Articulus 19
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : DEBEMUS AUTEM NOS FIRMIORES, ETC.
DEBEMUS autem nos firmiores, id est in virtutibus fortiores, imbecillitates, id est defectus et imperfectiones, infirmorum sustinere, id est æquanimiter ferre et sustentare atque erigere, ut sanentur : sicut et alibi dicitur, Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes;12 et iterum, Alter alterius onera portate. Nam et in corpore naturali, membra fortiora, ut nervi et ossa, sustinent teneriora. Sed quia ex hoc quod aliquis sustinet imperfectionem alterius tanquam infirmioris, protinus insurgere solet inanis gloria, qua quis de sua perfectione stultissime gloriatur, et alteri se præponit; ideo optime junxit Apostolus : et non nobis placere, id est non habere complacentiam in nobis ad nos ipsos reflexam, nec gloriari in nobis, nec proprium placitum sequi; sed potius displicere nobis in nobis, quum nihil ex nobis ipsis habeamus, nisi quod merito inducere debet nobis displicentiam nostri. Unde de reprobis scriptum est : Audaces, sibi placentes. Si pensamus proprias imperfectiones et vitia, non placebimus nobismetipsis. Et quo nobis ipsis magis placemus, eo amplius displicemus Deo.34
Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, id est ad bonum finem, seu tendendo in opus bonum, ad ædificationem ipsius, ut ex vobis sumat profectum. Etenim Christus secundum quod homo, non sibi in se placuit, id est, in se ipso gloriatus non est, quasi a se ipso aliquid habens; nec proprium placitum, sed Dei Patris voluntatem quæsivit. Ideo enim in Evangelio loquitur :5 Descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me; et, Non potest Filius a se6 facere quidquam; et, Ego non quæro gloriam meam, sed quæ placita sunt Patri facio semper;7 et, Non quod ego volo, sed quod tu.8 Et si Christus, qui non solum caruit omni culpa, sed insuper ut homo plenus fuit omni virtute et gratia, sibi ipsi non placuit, cur nos miseri, defectibus pleni, nobismetipsis placemus ?
Sed sicut scriptum est in Psalmo, qui ad litteram de Christi passione conscriptus est :9 Improperia, id est detractiones, opprobria, injuriæ, improperantium tibi, o Pater æterne, in me : nam Judæi improperando mihi, improperaverunt et tibi. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.10 Improperabant autem Judæi Patri et unigenito Filio ejus, ac Sancto Spiritui, adscribentes miracula Christi dæmonibus, ejusque vitam impiam esse dicentes. Dixerunt enim :11 Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? Et alibi :12 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Hæc itaque improperia ceciderunt super me, id est, in mea humanitate habuerunt effectum, et me hominem occiderunt. Tibi enim nocere non potuerunt. Et hoc ideo passus sum, quoniam tuam in omnibus feci voluntatem, increpando vitia Judæorum.
Quæcumque enim scripta sunt. Quasi dicat Apostolus : Merito allegavi scripturam istam de Christo : Quæcumque enim scripta sunt in libris divinis, præsertim de Christo et ejus mysteriis, ad nostram doctrinam, id est informationem, scripta sunt. Nam Christi actio, nostra est instructio. Ut per patientiam in adversis : quam verbis et exemplis docet Scriptura, dicendo, In patientia vestra possidebitis animas vestras;13 et Jacobus: Exemplum accipite longanimitatis et patientiæ, Prophetas: ecce beatificamus eos qui sustinuerunt;14 et consolationem Scripturarum consolantium animas studiosas ac pias, quoniam multa jucunda et delectabilia continent: unde primo Machabæorum Jonathas et alii dicebant, Habemus solatio sanctos libros;15 spem habeamus, id est certam fiduciam obtinendi gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Omnis namque Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum et arguendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum.16
Porro, ut hanc gratiam consequamur, orat Apostolus: Deus autem patientiæ dator, conservator et remunerator: de quo ait Psalmista, Nonne Deo subjecta erit anima mea?17 ab ipso enim patientia mea; et, Quoniam tu es patientia mea, Domine; et solatii, id est consolationis infusor, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra:18 de quo in Tobiæ libro dicitur, Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis;1920 det vobis id ipsum sapere in alterutrum, id est idem sentire ad invicem, secundum Jesum Christum, id est secundum voluntatem et doctrinam Salvatoris, non secundum sensum vestrum, ut sitis conformes, et eadem sentientes: juxta illud, Viriliter agite, confortamini, idem sapite.2122 Sic etiam multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Hanc identitatem non facit nisi magna gratia Dei, quæ humanarum opinionum, falsitatum, imaginationum et inflationum diversitatem nebulamque expellit, et corda diversa in uno veritatis ac sanctitatis splendore recolligit.2324 Unde ait beatissimus Dionysius, quod sicut lumen naturæ, ratione suæ defectuositatis, est causa diversitatis in assertionibus hominum, sic lumen gratiæ a diversitate in unitatem reducit, et omnes idem asserere facit.
Ut unanimes, id est affectu et sensu conformes, uno ore, id est simili vocis laudatione, honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi, id est Deum Patrem, qui est Deus Christi secundum naturam assumptam, et Pater ipsius, secundum naturam divinam. De quo ait ipse: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.25
Propter quod, videlicet ut Deum unanimiter honorificetis, suscipite invicem, id est, unus suscipiat alium in omni caritate et pietate, mutuo consulendo, condolendo, succurrendo, et cetera opera misericordiæ corporalia ac spiritualia impendendo. Unde prima ad Thessalonicenses ipse ait: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.26 Sicut et Christus suscepit vos sub alis suæ protectionis, sanavitque vos. Qui apud Joannem ait: Eum qui venit ad me non ejiciam foras.2728 Et Isaias ait: Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit.29 Denique: Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ. Et David in Psalmo: Misit, inquit, de cœlo, et accepit me, et assumpsit me de aquis multis.30 In honorem Dei. Hoc ad utrumque refertur, quia et nos debemus suscipere invicem, et Christus suscepit nos, ad honorem et gloriam Dei.
Quod autem Christus susceperit nos, ostendit Apostolus primo de populo Judæorum. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est Deo Patri servisse, secundum formam servilem, in prædicatione qua prædicavit Judæis.31 Imo et Christus se servum præbuit Judæorum, juxta illud:32 Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat; et alibi: Filius enim hominis non venit ministrari, sed ministrare. Dicitur ergo Christus minister circumcisionis, id est prædicator atque apostolus Judæorum, ad quos specialiter missum se perhibet, dicens, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel:33 et hoc, propter veritatem Dei, id est, quia Deus ita prædixit, et ut Deus verus esse cognosceretur, ad confirmandas, id est approbandas et adimplendas, promissiones patrum, id est promissiones divinas, Patriarchis Prophetisque factas de Christo. — Vel sic: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est circumcisioni subjectum, ipsam in se recipiendo;34 propter veritatem Dei, qui misit Filium suum factum sub lege;35 ad confirmandas promissiones patrum, id est ad ostendendum quod Deus daturus sit patribus bona promissa, quæ promisit Judæis circumcisionem recipientibus.36 Abrahæ enim promisit: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et ita susceptio Judæorum quodammodo pertinet ad justitiam, propter præcedentem promissionem. Susceptio vero gentium, ad misericordiam maxime spectat. Propter quod subditur:
Gentes autem, id est gentiles conversos, dico super misericordia, id est de pietate et gratia sibi impensa, honorare Deum, id est gratias agere Deo, eique servire, sicut scriptum est in Psalmo:37 Propter hoc confitebor tibi in gentibus.38
Verbum est Filii ad Patrem dicentis: Propter hoc (quod in psalmo illo huic versiculo præmittitur: Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, etc.), confitebor tibi Deo Patri in gentibus, id est, gentes faciam tibi confiteri confessione laudis tuæ et culpæ suæ, quum per Apostolos convertero eos ad fidem, et nomini tuo cantabo per ora gentium conversarum, et etiam per me ipsum secundum quod homo sum.39 Ex hoc sequi videtur, quod psalmus ille ad litteram de Christo loquatur. Apostolus enim per verba psalmi hujus probat gentes susceptas a Christo. Probatio vero non valet nisi per sensum litteralem, ut Augustinus testatur. Lyra tamen exponit psalmum illum et verba hic allegata ad litteram de David. Et utique, nisi psalmus esset excellenter notabilis tanquam mysteriis Christi redundans, non toties inveniretur in sacra Scriptura expressus. Non enim, ut ceteri psalmi, communiter habetur in libro Psalmorum, sed etiam secundo Regum. Ideo exposui psalmum illum de Christo loco suo.40
Et iterum dicit de gentium susceptione seu conversione, in Isaia, vel secundum Bedam, in cantico Deuteronomii, tamen secundum aliam translationem:4142 Lætamini, gentes, id est gentiles conversi, cum plebe ejus, id est Judæis, qui erant populus peculiaris. Nostra translatio talis est: Laudate, gentes, populum ejus. Et iterum dicit Dominus per Prophetam in
B Psalmo: Laudate, omnes gentes ad fidem vocatæ, Dominum, et magnificate, id est, magnifice honorate, et verbis ac factis magnum esse ostendite, eum, omnes populi, hoc est, duodecim tribus Israel. Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Nostra translatio habet sic: Radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.43 Est itaque sensus: Erit radix Jesse, id est Christus de semine Jesse (seu Isai) patris David descendens. Quamvis autem Christus de Jesse sit natus, et per hoc posterior eo secundum naturam humanam, est tamen radix illius, quia secundum divinitatem est origo et fundamentum ipsius Jesse. Et qui, scilicet Christus, exsurget, procedendo in actum; vel, Exsurget a mortuis; regere gentes, id est Ecclesiam ex gentibus congregatam, quam regit per se ipsum, per angelorum custodiam, et per prælatos; in eum gentes sperabunt, tanquam in Salvatorem.
Deus autem spei, id est, in quo speramus, et a quo spes vera infunditur, repleat vos in hac via inchoative, omni gaudio spirituali, et pace, id est interna tranquillitate, passionibus exstirpatis, in credendo per fidem formatam. Ista enim ex fide formata procedunt. Orat ergo Apostolus, ut divina fideliter contemplando, impleamur omni gaudio spirituali ac pace, considerando videlicet bonitatem et beatitudinem Dei, beneficia quoque ipsius nobis exhibita et promissa. Ut abun-44 detis in spe, id est in actu spei, certius atque avidius exspectando felicitatem futuram ex prælibatione ejus in hac vita. Ex perceptione nempe præsentium munerum, certa fit exspectatio futurorum. Et virtute, id est gratia, Spiritus Sancti; vel, In virtute, id est efficacia bonæ operationis Spiritus Sancti, id est, quæ datur a Spiritu Sancto.
14
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, vel per revelationem divinam, vel per operationem vestram quam percepi: quemadmodum scriptum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos;45 quoniam et ipsi pleni estis, secundum conditionem status vestri et exigentiam hujus viæ, vel quantum requiritur ad salutem, dilectione Dei et proximi. Non tamen simpliciter plenus est aliquis viator dilectione divina, quum nullus viator possit perfecte implere præceptum caritatis divinæ; et durante vita præsenti, quilibet potest in caritate proficere. Et estis repleti omni scientia ad salutem necessaria, non autem absolute omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere, id est vos mutuo exhortari. Hoc dicit Apostolus, ne videatur eis scribere quasi ignaris et imperfectis, et ut hac laude provocet eos ad meliora. Verumtamen, quoniam a principio hujus epistolæ declaravit discordiam, infirmitatem et imperfectionem Romanorum, mirum videtur quomodo jam dicat eos dilectione et omni scientia plenos. Et respondendum, quod ista non sunt ad eosdem referenda. Nam quidam eorum valde perfecti erant, de quibus jam loquitur; alii imperfecti fuerunt, quos superius increpavit et concordavit.
15
Consequenter excusat se de præsumptione. Audacius autem scripsi vobis, fratres: id est, quamvis, o Romani, ita perfecti sitis, ut dixi, tamen audacter ex magna fiducia scripsi vobis præsentem epistolam, ex parte, id est aliquibus vestrum, præcipue scilicet imperfectioribus, qui magis informatione hac indigent; vel, Ex parte, id est non plene, sed partim ac breviter; tanquam in memoriam, id est ad actualem considerationem eorum quæ habitualiter scitis, vos reducens et excitans: scientibus enim legem loquor, ut dixi superius.46 Scribo tamen vobis, ut actualiter memores sitis eorum quæ scribo. Unde Salomon: Da sapienti, inquit, occasionem, et addetur ei sapientia;47 doce justum, et festinabit accipere. Cur autem scripserit, subdit: propter gratiam quæ data est mihi a Deo, id est propter apostolatum, vel sapientiam mihi divinitus præstitam, ad hoc, ut sim minister Jesu Christi in gentibus, id est, Christo deserviam gentes instruendo, sicut ipse mihi præcepit, sicque gratiam mihi collatam vobis communicem; sanctificans, id est sanctum ostendens per divina miracula, Evangelium Dei, id est evangelicam doctrinam quam prædico, ut fiat oblatio, id est servitus, gentium: vel oblatio qua gentes se ipsas Domino offerunt; vel oblatio qua ego eas offero; accepta Deo per devotionem eorum, et sanctificata, id est purgata a vitiis, in Spiritu Sancto, id est virtute et gratia Spiritus Sancti.
16
B
C
D
Habeo igitur gloriam, id est, quum data sit mihi gratia tanta, ideo habeo gloriam, hoc est gloriationem internam, non vanam, sed veram, in Christo Jesu, id est secundum voluntatem ipsius, ad Deum, id est ad sanctæ Trinitatis honorem. Ex consideratione enim beneficiorum sibi collatorum lætabatur Apostolus in Deo: quod et nos imitari debemus. Vel, Habeo gloriam, id est meritum gloria dignum, seu apostolicam auctoritatem.
17
18
Non enim audeo aliquid eorum loqui, quæ per me non efficit Christus: id est, nihil præsumo dicere, nisi quod a Christo percepi; nihil doceo alios, quod ipse non facio; nec majora affirmo de me in verbo vel facto, quam Christus operetur per me, vel quæ ego efficio virtute Christi; in obedientiam gentium, id est ad hoc, ut gentes Evangelio Dei obediant. Itaque, Non audeo aliquid loqui, quod Christus non facit per me, verbo prædi-
19 cationis, et factis bonæ conversationis, in virtute signorum, id est minorum miraculorum, et prodigiorum, id est miraculorum majorum, factorum non arte magica, sed in virtute Spiritus Sancti. Hoc dicit Apostolus contra pseudoapostolos, et ut ceteris Apostolis qui cum Christo corporaliter sunt conversati, probet se parem, non ob propriam laudem, sed ut omnes suam doctrinam veram agnoscant, diligentiusque intendant ac impleant. In tantum ergo operatus est Christus per me, ita ut ab Jerusalem, unde cœpit prædicatio Apostolorum, per circuitum, id est diversis locis et urbibus, usque ad Illyricum mare, in fine Græciæ situm, repleverim, id est, plene disseminaverim, Evangelium Christi, id est, Evangelio Christi tot gentes impleverim, convertendo eas ad evangelicam fidem. In quo admiranda potestas Spiritus Sancti apparet, qui per unum virum, sine humano præsidio, tantos populos, ad tam supernaturalem, arduam, et incomprehensibilem legem convertit. Agnoscatur ergo operata Divinitas, habeaturque semper fides certissima, tanquam a Deo firmata ac insignita.
Luc. xxiv, 47.
20
Sic autem in illis locis Evangelium hoc prædicavi, non ubi nominatus est Christus, id est, non illis gentibus quibus ab aliis prædicatus fuerat Christus, ne super alienum fundamentum, id est doctrinam ab aliis traditam, ædificarem, id est, verbum spiritualis ædificationis adjicerem. Et in hoc prædicatio Apostoli comprobatur fuisse laboriosior et efficacior, quia materia non fuit disposita. Sed sicut scriptum est in Isaia : Quoniam quibus non est annuntiatum de eo, id est gentes, quibus non erat factus sermo de Christo per Prophetas sicut Judæis, videbunt Christum et opera ejus, oculo fidei, per prædicationem apostolicam; et qui non audierunt prædicationem Evangelii prius ab aliis Apostolis, intelligent evangelica documenta per prædicationem Pauli.
Is. LII, 15.
21
22
Propter quod, id est propter occupationem meam in prædicando his gentibus, et impediebar plurimum, id est vehementer et diu, venire ad vos Romanos, et prohibitus sum, id est impeditus, vel a Spiritu Sancto vetitus, usque adhuc. Nunc vero ulterius locum, id est necessariam causam manendi, seu locum convenientem, non habens in his regionibus Græciæ, ubi præcipue prædicavi. Jam enim competenter instructi et reformati fuerunt; erantque per civitates et loca ordinati episcopi, presbyteri, atque diaconi, qui suffecerant supplere vicem Apostoli. Cupiditatem autem, id est desiderium magnum, habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis. Quoniam enim Roma erat caput mundi, sciebat Apostolus quod conversio Romanorum exemplaris et utilis esset toti mundo : ideo pene a principio suæ conversionis optavit prædicare Romanis. Nam et ideo appellavit Cæsarem, quatenus occasionem haberet veniendi Romam.
B
23
Act. xxv, 11.
24
Quum in Hispaniam proficisci cæpero, ut in ea evangelizem : optabat namque Apostolus, etiam in occidente prædicare Christum, sicut in orientalibus partibus fecerat; spero quod præteriens, id est, per loca vestra velociter transiens Hispaniam versus, videam vos, id est, aliquanto tempore apud vos ero. Non enim proposuit diu manere in Urbe, eo quod Petrum sufficere sciret ad conversionem Romæ, qui tunc cum suis discipulis Romæ sedit, et per loca Italiæ discipulos suos misit. Et a vobis Romanis deducar illuc, id est ad Hispaniam, quæ tunc erat Romanis subjecta, si vobis, id est præsentia vestra, primum ex parte temporis, id est modico tempore, fruitus, id est delectabiliter usus, fuero, habendo aliquem fructum in vobis, et de vestro profectu lætando. Frequenter sumit Apostolus, Frui, communiter. Proprie autem, Frui, est summo bono inhærere seu ultimo fini.
C
D
Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis, id est eleemosynas
25 gentium deferre Ecclesiæ Jerosolymitarum (quibus præfuit Jacobus). Qui ut omnibus credentibus essent forma christianæ perfectionis, vendiderunt omnia sua, et in paupertate voluntaria Christo servierunt: pro quorum sustentatione Apostoli erant solliciti. Petrus quoque et Joannes commiserunt Paulo et Barnabæ, ut gentes conversas inducerent ad mittendum eleemosynas Jerosolymitis: quod et diligenter fecerunt. Probaverunt enim, id est, opere ostenderunt et sponte acquieverunt, Macedonia et Achaia, id est fideles harum terrarum, quæ sunt partes Græciæ. Metropolis autem Macedoniæ, est Philippi (unde dicuntur Philippenses), et Thessalonica. Metropolis vero Achaiæ, est Corinthus. Collectionem, id est eleemosynarum collationem ac dationem, aliquam facere in pauperes sanctorum, id est ad sustentationem sanctorum pauperum, qui sunt in Jerusalem, et erant ex Judaismo conversi. Placuit enim eis collationem hanc facere; et debitores sunt eorum, id est sanctorum in Jerusalem. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, id est, quoniam gentes conversæ spiritualia bona, videlicet fidem, instructionem et sacramenta Christi, a Judæis conversis receperunt, mediate vel immediate, debent, id est, tenentur debito necessitatis, vel debito honestatis, imo utroque modo, et in carnalibus ministrare eis, id est necessaria vitæ corporalis eis præbere.
Hoc ergo quum consummavero, id est, eleemosynas istas detulero in Jerusalem ad prædictos sanctos, et assignavero eis fructum hunc, id est collationem gentium eis missam, proficiscar per vos in Hispaniam.
Quæritur, an Paulus prædicavit in Hispania? Dicunt quidam, quod non; sed proposuit, non autem exsecutus est, superveniente impedimento. Unde quod nunc dicit, Proficiscar in Hispaniam, intelligendum est conditionaliter, scilicet, si Deus permiserit, vel ita concesserit. Allegant autem pro se Decretum, distinctione 11, Quis nesciat: ubi dicitur, quod de Apostolis solus Petrus prædicavit in provinciis, scilicet Italia, Gallia, Hispania, Africa et Sicilia. Isidorus vero in libro de Ortu et obitu Sanctorum, dicit oppositum, asserens Paulum in Hispania prædicasse. Hieronymus quoque in libro de Viris illustribus, dicit: Paulus in prima satisfactione a Nerone dimissus, in partibus occidentis prædicavit. — Ad Decretum autem diversimode respondetur. Lyra vero respondet, quod Decreti intentio est, quod nemo prædicavit in prædictis provinciis, nisi Petrus, vel alii de ordinatione ac missione ipsius. Sed huic non consonat, quod Paulus sæpe testatur, sibi imminere prædicationis officium in omnibus gentibus, quantum fieri potuit, ratione sui apostolatus, imo auctoritate sibi commissa. Unde non indiguit ex ordinatione Petri in Hispania prædicare, præsertim quum proposuerit hoc facere, antequam venisset Romam ad Petrum. Constat etiam sanctum apostolum Jacobum in Hispania prædicasse. Nec potest negari quin Paulus Romæ (quæ est caput Italiæ) prædicavit, et per consequens in Italia. Scriptum est enim in Actibus: Mansit autem biennio toto in suo conducto, prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo, cum omni fiducia, sine prohibitione. Melius ergo dici posse opinor, quod Decretum ideo asserit solum Petrum ex Apostolis in his prædicasse provinciis, quoniam alii Apostoli, scilicet Paulus et Jacobus, non diu prædicaverunt in terris præfatis.
Scio autem, id est, certe confido, vel per revelationem agnosco, quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi, id est in magna plenitudine gratiæ, veniam, ita quod meus adventus sit vobis multum proficuus, et mihi ipsi non parum meritorius.
Obsecro igitur vos, fratres, id est, per rem sacram vos rogo, imo per Sanctum Sanctorum, videlicet per Dominum no-
Luc. xviii, 22. Act. II, 45; IV, 34, 35. Ibid. XI, 29, 30. 26 27 28 29 30 strum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus Sancti, quam nobis infudit Spiritus Sanctus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me fusis ad Deum, id est, orando Deum pro me, mihi subveniatis; ut liberer ab infidelibus, id est obstinatis Judæis, qui sunt in Judæa, ne rapiant quod affero sanctis, et obsequii mei oblatio, id est repræsentatio eleemosynarum quas porto secundum ministerium mihi injunctum, accepta, id est placens et grata, fiat in Jerusalem sanctis illic degentibus, quatenus affectum meum erga ipsos intelligant; ut veniam ad vos in gaudio spirituali, id est spiritualiter gaudens, negotiis meis salubriter expeditis, per voluntatem Dei, id est divina voluntate annuente ac operante, et refrigerer vobiscum, id est, insimul refrigerium spiritualis consolationis habeamus, vobis ad concordiam revocatis, et unoquoque nostrum de profectu alterius gloriante.
Deus autem pacis dator et amator, sit cum omnibus vobis, per gratiosam inhabitationem. Quamvis enim ubique sit, tamen, ut Salomon ait, Longe est Dominus ab impiis.48 Amen.
Footnotes
-
II Cor. xi, 19. ↩
-
Galat. vi, 2. ↩
-
II Petr. ii, 10. ↩
-
II Petr. ii, 10. ↩
-
Joann. vi, 38. ↩
-
Joann. v, 19. ↩
-
Joann. viii, 50, 29. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Ps. lxviii, 10. ↩
-
Joann. v, 23. ↩
-
Joann. viii, 48. ↩
-
Luc. xi, 15. ↩
-
II Petr. xxi, 19. ↩
-
Jacob. v, 10, 11. ↩
-
I Mach. xii, 9. ↩
-
II Tim. iii, 16, 17. ↩
-
Ps. lxi, 2, 6. ↩
-
Ps. lxx, 5. ↩
-
II Cor. i, 4. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
II Par. xxxii, 7; ↩
-
I Cor. xvi, 13; ↩
-
II Cor. xiii, 11. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
I Thess. v, 14. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Luc. i, 54. ↩
-
Ps. xvii, 17. ↩
-
Luc. xxii, 27. ↩
-
Matth. xx, 28. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Luc. II, 21. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Gen. XXII, 18. ↩
-
Ps. XVII, 50. ↩
-
*[Dumine] ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
II Reg. XXII, 2 et seq. ↩
-
Deut. XXXII, 43. ↩
-
Is. LXVI, 10. ↩
-
Is. XI, 10. ↩
-
*[Domine] ↩
-
Matth. vii, 20. ↩
-
Rom. vii, 1. ↩
-
Prov. ix, 9. ↩
-
33 Prov. xv, 29. ↩
Chapter 20 of 21