Skip to the text

Præfatio

ENARRATIO

IN LIBRUM RUTH

TESTE sancto Hieronymo, Hebræi librum Ruth dicunt ad librum Judicum pertinere, quia in diebus unius judicis historia Ruth scribitur contigisse. Estque liber iste quoddam illius voluminis complementum. Quocirca quæri potest, cur potius intitulatur a Ruth, quam a Booz vel Noemi. Respondendum, quod ideo, quia in isto libello specialiter recitantur virtutes istius Ruth, et gratia Dei in ea amplius commendatur, atque per eam docetur impleta prophetia Isaiæ de Christo, dicentis : Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. In quibus verbis vel ipsa Ruth ob suam constantiam, firmitatemque animi, petra vocatur;1 vel per Petram deserti, intelligitur locus de quo exstitit oriunda.

The following passage is from the book The History of the English Language by William Morris. It is a translation of a passage from the 17th century.

ENARRATIO

IN LIBRUM RUTH

Footnotes

  1. Is. xvi, 1. ↩

Chapter 1 of 9