Proœmium
AUDITE me, quoniam de rebus magnis locuturus sum; et aperientur labia mea, ut recta prædicent.1 Justi sunt omnes sermones mei. Prov. VIII, 6, 8.
Deus sublimis et benedictus, qui omnia in sapientia fecit, qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui ad sui ipsius similitudinem atque imaginem condidit genus humanum propter adipiscendam vitam æternam, quæ consistit in hoc ut cognoscamus verum Deum et quem misit Jesum Christum, ordinatissimo quodam processu et convenientissimo modo reduxit perditum hominum genus ad felicitatem amissam.2345
Primo quippe, ab exordio mundi multifarie multisque modis locutus est hominibus per Prophetas et Patriarchas.67 At ubi venit temporis plenitudo, misit (sicut promisit) unigenitum Filium suum, ut salvaretur mundus per ipsum.8 In quo quum consummata fuissent omnia quæ de eo prænuntiata erant per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus:910 paucis elapsis diebus, misit electis et veris Israelitis, sanctis Apostolis, aliis quoque quibusdam primitivæ Ecclesiæ personis, paracletum Spiritum Sanctum, qui corda eorum, omnium veritatum notitia, omnium gratiarum decore, omniumque virtutum sanctitate implevit.11 Ipsi nempe primitias Spiritus receperunt, quemadmodum Christus passioni jam proximus spopondisse describitur: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.12
Insuper, reparator, salvator et medicus perditorum, Agnus Dei qui tollit piacula mundi13, qui venit quærere et salvare quod periit, demonstrare volens cunctis hominibus artis suæ industriam, pietatis suæ liberalitatem et operationis suæ potentiam, quemdam languidissimum impiissimumque curare aggressus est.14 Qui quum vastasset Ecclesiam, viros et feminas trahens ad mortem, et demum ad aliam urbem transiret ut in ea omnes Christianos caperet, et ad principes sacerdotum deduceret;15 in ipso itinere, immensa Dei misericordia admonitus est atque correctus, et tanta mox sapientia illustratur, tantaque gratia decoratur, tanta donorum Spiritus Sancti plenitudine perfunditur, ut de ipso actor et fons gratiæ protestetur: Vas electionis est mihi iste.16 Unde et ipse gratias referens Deo: Fui, inquit, blasphemus et contumeliosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus virtutem suam, et omnem patientiam, ad informationem credentium.17
Itaque propter profunditatem et excellentiam epistolarum Pauli, merito in ejus persona dicitur, quod modo pro themate est assumptum: Audite me, quoniam de rebus magnis locuturus sum, etc. In quibus utique verbis, primo monemur ad sollicitam advertentiam scripturarum sancti Apostoli. Deinde ratio hujus admonitionis annectitur, quoniam de sublimibus rebus tractatur. Quam enim sublimia sint de quibus in libro Epistolarum Apostoli agitur, in processu clarebit. Præterea, ne putemus hanc sublimitatem esse verbalem ac frivolam, subditur: Et aperientur labia mea, ut recta prædicent.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD ROMANOS
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD ROMANOS
Footnotes
Chapter 1 of 21