Skip to the text

Articulus 1

DE VERITATE, FIRMITATE AC CERTITUDINE CHRISTIANÆ SAPIENTIÆ.

SCIO hominem in Christo raptum usque ad tertium cœlum; et scio quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui.1 Hæc de se ipso asserit sanctus atque divinus Apostolus. Sed dicet ei aliquis: Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.2 Ad quod respondere potest Apostolus verbis Salvatoris, dicentis: Etsi ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum verum est: quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Christus.3 Denique ipse testimonium perhibet de me, quoniam opera quæ dedit mihi, testantur me verum esse famulum Dei.4 De his enim operibus miraculosis scribit Apostolus iis quibus mentiri non potuit, puta Corinthiis, in quorum conspectu patrata sunt: Signa (inquit) apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis et prodigiis et virtutibus;5 itemque: Prædicatio mea fuit, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.67 Hæc sunt christianæ fidei supernaturalia argumenta, de quibus alibi ait Apostolus: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?89 Quæ autem fuerint magnalia ista Apostoli opera, in Actibus Apostolorum plenius edocetur.

Denique testimonium perhibet Paulo Christus, qui ait: Vas electionis est mihi iste.10 Sed et princeps Apostolorum in fine secundæ suæ Canonicæ gloriosum testimonium perhibet Paulo: Carissimus (inquiens) frater noster Paulus, secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis in epistolis, in quibus sunt quædam difficilia intellectu.1112 Lucas quoque evangelista quid protestetur de Paulo, in Actibus Apostolorum recolitur.

Proinde ipsa tam subitanea Pauli conversio, nonne evidentissimum signum est veritatis suæ doctrinæ? Ex crudelissimo persecutore, mutatus repente est in fidelissimum prædicatorem; et in omni catholicæ fidei theoria, omniumque linguarum notitia, imo in omni sanctitate et justitia, copiosissime adimpletus est intra triduum quo erat non videns, nec vescens, nec cum homine loquens. Unde constat verissimum esse, quod ipse ait ad Galatas : Notum vobis facio evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.1314 Hinc ergo firmissime credimus sancto Apostolo de semetipso testanti, quod raptus sit in tertium cœlum, audieritque in contemplatione illa ecstatica verba arcana.15

Ex quo innotescit fidem christianam, non humanæ rationi, sed increatæ veritati inniti, et in divino ac supernaturali lumine stabiliri. Propter quod tanta est certitudo et firmitas ejus, ut nec angelo credendum esset si quidpiam contra eam proferret. Ideo namque ait Apostolus : Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod audistis, anathema sit.16 Imo, quam certum est Deum non esse confirmatorem aut testem falsitatis, tam certum est fidem apostolicam esse a Deo. Ipse enim per infinita miracula dignatus est eam confirmare, quemadmodum de Apostolis scriptum est : Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.17 Quæ utique signa in suo effectu, videlicet in conversione mundi ad tam supernaturalem et arduam legem atque incomprehensibilem fidem, sufficienter relucent, nec opus est ea repetere, quamvis ubertim repetita sint ad instructionem humanam.

Ex his innotescit verum esse quod expositores dicere solent, videlicet, quod scriptura seu libri Epistolarum Pauli, præ ceteris Scripturis in tribus, et forte in pluribus, præeminent, scilicet, in profunditate sententiæ, in fidei assertione, et in spei sublevatione, seu gratiæ commendatione. Quemadmodum enim in ipsum pelagus lucis divinæ ineffabili et excellentissimo modo absorptus erat in raptu præfato, sic rediens profundissime est locutus. Et quia non solum a Spiritu Sancto, sed etiam ad pedes Gamalielis instructus fuit in lege et Prophetis;18 ideo ad fidem probandam convenientissima et copiosissima introduxit testimonia ex Prophetis et lege. Postremo, sicut in semetipso specialiter expertus erat misericordiam Salvatoris, sic præ ceteris gratiam Dei specialius commendavit, ostendens eam non esse ex meritis, nec aliquem propriis viribus posse salvari. Sicque totam spem nostram erexit ad clementiam Creatoris, quatenus in sola bonitate ipsius speremus, ejus gratiam incessabiliter invocantes.

Footnotes

  1. II Cor. xii, 2-4. ↩

  2. Joann. viii, 13. ↩

  3. Ibid. 14, 16, 18. ↩

  4. Joann. v, 36. ↩

  5. II Cor. xii, 12. ↩

  6. I Cor. ii, 4, 5. ↩

  7. I Cor. ii, 4, 5. ↩

  8. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  9. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  10. Act. ix, 15. ↩

  11. II Petr. iii, 15, 16. ↩

  12. II Petr. iii, 15, 16. ↩

  13. Act. IX, 9. ↩

  14. Galat. I, 11, 12. ↩

  15. II Cor. XII, 2, 4. ↩

  16. Galat. I, 8. ↩

  17. Marc. XVI, 20. ↩

  18. Act. XXII, 3. ↩

Chapter 2 of 21