Skip to the text

Præfatio

DIXIT Dominus Salomoni : Quia postulasti sapientiam, ecce dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. III Reg. III, 11, 12.

In his verbis tria tanguntur : nempe excellentia sapientiæ Salomoni concessæ; et qualiter, seu a quo eam acceperit, scilicet per infusionem a Deo; et item causa meritoria infusionis tam liberalis, videlicet, quoniam data sibi optione ad postulandum quod vellet, sapientiam petiit magis quam divitias, quam longitudinem vitæ, quam famam, vel triumphum.

Denique data est Salomoni supernaturaliterque infusa, sapientia multiplex. Primo videlicet, sapientia illa quæ est unum et primum inter septem dona Spiritus Sancti :1 et hæc sapientia est habitus supernaturalis infusus; per quam mens creata agnoscit et contemplatur divina cum gustu interno, et bene judicat de summo et incommutabili bono, per connaturalitatem ad illud, et per conformitatem affectus ad ipsam notitiam. Sicque per sapientiam istam agnoscit homo, non jam nuda et informi notitia, sed formata et affectiva cognitione, quod solo Deo fruendum sit, et [ei] summe vacandum atque finaliter inhærendum : et cum sapore interno sic sentit et judicat. Hæc sapientia non potest esse informis, imo caritati inseparabiliter est connexa : ita quod quicumque exsistit in statu salutis, hoc est in caritate et gratia, habet sapientiam istam secundum aliquem gradum; et quanto quis amplius crescit in caritate, tanto amplius crescit in sapientia ista. Ideo, sicut non est credendum Salomonem fuisse majorem Moyse, Abraham, David, et consimilibus Sanctis in caritate et sanctitate, quibus nec in caritate et sanctitate æqualis fuisse censetur; sic in sapientia ista nec major, nec æqualis illis creditur exstitisse.

Alia est sapientia supernaturalis, donum ac habitus gratiæ gratis datæ exsistens : per quam homo scit et potest ea quæ fidei sunt, declarare, probare, defendere. De qua loquitur Augustinus : Habes ipsam fidem, non habes ipsam facultatem ac copiam defendendi fidem. Hinc sapientia ista potest esse informis, id est sine caritate et gratia gratum faciente : estque communis virtuosis ac vitiosis hominibus, sicut et cetera gratiæ gratis datæ dona. De qua ait Apostolus :2 Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Hæc sapientia, quamvis gloriosis Apostolis, multisque aliis Sanctis per infusionem sit data, nihilo minus per lectionem, auditionem, ac studium sacræ Scripturæ et theologicorum voluminum potest addisci : imo a studentibus ac studiosis quotidie discitur. Hæc quoque sapientia in magna abundantia infusa est Salomoni. Non tamen major fuit in eo, quam in Moyse legislatore Hebræorum: quoniam Moyses magis fuit illuminatus a Deo ad intelligendum rationes et argumenta legis per ipsum datæ, hoc est rationes credendorum, et litterales ac spirituales et mysticas rationes præceptorum moralium, cærimonialium ac judicialium legis desuper datæ per se, quam aliquis alius in veteri Testamento. Nam in omni ordine, primum est maximum.

Tertia est sapientia naturalis et philosophica: quæ lumine naturali ac studio inveniri potest et obtineri; et tamen per infusionem aliquibus est concessa. Hæc autem sapientia quandoque extense accipitur pro omni notitia vera, quæ naturali ratione potest acquiri ac inveniri; sicque scientiam et prudentiam comprehendit. Quandoque strictius sumitur pro cognitione divinarum et immaterialium rerum. Hæc autem sapientia extense accepta, prout scientiam prudentiamque includit, videtur Salomoni infusa in excellentia quadam præcipua, ita quod in ea non fuerit aliquis major eo, nec ante, nec postea, Christo et protoplasto parente exceptis: quanquam de Aristotele dicat Hieronymus, quod procul dubio fuit grande miraculum in toto genere hominum, quoniam quidquid naturaliter sciri potest, videtur ei infusum. Quod dictum, est pie intelligendum.

Porro, quod Salomon in sapientia illa præfata, seu in scientia naturali, morali ac rationali simul sumptis præfulserit, videtur insinuare Scriptura. Legitur enim tertio Regum: Dedit Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium orientalium et Ægyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus. Locutusque est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia. Et disputavit super lignis, a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete; et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.3 Insuper, in persona Salomonis dictum videtur illud: Deus dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, virtutes elementorum, initium, consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, morum mutationes, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.4 Quum itaque tanta fuerit sapientia Salomonis, certum est in verbis ipsius sapientiam contineri præcipuam: idcirco cum ingenti diligentia sunt pensanda. Quorum declaratio, prout fons sapientiæ Deus gloriosus et excelsus, cujus incircumscripta essentia est sapientia infinita, concesserit, præsenti opere prosequenda est.5

ENARRATIO

IN PROVERBIA SALOMONIS

REGIS ISRAEL

Footnotes

  1. Is. XI, 2. ↩

  2. I Cor. XII, 8. ↩

  3. III Reg. IV, 29-33. ↩

  4. Sap. VII, 17-20. ↩

  5. Eccli. I, 5. ↩

Chapter 2 of 35