Enarratio in psalmum VI pœnitentialem
DE profundis clamavi ad te, Domine;1 Domine, exaudi vocem meam.
De profundis, id est de valle lacrimarum, de lacu miseriæ lutoque fæcis, de corpore isto mortali dejecto, et de voragine vitiorum, clamavi ad te, Domine, quia de infimo isto ad te in cœlis commorantem, fudi orationem.2 De tali profundo Salomon asserit: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit;3 atque in alio psalmo, Infixus sum in limo profundi;4 itemque, Neque absorbeat me profundum.5 In his profundis mersus ac jacens, clamat de eis tanquam de locis vitiis et miseriis plenis, in quibus est. Domine, exaudi vocem meam, potissime cordis affectum.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Quemadmodum Dominus Deus, qui non fit, nobis refugium factus est absque sua mutatione et absque sua ad nos reali relatione, per nostram mutationem ac relationem ad ipsum realem;6 sic aures Dei, puta sapientia et misericordia ejus, quibus nostra desideria noscit et implet, quæ non fiunt, nostris orationibus fiunt intentæ absque earum recenti dispositione, per novam nostrarum precum exauditionem, per quam se habent quasi de novo nobis intentæ. Sic et Salomon deprecatur: Sint oculi tui aperti et aures tuæ intentæ super domum istam die ac nocte.78 Eamdem autem petitionem sub aliis repetit verbis, ob causas frequenter inductas.
Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? hoc est, tot et tanti sunt nostri excessus, quod si non dimiseris, sed retinueris eos ad objiciendum, judicandum, ac puniendum, intolerabile esset nobis. Nam et intolerabile esset unicuique, si ei coram sibi notis atque domesticis objicerentur distincte universa et singula vitia sua: quanto magis intolerabile nobis esset in die particularis ac generalis judicii coram cunctis præsentibus, a Judice summo, de omnibus nostris peccatis palam ac particulatim redargui, confundi, puniri? Ipsa quoque pœna inferni intoleranda est nimis. Idcirco, horrendum est incidere in manus Dei viventis.9 Vide igitur quantum et qualiter mersus et obrutus sis fluctibus vitiorum, profluvio desideriorum carnalium, inundatione cogitationum inanium aut pravarum, et propriis viribus nequiens te juvare, nec enatare. Clama de his profundis ad Dominum, proferendo hunc psalmum corde intento, quasi ex proprio corde singula verba formando.
Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Quia apud te propitiatio est, id est, in te larga miseratio consistit. Sic quippe frequenter in Scripturis dicitur esse apud Deum, quod est in Deo, sicut ait Joannes: Verbum erat apud Deum;10 et in Psalmo, Quoniam apud te est fons vitæ.11 Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Propitiatio Dei magna est. Est quoque apud Deum Patrem unigenitus Filius ejus, qui est advocatus noster et propitiatio pro nostris peccatis, qui satisfecit pro nobis:12 qui, ut præallegatum est, dilexit nos et lavit a peccatis nostris in sanguine suo.13 De quo scriptum: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum;14 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
Nempe, ut ait Bernardus, Filius ostendit Patri latus et vulnera, Mater ostendit Filio pectus et ubera; nec ulla potest esse repulsa, ubi tot concurrunt caritatis indicia. Et propter legem tuam sustinui te, Domine: id est, ob id quod lex tua est tota divina, sancta, caritativa,1516 pia et justa, longanimiter spero, exspecto et fero gratiæ tuæ subventionem, optatæ propitiationis dilationem, et tuam circa me dispensationem, ordinationem ac dispositionem, confidens in omnibus de tua benignitate, et certus de legis tuæ sinceritate ac veritate. De qua alibi legitur : Lex Domini immaculata, convertens animas. Et Baruch : Hic (inquit) liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam ; qui autem derelinquunt eam, ad mortem.17 — Denique, quam memoriter recolenda, quam integre adimplenda sit lex divina, in Proverbiis tangitur, ubi habetur : Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui ; liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam.18 Hoc est quod de viro bono legitur : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.19 Qui in hac lege versatur, in lumine ambulat ;20 qui vero eam transgreditur, in tenebris manet, quemadmodum ait Scriptura : Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruunt.21 Nec mirum, quia ut denuo Salomon protestatur, Mandatum lucerna est ; et lex, lux ; et via vitæ, increpatio disciplinæ.22 Quæ omnia quamvis de lege illa per Moysen data sint vera, de evangelica tamen lege, omnium legum perfectissima, et excellentissima, ac divinissima, rite intelliguntur, ac saluberrime observantur. Ipsa siquidem continet gratiam, redolet caritatem, et ad vitam introducit beatam. Cujus legis eminentiam supra Mosaicam legem Paulus in suis epistolis copiose declarat.23
Sustinuit anima mea in verbo ejus ; speravit anima mea in Domino.
Sustinuit anima mea in verbo ejus, id est, in consideratione sermonis Dei patientiam habui, et toleranter exspectavi veniam gratiamque cupitam, quoniam verba legis divinæ misericordiam et salutem promittunt colentibus ac invocantibus Deum, juxta illud Isaiæ : Deus judicii Dominus ; beati omnes qui exspectant24 eum. Unde in alio scriptum est psalmo : In verbum tuum supersperavi. Speravit anima mea in Domino : cui dicitur in alio quoque psalmo, Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.2526 De quo et loquitur Jeremias : Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum.2728 Hæc spes non confundit, sed roborat. In qua tam firmi esse debemus, ut ab ea nulla adversitate frangamur, juxta quod sanctus Job ait :29 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.30
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, id est tota die usque ad noctem inclusive, speret Israel in Domino. Per Israel intelligi solet Israeliticus populus, seu pater ejus Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, id est vir videns Deum, ab angelo, juxta illud : Dixit ad eum angelus :31 Israel erit nomen tuum. Spiritualiter vero, Israel est populus christianus, et omnis Christifidelis Deum sincera fide et per sapientiæ donum contemplans. Et talem decet semper sperare in Domino, qui solus potest salvare, peccata dimittere, per gratiam stabilire, in omni tribulatione et necessitate succurrere. Propter quod scriptum est : Nunc, Domine, Deus Israel, anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te.32 Impleamus ergo quod in Proverbiis sapientissime edocetur : Habe fiduciam in Domino ex toto corde, et ne innitaris prudentiæ tuæ ;33 in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Quia apud Dominum misericordia : imo infinita pietas est in eo, cui proprium est misereri. Ulcisci autem, irasci et damnare, est quasi alienum ab ipso, et ex parte nostræ adversitatis convenit ei. Propter quod locutus est Isaias :34 Ut faciat opus suum, peregrinum opus ab eo. Ad quod insinuandum ait :35 Heu ! ego consolabor super hostibus meis. Et copiosa apud eum redemptio, id est abundans salvatio. Salvat namque a læsione peccati per gratiam, a damnatione perpetua per gloriam sempiternam, et contra varios morbos ac defectus dedit ecclesiastica sacramenta. Tandem quoque in resurrectione futura redimet electos ab omni malo pœnali in corpore et anima, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mors absorbebitur perfecte in gloria :36 quando electi cantabunt jucundissima et securissima mente, Laqueus contritus est, et nos liberati sumus ;37 itemque : Ubi est, mors, victoria tua ?38 ubi est, mors, stimulus tuus ? Copiosissima demum redemptio est apud Salvatorem nostrum, qui non corruptibilibus auro et argento, sed suo sanguine pretioso39 redemit nos, non solum satisfaciens pro peccatis nostris, sed supererogans infinite, et præmium suæ salvificæ passionis communicans suæ Ecclesiæ, dans ei opulentissimum spiritualem thesaurum ex quo fiunt indulgentiæ : cujus thesauri erogationem commisit summo Prælato, sponso ac hierarchæ totius universalis Ecclesiæ.
Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Omnibus enim vere pœnitentibus et contritis ignoscit, veniam nequaquam dimidians; et tam electos ex Israelitica plebe, quam conversos ex gentilitate, eripuit de potestate tenebrarum. Christus quoque dignissima passione sua pro omnibus satisfecit quantum ad sufficientiam, et quantum est ex parte ipsius; pro solis vero prædestinatis, quantum ad efficientiam, qui soli effectum dominicæ passionis finaliter consequuntur.40 De quibus ait Apostolus : Pax super Israel Dei. De reprobis autem Israelitis :4142 Videte Israel (inquit) secundum carnem.
Hunc psalmum compendiosum præcipua devotione dicamus, de profundo nostræ miseriæ ad superaltissimum fontem pietatis immensæ humiliter suspirantes, atque dicentes : Operi manuum tuarum porrige dexteram.43 Consideret unusquisque pro posse misericordias Dei in se, et dicat : Misericordias Domini in æternum cantabo. De quibus sanctus ait Bernardus :44 Septem in me video misericordias Dei, quas etiam unusquisque vestrum facile invenit in se. Prima est, quod a multis peccatis adhuc in sæculo positum custodivit me : prima quidem, non inter omnes quas mihi impendit, sed prima inter has septem. Quis enim non videat, quod sicut in multa cecidi, sic et in alia poteram cecidisse peccata, nisi Omnipotentis misericordia præservasset ? Fateor et fatebor, nisi quia Dominus adjuvit me, cecidisset in omne peccatum anima mea. Secunda misericordia est, quæ non poterit explicari sermone, quam benigna, quam libera, quam liberalis sit. Ego peccabam, et tu, clementissime Deus, dissimulabas; non continebam a sceleribus, et tu abstinebas a verberibus; prolongavi multo tempore iniquitatem, et tu econtrario misericordissime prolongasti pietatem. Tertia est, quod visitavit cor meum et immutavit, ut fierent mihi bene amara quæ antea fuerunt male suavia.45 Quarta, quod pœnitentem pie suscepit. Quinta, quod virtutem continendi meliusque vivendi donavit, ne paterer recidivum, fieretque error novissimus pejor priore.46 Postquam in his quinque miserationibus a malo me liberavit, in aliis duabus bona largitus est : quoniam munus bonæ conversationis concessit, spem quoque pertingendi ad futuram beatitudinem tribuit. — Merito ergo cum Jeremia illud Threnorum dicere possumus : Misericordiæ Domini, quod non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.47 Atque cum Isaia : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.48 Denique, qui has misericordias Dei consequi cupit, et feliciter obtinere, studeat opera misericordiæ corporalia ac spiritualia strenue exercere. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.49
Footnotes
-
Ps. cxxix. ↩
-
Ps. xxxix, 3. ↩
-
Prov. xviii, 3. ↩
-
Ps. lxviii, 3. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ps. lxxxix, 1. ↩
-
III Reg. viii, 29; ↩
-
II Par. vi, 40. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Eccl. xvii, 28. ↩
-
Apoe. i, 8. ↩
-
I Joann. ii, 1, 2. ↩
-
Apoc. i, 8. ↩
-
Eccli. xvii, 28. ↩
-
Baruch iv, 1. ↩
-
Prov. vii, 2, 3. ↩
-
Ps. i, 2. ↩
-
Ps. xviii. 8. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
-
Prov. vi, 23. ↩
-
B in ipso sperabo. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Ps. ix, 11. ↩
-
Ps. cxviii, 81, 114. ↩
-
Thren vi, 25. ↩
-
Thren. iii, 25. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
Gen xxxii, 28; xxxv, 10. ↩
-
Baruch iii, 1. ↩
-
Prov. iii, 5, 6. ↩
-
Is. xxviii, 21. ↩
-
Is. i, 24. ↩
-
1 Cor. XV, 53, 54. ↩
-
Ps. CXXIII, 7. ↩
-
1 Cor. XV, 55; Osee XIII, 14. ↩
-
1 Petr. I, 18, 19. ↩
-
Thren. III, 22. ↩
-
1 Cor. X, 18. ↩
-
Galat. VI, 16. ↩
-
Job XIV, 15. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 2. ↩
-
Ps. XCIII, 17. ↩
-
Matth. XXVII, 64. ↩
-
Ps. CXXVIII, 3. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
-
Matth. V, 7. ↩
Chapter 8 of 9