dum longior sum, etiam tædio sim, hic finem faciens, Tuam Celsitudinem Christo Opt. Max. medullitus cupio esse commendatam in annos plurimos, ut per Te Ecclesia Trevirensis non solum ab hæreticorum monstruosis dogmatibus servetur immunis, sed etiam in dies a corruptis moribus, si qui adhuc uspiam resident, prorsus repurgetur, et ad pristinum veteris Ecclesiæ decorem pulcherrime reformetur, ut jampridem summo studio conatus es, nec etiamnum conari desinis, Christi fretus gratia et ope, qui Tuæ Celsitudini et animum suggerit et vires ad aggredienda perficiendaque ea, quæ sint ad ipsius honorem et populi tui salutem. Vale, Pontifex celeberrime. Ex Cartusia Coloniensi, pridie S. Matthiæ apostoli, anno Christi nati MDLV.
Reverentiæ Vestræ Archiepiscop.
Deditissimus Servitor,
F. Bruno Loer a Stratis, Cartusiæ Coloniensis Procurator.
ENARRATIO
IN PROVERBIA SALOMONIS
Footnotes
-
Tit. 1. 16. ↩
Chapter 1 of 35