Skip to the text

Articulus 20

DECLARATIO CAPITULI SEXTIDECIMI ET ULTIMI : COMMENDO AUTEM VOBIS, ETC.

HUCUSQUE Apostolus instruxit Romanos moraliter verbis prædicationis, jam agit idem exemplo operis, proponens eis personas imitatione dignissimas. Commendo autem, id est, commendabilem dico, laudo, committo, vobis Phæben sororem nostram spiritualem fide et religione, quæ est in ministerio Ecclesiæ quæ est Cenchris, id est, ministrat Ecclesiæ existenti in loco qui dicitur Cenchræ. Cenchris autem est portus maris Corinthi. Phœbe vero, mulier nobilissima erat atque ditissima, et de suis facultatibus Ecclesiam illam nutrivit. Ut eam suscipiatis in Domino, id est secundum voluntatem Dei, et sicut Deus requirit, videlicet caritative, reverenter et pie, digne sanctis, id est, prout decet recipi sanctos; et adstatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Venit enim hæc mulier Romam propter certa negotia sua: et forte in curia Cæsaris habuit aliqua expedire, sicque indiguit auxilio Romanorum. Meruit etiam ipsa, ut sibi subveniretur hoc modo: etenim ipsa quoque adstitit, id est subvenit, multis fidelibus, et mihi ipsi. In Ecclesia autem Romanorum erant quidam de familia imperatoris, juxta illud, Salutant vos qui sunt ex Cæsaris domo :1 et isti præcipue poterant auxiliari fidelibus.

Salutate Priscam, et Aquilam virum Priscæ. De quibus in Actibus habetur;2 ubi etiam Prisca hæc appellatur Priscilla. Et erant ambo valde eruditi in via Domini:3 nam et Apollinem plenius instruxerunt. Veneruntque Romam ut confirmarent Romanos: quod secundum Glossam, intelligendum est de omnibus quos hic salutat Apostolus, scilicet, quod venerunt Romam ad confirmandum Romanos in fide et gratia. Adjutores meos in Christo Jesu, id est in prædicatione Evangelii Christi; qui pro anima mea, id est defensione vitæ meæ, suas cervices supposuerunt, id est, se ipsos mortis periculo exposuerunt.4 Debemus enim pro fratribus animas ponere. Quibus non solus ego gratias ago pro beneficiis mihi impensis, qui in Corintho in domo eorum mansi, et operabar cum eis manibus propriis;5 sed et cunctæ Ecclesiæ gentium gratias agunt, quoniam mihi gentium Apostolo taliter adstiterunt. Salutate quoque et domesticam eorum ecclesiam, id est eorum familiam, vel congregationem fidelium in domo eorum exsistentem.

Salutate Ephœnetum dilectum mihi, id est familiarem, qui est primitivus Asiæ in Christo, id est ex Asia primo conversus, ac regeneratus in Christo: et sic erat aliis exemplar credulitatis seu fidei. Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis, id est pro vobis concordandis. Nuntiavit enim Apostolo discordiam Romanorum. Salutate Andronicum et Juliam, cognatos et concaptivos meos, id est, de tribu mea exsistentes, qui interdum capti fuerunt pro fide, et multa perpessi, ut ego; qui sunt nobiles nobilitate sanctissimæ conversationis, in Apostolis. Secundum Origenem, hi duo viri erant de numero septuaginta discipulorum, quorum aliqui (ut Silas) nominantur apostoli. Sic et isti dicuntur nobiles in Apostolis, id est inter Apostolos, quia apostoli dicti sunt ratione discipulatus et validæ prædicationis. Qui et ante me fuerunt in Christo per fidem. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.... Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, id est, ad ejus familiam pertinent. Narcissus iste, ut dicitur, presbyter fuit, et circumeundo confirmabat fideles. Salutate Rufum electum ad sacerdotium, et matrem ejus carnalem et meam spiritualem. Propter præcipuam hujus feminæ sanctitatem, nominat eam matrem. Cetera patent.

Salutate invicem in osculo sancto, spirituali, caritativo, quod sit veræ concordiæ et internæ dilectionis indicium, non in osculo carnali, impudico, adulatorio, simulatorio, aut proditorio. Absalon osculabatur populum adulatorie; Joab Amasam, simulatorie; Judas Christum, proditorie. Erat quippe in primitiva Ecclesia consuetudo recipiendi ac salutandi fideales cum osculo oris.678 Tunc enim arsit spiritualis dilectio, nec erat periculum de carnalitatis mixtura, ut modo.

Rogo autem vos, fratres, ut observetis, id est, notetis et discernatis ab aliis, eos qui dissensiones, id est discordias et contrarias opiniones circa fidei veritatem, et offendicula, id est scandala, præter, id est contra, doctrinam evangelicam quam vos didicistis a Christi discipulis, faciunt, inducendo vos ad mutuam offensionem ac dissensionem, et declinate ab eis, non solum mente, sed etiam corporali recessu, si fieri potest, ne pervertamini cum perversis. Hujusmodi enim perversi, Christo Domino nostro non serviunt, qui talia vitia suis servis prohibuit, sed suo ventri, quem quærunt implere, quum sint gulosi; et per dulces sermones, id est verba composita atque placentia, et benedictiones, id est falsas laudationes, seducunt corda innocentium, id est inexpertorum et incircumspectorum: qui in se boni sunt, sine dolo et felle, putantque alios tales esse quales ipsi sunt, ideo cito credunt et falluntur. Unde in Proverbis scriptum est: Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos.9

Debetis autem, o Romani, ab his declinare: Vestra enim obedientia, qua veræ fidei et apostolicæ traditioni paretis, in omnem locum, id est per omnes Ecclesias, divulgata est. Quoniam enim Romani monarchiam tenebant, quotidie erat confluxus extraneorum ad Romam, qui redeuntes ad sua, divulgabant facta Romanorum: et ita fideles venientes Romam, quum vidissent gratiam Romanorum, revertentes nuntiaverunt ceteris Christianis fidem et opera eorum, sicque alii animabantur, et confortabantur in fide. Propterea error Romanorum magis omnibus nocuisset, quam aliorum.

Gaudeo igitur in vobis, in consideratione gratiæ vobis concessæ, et congratulor vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, id est in cognitione et operatione eorum quæ bona sunt, ut discernatis pre-

17

18

19

5

6

7

8

11

13

16

B

C

D tiosum a vili, virtutem a vitio, verum a falso, et simplices, id est ignaros et inexpertos, in malo, ut nec operando experiamini, nec approbando sciatis, nec studiose discatis quæ mala sunt.10 Deus autem pacis conteret, id est dejiciet, Satanam, id est diabolum (de quo legitur in Job, Dixit Dominus ad Satan; et in Zacharia, Increpet Dominus in te, Satan), sub pedibus, id est affectibus, vestris velociter. De quibus pedibus in Canticis scribitur: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos?11 et in Psalmo, Non veniat mihi pes superbiæ. Hoc est: Dominus dabit vobis virtutem resistendi diabolo, eumque vincendi. Propter quod ait Salvator: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.1213 Itemque in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis.14 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.15

20 hujus. Salutat vos Erastus archarius civitatis Atheniensium, secundum Glossam. Dicitur autem archarius, ab ἀρχός, quod est princeps; vel ab arca, quoniam præerat arcæ, custodiens eam, in qua ponebantur vectigalia et tributa. Et Quartus frater. Quartus, proprium nomen est, sicut et Tertius, eratque frater religione, non natione.16

24

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Ex ardenti amore resumit Apostolus quod prædixit de præsentia gratiæ Christi.

25

Ei autem, videlicet Deo Trinitati, qui potens est vos confirmare in omni bono, juxta evangelium meum, id est secundum prædicationem meam, et prædicationem Jesu Christi, a cujus prædicatione evangelium meum non dissonat: prædicationem (inquam) Christi factam secundum revelationem mysterii, id est in manifestatione divini secreti de incarnatione Christi et redemptione generis humani, vel secundum quod revelatum est mihi de isto mysterio: mysterii, dico, temporibus æternis taciti, id est ab æterno in Deo absconditi. Tempora autem æterna Apostolus dicit durationem præcedentem hunc mundum, quæ aliud nihil est nisi æternitas: quam exprimit Apostolus per Æterna tempora, quia non potest apprehendi a nobis, nisi per comparationem ad tempus infinitum. Unde et ad Titum dicit: Ante tempora sæcularia. Quod mysterium nunc, tempore novæ legis, in Christi adventu, patefactum est mundo per scripturas Prophetarum ab ipso Christo declaratas.17 Qui, ut apud Lucam legitur, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et iterum, promisit Apostolis:

26

Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Tunc namque apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum.18192021 Quod totum factum est secundum præceptum æterni Dei. Christus enim secundum formam servi, erat minister Trinitatis in hac revelatione.22 Propter quod ait: Sicut man

21 Salutat vos Timotheus, adjutor meus in cultura vineæ Christi, Ephesiorum episcopus: cum quo, secundum Hieronymum, misit Apostolus istam epistolam. Alii dicunt quod prædicta Phœbes detulit eam. Et puto quod utrisque commisit hanc bajulationem, ut si quid uni in via occurreret impedimenti, alter negotium expediret. Et Lucius. Quidam dicit, Et Lucas, exponitque de Luca evangelista; sed nec textus correctus, nec Glossa sic habet. Et Jason, et Sosipater, qui sunt cognati mei secundum carnem. Saluto vos ego Tertius, id est taliter nominatus, qui scripsi epistolam hanc in Domino, id est ad Dei honorem, tanquam notarius Apostoli, de cujus licentia ego nominatus vos saluto, et nomen meum hic exprimo, ad perpetuam rei memoriam. Salutat vos Caius hospes meus jam in civitate Corinthi, unde mitto præsentem epistolam. Iste Caius erat Corinthiorum episcopus: ad quem scribit Joannes apostolus tertiam suam Canonicam, laudans eum de virtute hospitalitatis. Unde et Paulus in domo ejus manere solebat. Et universa Ecclesia Caii232425

22 datum dedit mihi Pater, sic facio.26 Et facta est revelatio ista ad obeditionem fidei in cunctis gentibus, id est, ut omnes gentes obediant fidei, credendo et operando. Mysterii, dico, cogniti plenarie atque perfecte soli sapienti Deo, id est Deo Trinitati, qui solus est sapiens per essentiam: cujus tanta est sapientia, ut comparatione ipsius, omnis sapientia creata pro nihilo reputetur, sicut in comparatione divinæ puritatis, cœli dicuntur immundi, et comparatione aliorum, solus dicitur esse.27 Patefacti autem per Jesum Christum, ut dictum est, cui sit honor, id est debita exhibitio reverentiæ, et gloria*, id est clara cum laude notitia, vel vera lætitia: ita ut honor sit ei a nobis, gloria autem in se. Ipse enim est cum Patre et Spiritu Sancto super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.*

[in sæcula sæculorum. Amen.]

Footnotes

  1. Philipp. IV, 22. ↩

  2. 3 Act. XVIII, 2. ↩

  3. Ibid. 26. ↩

  4. 4 Joann. III, 16. ↩

  5. Act. XVIII, 3. ↩

  6. Matth. xxvi, 49. ↩

  7. Matth. xx, 9. ↩

  8. II Reg. xv, 5. ↩

  9. Prov. xiv, 15. ↩

  10. * alias archarius ↩

  11. Cant. v, 3. ↩

  12. Job 1, 12. ↩

  13. Luc. x, 19. ↩

  14. Ps. xc, 13. ↩

  15. Zach. 11, 2. ↩

  16. Ps. xxxv, 12. ↩

  17. Tit. 1, 2. ↩

  18. Joann. xvi, 13. ↩

  19. Luc. xxiv, 45. ↩

  20. Ps. xvii, 16. ↩

  21. Ps. xvii, 16. ↩

  22. III Joann. 5, 6. ↩

  23. Tit. i, 2. ↩

  24. Zach. iii, 2. ↩

  25. Job i, 12. ↩

  26. Joann. xiv, 31. ↩

  27. Job xv, 15. ↩

Chapter 21 of 21