Enarratio in psalmum VII pœnitentialem
DOMINE, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua, exaudi me in tua justitia.1
Oratio est desiderii nuntius ac interpres. Qui igitur ex affectu non petit, non orat; nec potest esse affectio sine prævia apprehensione. Idcirco, qui verborum significationem non advertit, inefficaciter postulat. Habet autem oratio tres effectus. Unus est promereri. Secundus est suavis quædam affectatio atque refectio mentis, quam orans sensibiliter sentit et experitur in sua oratione : qui effectus specialiter exigit actualem attentionem, recollectionemque cordis. Unde dixit in alio psalmo Psalmista : Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea.2 Tertius est perceptio rei petitæ, juxta illud :3 Petite, et accipietis.4
Auribus percipe obsecrationem meam, id est, per sapientiam et misericordiam tuam attende, vel potius per exauditionis effectum attendere te demonstra petitionem quam per sacra aliqua postulo exaudiri. Porro obsecratio est efficacissima atque dignissima species orationis : per quam Dominum invocamus per sacra, quorum virtute aut merito exaudiri precamur; et quandoque per sacra creata, ut quum dicimus, Per passionem tuam, seu beatissimam Virginem, exaudi nos, Domine ; interdum per sacra increata, sicut dum petimus, Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.5 Nonnunquam in eadem oratione tangimus utrumque : et tunc sacrum increatum magis apte exprimitur præponendo, Propter; et sacrum creatum, præponendo, Per : dicendo, Propter infinitam misericordiam tuam, exaudi me, Deus Pater, per Christi passionem. Et ista oratio ceteris præstantior virtuosiorque consistit. In veritate tua, id est juxta veram tuam promissionem, qua sæpissime in Scripturis dixisti et promisisti te exauditurum orantes, dummodo orent perseveranter, salubriter, et pro se, ut est illud : Dico vobis : omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Imo ad credendum hoc, Christus rationabili persuasione inducit nos, in Evangelio loquens : Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se? Exaudi me in tua justitia, id est in adimpletione fideli prætactæ tuæ promissionis, vel in tua increata justitia, qua quodammodo justum est, seu tuam condecens majestatem, quod exaudias te humiliter invocantes. Nam, ut ait Anselmus, tam bonus et pius est Deus, ut ex parte ipsius sit justum seu condecens quod misericorditer agat cum implorantibus ipsum.
Marc. XI, 24.
Luc. XI, 13.
B Exaudi me in tua justitia, id est in adimpletione fideli prætactæ tuæ promissionis, vel in tua increata justitia, qua quodammodo justum est, seu tuam condecens majestatem, quod exaudias te humiliter invocantes. Nam, ut ait Anselmus, tam bonus et pius est Deus, ut ex parte ipsius sit justum seu condecens quod misericorditer agat cum implorantibus ipsum. Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Et non intres in judicium cum servo tuo, id est, non secundum justitiæ tuæ rigorem me judices, punias, et condemnes. Noverat sanctus David neminem posse evadere finale judicium in die novissimo, quo unicuique secundum merita sua reddetur, nec etiam in particulari judicio, quum dicat Apostolus : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.6 De quo Ecclesiastes : Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium, pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.7 Denique in Scripturis fit mentio de multiplici judicio, puta : de judicio discretionis, de judicio discussionis, de judicio remunerationis, de judicio reprobationis, de judicio jurisdictionis. Et nunc postulat pœnitens erui de judicio reprobationis et rigorosæ retributionis, ac judicialis disceptationis, ita ut interim Deus sibi clementer ignoscat, et in judicio finalis remunerationis ipsum piissime salvet. Sic beatus Job : Etiam, inquit, si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor; si justificare me voluero, os meum condemnabit me.8 Conformiter a Propheta inducitur : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;9 ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, id est, nullus viventium creatorum ex se aut viribus suis potest coram te justus inveniri : præsertim loquendo de gratuita, meritoria et infusa justitia. Nullus quoque viventium vita naturæ, vita gratiæ, vitave gloriæ, justus est in conspectu Dei, id est comparatione sanctitatis et æquitatis divinæ : quæ tam infinite perfecta, tamque incomparabiliter magna, pura et independens est, ut ejus respectu, omnis creata justitia quasi nulla exsistat. Ideo apud Job asseritur : Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :10 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Et rursus : Quid est homo, ut immaculatus sit, ut justus appareat, natus de muliere?11 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Denuo quoque sanctus Job fatetur : Non justificatur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo judicio contendere, non poterit respondere unum pro mille.12
Itaque judicium disceptationis divinæ justitiæ evadere possumus, accusando, dijudicando, et emendando nos ipsos.13 Qui autem suam volunt justitiam statuere, se ex se justos reputando, aut de sua justitia se inaniter extollendo, ut Pharisæus qui dixit, Non sum sicut ceteri homines, aut proprias culpas negando vel excusando, incidunt in præfatum judicium Dei, qui ait :14 Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.15 Et iterum per eumdem ait Prophetam :16 Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes reliquistis me. Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Non te justificas ante Deum. Verumtamen viri perfecti interdum in angustiis constituti, ex testimonio conscientiæ bonæ, ad corroborandam spem suam, quæ ex gratia ac meritis provenit, commemorati sunt coram Deo suas justitias;17 sic tamen ut eas humiliter ac principaliter Deo et gratiæ ejus adscripserint : quemadmodum Ezechias, de quo quarto Regum recitatur : Oravit Ezechias dicens, Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et quod bonum est coram te fecerim.1819
Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.
Quia persecutus est inimicus animam meam, id est, adversarii mei visibiles aut invisibiles, per tentationes, persecutiones, insidias, insectati sunt me; humiliavit in terra vitam meam, id est, viliter me tractavit, prostravit, et ad peccata me trahendo, vilificavit meam conversationem; vel etiam fuit occasio quod adversitatibus pressus humiliavi me coram Deo, adscribendo talia meis excessibus, vexatione intellectum mihi præstante.20 Hæc et similia justi ab impiis solent pati, et patienter sufferre, ut primo fertur Machabæorum : Abraham in tentatione fidelis inventus est;21 Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum; Daniel in simplicitate sua liberatus est de ore leonum. Judith quoque : Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.22
Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi; et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi. Præfati adversarii me spreverunt, et inter vitiosos ac condemnatos reputaverunt : sicut in alio scriptum est psalmo, Æstimatus sum cum descendentibus in lacum;23 et item alibi, Lapsa est in lacum vita mea.2425 Et anxiatus est super me spiritus meus, id est, ex consideratione tribulationum mearum consideravi peccata mea, et expavi tua judicia : quomodo rursus in Lamentationibus suis Jeremias propheta ait, Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis tuæ ; et Jonas, Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum. Sic sapientes ad interiora sua convertuntur, et occulta Dei judicia expavescunt, atque in tribulationibus recurrunt ad Dominum. Propter quod ait Scriptura : Beatus homo qui semper est pavidus ; et rursus, Sapiens in omnibus metuit ; et Baruch, Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. In me turbatum est cor meum, id est vehementer alteratum, compunctione, timore, et admiratione : prout scriptum est, facie Dei turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor ; rursus quoque, Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar.
Ad prudentem spectat recordari præterita, considerare præsentia, providere futura, sicque ex præteritis de præsentibus judicare, et futura conjicere. Pœnitens ergo sua attendens flagitia, reminiscitur ea quæ Deus ab exordio sæculi fecit circa peccantes, quam districte primorum parentum transgressionem punivit, qualiter generale diluvium superinduxit peccantibus, quomodo subvertit Pentapolim, quam horrende punivit Ægyptios, peccantes quoque Israelitas in eremo, ac postmodum Chananæos ; atque ex horum consideratione attonitus, veretur occultum Dei judicium circa se. Verum ne desperet, meditatur non solum hæc justitiæ opera, sed in omnibus, id est in quibusdam de omnibus actibus misericordiæ Dei ; suam facit discurrere considerationem, qualiter Deus semper propitius pœnitentibus exstitit, nec in ira sua misericordiam dereliquit, imo misericordiam suam contemperavit justitiæ, ita quod universæ viæ ejus fuerunt et sunt misericordia veritasque justitiæ : sic tamen quod miserationes ejus super omnia opera ejus, sicut et Jacobus ait : Superexaltat misericordia judicium. Sic et in alio scriptum est psalmo : Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. Ecclesiastes quoque : Si annis multis vixerit homo, reminisci debet tenebrosi temporis, et dierum multorum : qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Expandi manus meas ad te. Hoc in officio Missæ corporaliter agit sacerdos, et unusquisque devotus facere potest, præcipue in secreto, in signum et commemorationem extensionis manuum et brachiorum Christi in cruce, qui ait in Psalmo : Clamavi ad te, Domine; tota die expandi ad te manus meas. Denique ex factis exterioribus, signis et repræsentationibus, excitatur anima ad pietatis et devotionis affectus. Hinc expansio manuum corporalium ad Deum, excitat animam ad sui ipsius elevationem in contemplationem, et oblationem qua se Creatori suo offert in holocaustum, ita quod tota fertur in ipsum, juxta illud in Psalmo : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hæc igitur corporalis expansio, sicut et pectoris tunsio, et oculorum exteriorum in cœlum erectio, ad devotionem, humilitatem, compunctionem non modice confert. Ideo publicanus percussisse pectus suum legitur. Et apud Isaiam : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Unde et Apostolus : Volo, ait, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Hinc et in Threnis profertur : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui ; leva ad eum manus tuas, et miserebitur tui. Insuper spirituales manus, id est bonas operationes, debemus ad Deum expandere, id est cum devotio-
Ps. XXIV, 10.
Ps. CXLIV, 9.
Jacob. II, 13.
Ps. LXXVI, 6.
Eccle. XI, 8.
Ps. LXXXVII, 10.
Ps. CXL, 2.
Luc. XVIII, 13.
Is. II, 6.
I Tim. II, 8.
Thren. II, 19.
Thren. II, 1.
Jonæ II, 8.
Prov. XXVIII, 14.
Eccl. XVIII, 27.
Baruch II, 1.
Job XXIII, 15.
Ibid. XX, 2.
Gen. III.
Ibid. VII.
Ibid. XIX.
Exod. VII, 14.
Lev. X; Num. XIV, XVI, etc.; Josue VI et seq.
Ps. LXXVI, 10. nis fervore ad ipsius gloriam ac honorem peragere, atque in rectum ac debitum finem semper dirigere ac referre, quemadmodum docet Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.26 Sic et legitur Salomon expansis manibus exorasse. Quod quanti vigoris sit, constat per illud Exodi: Quum elevaret manus suas Moyses, vincebat Israel;27 si autem paululum remisisset, vincebat Amalec.28
Anima mea sicut terra sine aqua tibi: id est, sicut terra sicca indiget pluvia, et eam suo modo desiderat, sine qua non valet fructificare; sic anima mea ex se sterilis, defectuosa, pauperrima, tibi, o supergratiosissime Deus, inhiat atque intendit, quatenus eam cœlestibus pluviis, rore gratiæ, fluentis sapientiæ et scientiæ, caritatis ardore, irrigare, fecundare, inflammare digneris. Sic et in alio psalmo deposcitur: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.29 Et Isaias loquitur Deo: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis.30 Denique hæc comparatio terræ ad pluviam, hominisque ad Deum, tangitur etiam alibi ab Isaia, et ad Hebræos ab Apostolo.31 Sic itaque instar terræ jugiter adspiremus ad Dominum.32 Si quid devotionis et fecunditatis in actibus virtuosis, si lacrimas compunctionis aut sanctæ affectionis, præ desiderio claræ ac beatificæ visionis superessentialis Deitatis, aut ex suavissima complacentia et congratulatione superfelicissimæ Trinitatis senserimus, Deo humillime adscribamus. Nihil nisi peccare, deficere, aberrare, nobis ipsis attribuamus.
Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.
Velociter exaudi me, Domine, quoniam incessanter indigeo, periculis undique vallor, adversariis atrocissimis indesinenter circumdor, et circumdederunt me sicut apes, exardescentes adversum me sicut ignis in spinis;33 defecit spiritus meus, ex se non valens prævalere, imo nec diu resistere. Hinc cum sancto Job fateor:34 Ecce non est auxilium mihi in me. Tu ergo sine dilatione adjuva me, et conforta, qui per Osee prophetam dixisti:35 Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum; et per evangelistam Joannem, Sine me nihil potestis facere.36 Nam et Paulo testante, Spiritus Sanctus adjuvat infirmitatem nostram.37 Merito sanctus doctor Thomas speciali devotione perfundebatur ac lacrimis, audiendo ac proferendo hunc versum: Ne projicias me in tempore senectutis:38 quum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Hinc hortatur Apostolus: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.39
Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
Non avertas faciem tuam a me. Hoc quippe super omnes pœnas inferni, grave, pœnale et intolerabilissimum reor, a tuo superdulcissimo vultu repelli. Et sicut te super omnia toto corde diligere obligamur, sic super omnia detestari tenemur et abhorrere a tua rejici facie, contemni et relinqui a te, in quo solo tota nostra consistit felicitas:40 imo potius ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus.41 Et similis ero descendentibus in lacum: id est, si a me faciem tuam, gratiosum pietatis tuæ adspectum, benignam adsistentiam tuam averteris, assimilabor impiis ac damnatis, qui juste relicti et abjecti a te, in profundum corruunt vitiorum, in lacum infernalium tormentorum. De quo in Ezechiele multa scribuntur.42 Lacus miseriæ, est consuetudo iniqua, carnalis et infima vita: ex quo extractum se gloriatur qui ait, Eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.43 Interdum tamen lacus pro limbo patrum accipitur: de quo dicitur Christo, Tu quoque, in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.44 Aliquando vero pro depressione pœnarum et afflictionum ac vilium sumitur servitutum, secundum illud in Threnis:45 Lapsa est in lacum vita mea.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, id est, cito fac me audire, percipere, experiri pietatis tuæ effectum, indulgentiam gratiosam, exauditionem optatam, ita ut misericordia tua præveniat me, permaneat mecum, et subsequatur me omnibus diebus vitæ meæ, sicque ex sententia, grata ac humili psallam mente: Adjutor meus, tibi psallam, quia tu, Deus, susceptor meus es, Deus meus, misericordia mea;46 quia in te, Domine, speravi, et tu, Deus, sperantes in te non relinquis: sicut de hoc nunc supra introducta sunt multa.
Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Nonne David noverat viam salutis, de qua toties fuit locutus, Beati, dicens, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, et multa similia?47 Cur ergo nunc orat, Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem, id est, per quam ad æternam beatitudinem tendam? nisi quoniam acquisita doctrina et habitualis notitia non sufficiunt nobis ad virtuose vivendum: imo indigemus indesinenter actuali directione Spiritus Sancti, illuminatione interna, discretionisque radio, ut omnia meritorie operemur cum debita discretione, recta intentione, et circumstantiis aliis, devia vitiorum vitantes, et omne obstaculum veræ salutis considerantes ac fugientes seu superantes, juxta quod scriptum est: In te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.48 Præterea est via quæ videtur homini bona, sed novissima ejus ducunt ad mortem.4950 Atque, ut denuo Salomon contestatur, Omnis viri via recta in oculis ejus. Ideo, ne sub specie boni fallamur, orare debemus ut notam nobis faciat viam vere virtuosam, non ficte justam apparenterque bonam, sicut in alio psalmo habetur: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.51 Unde in prima sua Canonica scribit Joannes:52 Unctio ejus docebit vos de omnibus. Quia ad te levavi animam meam, id est, te ipsum mihi statui in ultimum finem ac summum bonum, te in omnibus cogitare, intendere, honorare propono; ad tuæ veritatis æternæ contemplationem, ad tuæ bonitatis immensæ sinceram dilectionem me præcingo, dispono, atque erigere nitor, qui alibi protestaris: Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.53
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Pœnitens sui ipsius fragilitatem, defectuositatem insufficientiamque expertus ac intuens, hostium quoque suæ salutis numerositatem, calliditatem, fortitudinem et feritatem perpendens, sapienter ad Creatoris sui confugit auxilium, quatenus Deus dignetur ipsum ab illis eripere: dando sibi gratiam ac virtutes ad resistendum ac prævalendum, instruendoque eum qualiter sit reluctandum, aut a tentationibus præservando; et adversarios cohibendo, ne ipsum impugnent tam fortiter ac frequenter et callide sicut optant ac sciunt. Denique, quamvis hostes nostræ salutis dicantur et sint propria caro, id est concupiscentia carnis, et passiones immoderatæ, imo et propria voluntas improba et perversa, et mundus, hoc est vanitates mundanæ, prava consortia, et homines universi qui nos a Dei obsequio retrahere moliuntur; attamen hostes isti tam debiles sunt, ut dicat Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, hoc est contra invisibiles hostes.54 Quorum nonnullos de ordinibus Principatuum ac Potestatum probabile est fuisse et corruisse:55 contra quos nequaquam possemus sine speciali et magno Dei ac angelorum sanctorum, ac in primis, post Deum, beatissimæ Virginis, ac aliorum Sanctorum adjutorio, reniti ac prævalere. Ideo oportet nos indesinenter esse sollicitos, custoditos, timoratos, et Dei et Sanctorum auxilia implorantes;56 nec sic debemus velle ab his hostibus eripi, ut nos ipsi non resistamus, non laboremus, et quod in nobis est non faciamus, quum scriptum sit : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.57
Debemus ergo resistere : Primo, per assiduas et ferventes orationes, quum dicat Salvator : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.58 Secundo, totam spem nostram in Deo et ejus auxiliis statuendo. Tertio, sacris meditationibus passionis dominicæ insistendo, et Christi passionem quotidie recolendo cordialiter et intente : ad condolendum, ad imitandum, ad gratias agendum quod tot et tanta pro nobis sustinuit; ad gloriandum quod nos tam fructuose redemit; ad inflammandum, ut ex consideratione tantæ suæ ad nos dilectionis, accendamur ejus amore; ad admirandum quod Deus noster tot et tanta pro nostra salvatione agere ac pati dignatus est. Quarto, pensando præsentis vitæ brevitatem, sæculi vanitatem, et quam periculosum sit temporaliter prosperari. Quinto, nostra novissima sapienter ac sæpe considerando, mortis discrimen, divini judicii districtionem, futuræ pœnæ acerbitatem, æternæ felicitatis jucunditatem. Sexto, exercendo nos strenue in omni virtute, potissime in illis virtutibus de quarum contrariis vitiis impugnamur. Si ita egerimus, Deus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter, ut ait apostolus Paulus.59 Hinc gloriosus princeps Apostolorum hortatur : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam léo rugiens circuit, quærens quem devoret :60 cui resistite fortes in fide.
Doce me facere voluntatem tuam, id est, illumina me, ut infallibiliter sciam ac prudenter considerem qualiter tuæ voluntatis præceptis, documentis, consiliis, debeam deservire, et juxta hoc efficaciter agam et vivam. Scienti enim et non facienti, peccatum est illi;6162 intellectus vero bonus omnibus facientibus eum. Indigemus autem hac actuali illuminatione et motione Spiritus Sancti in omnibus, sicut nunc habitum est. Quia Deus meus es tu, id est, ut ideo tuam faciam voluntatem, ideo tibi obediam atque deserviam, quoniam tu es Deus meus; sicque ex sincero amore, non servili timore, non principaliter remunerationis intuitu, sed ob tuam dignitatem, honorabilitatem, et majestatem immensam, tibi totis viribus reverenter ac perseveranter deserviam : ut sim verus et purus tuæ bonitatis amator, non mercenarius, nec formidator servilis. Vel sensus est : Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu, id est, ideo a te quæro ita doceri, quoniam tu solus principalis es collator omnium quæ necessaria sunt saluti, et salutaris sapientiæ dator, ac formatæ notitiæ actor. Ideo nullius alterius informatio sine tua illustratione sufficit ad salutem.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam : id est, Spiritus Sanctus principaliter, seu spiritus angelicus ministerialiter, diriget me, ut spero; et precor ut dirigat ac perducat me in terram viventium, in regionem vivorum, ad triumphantem Ecclesiam, ad paradisum cœlestem; in qua est invincibilis omnium virtutum illi regioni convenientium soliditas, nulla vitiorum obliquitas, quia non intrabit in illam aliquid inquinatum.6364 Propter nomen tuum, id est propter tui ipsius bonitatem, et tuæ pietatis ac majestatis manifestationem, vivificabis me in æquitate tua, id est vitam gratiæ et profectum virtutum tribues mihi in tua justitia, qua justum est et decens ut pœnitentibus teque invocantibus taliter facias, sicut et in Scripturis pollicitus es; vel, In æquitate tua, id est, in observationibus præceptorum tuorum, per quorum adimpletionem homo formaliter vivificatur et proficit, ac majora dona sortitur, quia in custodiendis illis retributio multa.6566 Sine hac vita gratiæ, vivens vita naturæ mortuus perhibetur, dicente Christo :67 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; et rursus,
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis.68 Atque Apostolus: Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.69
Educes de tribulatione animam meam; et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Educes de tribulatione animam meam. Raro aut nunquam deest justis tribulatio in hac vita. Nunc enim a visibilibus hostibus infestantur, nunc a dæmonibus impugnantur, nunc a carne, nunc a mundo gravantur. Interdum infirmi sunt corpore, nunc ex capitis cerebrique defectu patiuntur molestias et apprehensiones phantasticas valde graves. Propter quod admonet Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio durat in finem. Usque in quem finem? Donec finias vitam. Attamen interdum cessat eorum afflictio, saltem nonnulla, et usque ad tempus. Verum sapientes sic rogant educi et erui de una tribulatione, ut inde erepti, aliam mox exspectent. Post vitam quoque præsentem ultio sequitur gravior, quousque universa peccata in electis penitus depurentur, etiam quantum ad reatum: quo facto, a tribulatione plenarie educuntur. Petit igitur pœnitens tribulationem suam mitigari, vel ad tempus suspendi, et tandem ab omnibus adversitatibus liberari, ne unquam in æternum damnetur. Et in misericordia tua disperdes inimicos meos, id est, variis modis illos perdes quoad esse malignitatis ipsorum, quantum ad hostes visibiles, invisibiles vero hostes penitus repellendo, et universos ab effectu intento impediendo, sicque misericorditer mecum agendo. Et ita in libro Job legitur: Deus dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant.70 Hinc quarto Regum loquitur Eliseus: Ne timeas eos;7172 plures enim nobiscum sunt quam cum eis: nobiscum enim est Dominus Deus noster.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam, id est, qui injuste me persequuntur et malitiose molestant, præsertim propter justitiam: quos damnabis nisi pœniteant; quoniam ego servus tuus sum, qui injuriam vindicas servorum tuorum, sicut in Evangelio legitur.73 Porro quod ait, Quoniam ego servus tuus sum, referri potest ad verbum illud, Perdes: et ita sensus est nunc inductus. Potest item referri ad verbum hoc, Tribulant, ut sit sensus: Illos perdes qui idcirco me tribulant, quoniam ego tibi deservio. Quod gravissimum est peccatum, et tamen id frequenter contingit, quum dicat Apostolus:74 Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Unde et Christus suis prædixit discipulis: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.75 Discipulus quoque quem diligebat Jesus, in prima sua epistola: Nolite, inquit, mirari si odit vos mundus.76 Et ipsemet Dominus est locutus: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.77
In hoc ergo eventu non contristetur neque turbetur servus Christi fidelis, nisi de aliorum peccato; imo attendat quod Christus deprompsit: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me:78 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Qui autem tribulatur, hoc est, a suis superioribus corripitur atque corrigitur pro suis peccatis, nequaquam hoc ægre, sed gratanter accipere debet. Nam et hoc meritorium et salubre. Et ad Hebræos Apostolus dicit: Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.79 Ecce quam saluberrimum est æquanimiter pati aspera et adversa, et castigationem pro propriis culpis, præsertim propter justitiam. Talis quippe tribulatio valet ad vitiorum purgationem, ad gratiæ impetrationem, ad dominicæ passionis imitationem, ad evadendum futura supplicia, ad obtinendum copiosius atque celerius cœlestis patriæ gaudia sempiterna.
Ecce septem psalmorum pœnitentialium læta conclusio, ecce spiritualis lætitiæ exsultatio quam salutaris pœnitentiæ contristatio operatur. Unde qui nunc per pœnitentiam affligitur, tandem dicet : Consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.80 Itaque in his psalmis assidua devotione meditari debemus, exemplo beatissimi Augustini, de quo legitur quod ultima qua defunctus est infirmitate, hujusmodi psalmos de pœnitentia, quos sibi jusserat scribi, jacens in lecto, contra parietem posito intuebatur, et ubertim ac jugiter flebat.
Da ergo mihi, Domine, hos quos pœnitentiales psalmos Ecclesia nominat, et a pœnitentibus tibi psallendos esse prædicat, tam digne ac devote, non solum ore sed corde pœnitendo psallere, ut per contristationem pœnitentiæ salutaris, exsultationem consequi valeam lætitiæ spiritualis, ut post salutarem pœnitentiam, tandem per spiritualem lætitiam exsultando dicam :
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.81 Da mihi, Domine, hunc septenarium pœnitentialium psalmorum esse remedium contra septenarium mortalium peccatorum, mihique esse auxilium ad septenarium virtutum principalium, ad septenarium donorum spiritualium, ad septenarium beatitudinum, ad septenarium denique petitionum in Oratione dominica contentarum. Da mihi, Domine, in horum psalmorum meditatione, timorem pœnæ, dolorem culpæ, spem veniæ, amorem cordialis munditiæ, desiderium cœlestis patriæ, diffidentiam virtutis propriæ, exsultationem denique spiritualis lætitiæ. De hoc enim septenario mentalium affectuum principaliter agitur in hoc septenario devotorum psalmorum. His septem affectibus, quasi septem scalæ pœnitentiæ gradibus, ad terram patriæ cœlestis ascenditur : quo me finaliter deduci et feliciter ascendere et tecum habitare perenniterque regnare, tu misericorditer præstare digneris, qui vivis et regnas in sæcula Deus sublimis et benedictus. Amen.
Hoc breve opusculum cum ingenti festinantia ex causa urgente compositum dignanter suscipiat Dominatio vestra præinclyta, reverendissime ac illustrissime Domine ac præceptor, ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS ENARRATIONUM IN SEPTEM PSALMOS PŒNITENTIALES
Footnotes
-
Ps. cxlii. ↩
-
Ps. lxv, 17. ↩
-
Joann. XVI, 24; ↩
-
Luc. XI, 9. ↩
-
Ps. xxiv, 7. ↩
-
II Cor. v, 10. ↩
-
Eccle. XII, 14. ↩
-
Job IX, 15, 20. ↩
-
Is. LXIV, 6, 9. ↩
-
Job XXV, 5, 6. ↩
-
Job XV, 14, 15. ↩
-
Job IX, 2, 3. ↩
-
1 Cor. XI, 31. ↩
-
Luc. XVIII, 11. ↩
-
Jer. II, 25. ↩
-
Jer. II, 29. ↩
-
Eccli. VII, 5. ↩
-
IV Reg. XX, 2, 3; ↩
-
Is. XXXVIII, 2, 3. ↩
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
1 Mach. II, 52, 53, 60. ↩
-
Judith VIII, 23. ↩
-
Ps. LXXXVII, 5. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Thren. III, 53. ↩
-
Coloss. III, 17. ↩
-
III Reg. VIII, 22. ↩
-
Exod. XVII, 11. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Is. XXVI, 9. ↩
-
Is. LV, 10, 11; ↩
-
Hebr. VI, 7. ↩
-
Ps. CXVII, 12 ↩
-
Job VI, 13. ↩
-
Osee XIII, 9. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Rom. VIII, 26. ↩
-
Ps. IXX, 9. ↩
-
Ephes. VI, 10. ↩
-
Matth XXII, 37. ↩
-
Ps. LXXIX, 4, 8, 20. ↩
-
Ezech. XXXI, XXXII. ↩
-
Ps. XXXIX, 3. ↩
-
Zach. IX, 11. ↩
-
Thren. III, 53. ↩
-
Ps. LVIII, 18. ↩
-
Ps. CXVIII, 1. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
Ps. LVIII, 11; XXII, 6. ↩
-
Prov. XIV, 12. ↩
-
Ps. XXIV, 4. ↩
-
1 Joann. II, 16. ↩
-
Apoc. I, 8; XXII, 13. ↩
-
Ephes. VI, 12. ↩
-
Prov. XXI, 2. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Matth. XXVI, 41. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
I Petr. V, 8, 9. ↩
-
Ps. CX, 10. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Apoc. XXI, 27. ↩
-
Sap. VII, 25; ↩
-
Ps. XVIII, 12. ↩
-
Ezech. XVIII. ↩
-
Matth. VIII, 22. ↩
-
Joann. vi, 54. ↩
-
1 Tim. v, 6. ↩
-
Job v, 12. ↩
-
IV Reg. vi, 16; ↩
-
II Par. xxxii, 7, 8. ↩
-
Luc. xviii, 7. ↩
-
Galat. i, 10. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
1 Joann. iii, 13. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Matth. v, 11, 12. ↩
-
Hebr. xii, 8. ↩
-
Ps.xcm,19. ↩
-
Ps.cxlii,10. ↩
Chapter 9 of 9