Skip to the text

Articulus 1

ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : IN DIEBUS UNIUS JUDICIS.

IN diebus unius judicis, quando judices præerant. Hoc non est intelligendum, quod in diebus unius judicis Israel præfuerunt plures judices Israeli; sed quod ait, Quando, exprimit tempus indeterminatum, ut sit sensus: Quando, id est quo tempore, successive præerant judices. Præerant autem (ut dictum est) per modum directionis atque consilii magis, quam per modum jurisdictionis atque dominii. Facta est fames in terra Judææ, id est magna caristia sive sterilitas. An autem in sola Judæa fuerit illa fames, an etiam in circumjacentibus terris, Scriptura non exprimit. Tamen quia mox subditur, quod quidam ex Bethlehem transierunt ad habitandum in terra Moabitarum, quæ regio est Judææ vicina, videtur vel quod solum, vel præcipue fuit hæc fames in territorio Judæorum.

Quæritur, quis fuerit judex sub quo accidit ista historia. Ad hoc Lyra respondet: Magister in historiis et expositores aliqui dicunt, quod judex iste fuit Heli, qui cum hoc sibi sacerdotium usurpavit: qui non fuit de stirpe Eleazar, sed de Ithamar. Licet autem istud secundum sit verum, videlicet quod Heli sacerdos et judex, non fuit de Eleazar, sed de Ithamar, non tamen videtur verum quod sibi usurpaverit sacerdotium, quoniam primo libro Regum Dominus ait ad eum: Loquens locutus sum, quod domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo in sempiternum.1 Ergo sacerdotium illud habuit ex ordinatione divina. Nec verum videtur, quod ista res sub Heli contigerit, quoniam a principio quo Heli cœpit populum judicare, usque ad principium regni David, fluxerunt tantum octoginta anni, videlicet quadraginta sub Heli, et totidem sub Samuele et Saul, ut ex primo Regum habetur. Ergo infra hos octoginta annos fuit peregrinatio Elimelech, generatio Obed ex Ruth, generatio quoque Jesse ex Obed, et generatio David ex Jesse, imo et vita David usque ad regni sui exordium, in quo erat triginta annorum.2 Quod non videtur posse salvari, quoniam Noemi decem annis mansit in terra Moab, qui additi triginta annis vitæ David, in quibus cœpit regnare, faciunt annos quadraginta.3 Jesse quoque dum genuit ipsum David, senex fuit:4 quia sex filios genuit ante eum, ut legitur primo libro Regum. Sicque habuit triginta novem annos ad minus, quando genuit David. Hi autem anni simul juncti, faciunt octoginta annos, si addatur et annus ille quo Noemi est reversa, et Ruth ipsi Booz conjugio sociata et imprægnata.5 Et ita non remanet tempus aliquod vitæ Obed, quousque generasse potuerit ipsum Jesse. Hæc Lyra.

Circa hæc dico, quod Magister in historiis non dicit, quod Heli sibi sacerdotium usurpavit. Sic equidem ait : Post Samsonem judicavit Israelem Heli sacerdos, qui tamen non judex, sed sacerdos a digniori officio agnominatus est, translato sacerdotio a filiis Eleazar. Hoc videlicet Heli primus de filiis Ithamar accepit sacerdotium. In diebus ejus facta est fames in terra. Ecce in his verbis non videtur, quod Heli sacerdotium usurpaverit sibi. Verumtamen addit ibidem Magister : Eleazar et Ithamar fuerunt filii Aaron. De Eleazaro debuit esse sacerdos, de Ithamar autem Levita. Quæ additio vera est, si per sacerdotem intelligatur summus sacerdos seu pontifex, per Levitam sacerdos simplex ; non autem, si intelligatur quod de solo Eleazaro debuit esse quicumque sacerdos, et de Ithamar Levita, non sacerdos, quum in Levitico scriptum sit, quod Nadab et6

Abiu filii Aaron sacerdotes fuerunt, ipso Aaron pontificatum gerente ;7 ipsisque Nadab et Abiu igne consumptis, pro eis sacerdotio functi sunt Eleazar et Ithamar, sicque deinceps filii Ithamar fuerant sacerdotes. Et Phinees primogenitus Eleazari post patrem suum pontifex fuit.8 Sic et Heli iste pontifex fuit, pontificatu translato ad posteros Ithamar : quod duravit usque ad Sadoc pontificem, qui fuit de Eleazar, ejecto Abiathar, qui fuit de Ithamar.9 Insuper primo libro Paralipomenon describitur, quemadmodum David distribuit viginti quatuor ordines sacerdotum, quorum ordinum sedecim erant de Eleazaro, octo de Ithamar.10 Deinde dico, quod improbatio illa Magistri in historiis, scilicet quod judex ille non fuerit Heli, non videtur idonea. Non enim dicit Scriptura, quod Jesse fuit senex quando genuit David, sed quando David occidit Goliath, seu missus fuit ad Saul ;11 imo antequam David fuit primo missus ad Saul, talis fuit et tantæ ætatis, quod unus dixit de eo Sauli : Ecce vidi David filium Isai, scientem psallere, et fortissimum robore, virum bellicosum et prudentem in verbis.12

Præterea refert et approbat Lyra opinionem Hebræorum, dicentium quod judex sub quo contigit historia ista, fuit Abesan, de quo dictum est in Judicum libro, et quod Abesan alio nomine dictus sit Booz : sicque idem vir et judex fuit Abesan et Booz, qui fuit ante Heli quadraginta sex annis, ut patet ex decursu libri Judicum. Sed ista opinio videtur inepta et textui huic contraria. Ait enim Scriptura in libri hujus exordio, In diebus unius judicis. Quum autem Scriptura dicit aliquid contigisse in diebus alicujus regis aut judicis, certum est quod intelligat hoc de diebus, in quibus talis rex aut judex fuit judex aut rex, non de ceteris ejus diebus. Abesan autem non præfuit nec exstitit judex, nisi septem annis, ut in Judicum libro legitur.13 Porro Noemi fuit in terra Moab decem annis. Si ergo Abesan et Booz idem vir fuit, in cujus præsidentia contigit fames illa, post cujus exordium Elimelech cum Noemi profectus est de Bethlehem14 in terram Moabitarum, jam diu defunctus fuisset ante reditum Noemi, nisi diceretur a suo judicatu depositus adhuc sanus : quod nemo affirmat, nec in aliquo judice Israel factum est. Si vero dicatur, quod Elimelech iter illud arripuit antequam Booz cœpit populum judicare, potius esset dicendum, quod fames ista incepit tempore Jephthe, qui sex annis præfuit ante Abesan.15 Si autem dicatur, quod fames aut peregrinatio illa ideo sub Abesan (qui et Booz) asseritur facta, quia sub eo est terminata ; pariformiter dici posset, quod fames et peregrinatio illæ sint factæ sub Heli antequam cœpit præesse, et sub cujus judicatu sint terminatæ, quia res a fine suo nomen sortitur.

Sicque satis multum habebitur de tempore pro vita Obed, quousque genuit Jesse, quoniam Heli obiit dum nonaginta et octo erat annorum, et quadraginta præfuit annis, ut in primo Regum libro habetur.16 Verumtamen non est verum, quod res quamcumque denominationem a fine accipiat, imo et aliquam sumit a suo principio. Et quamvis denominetur a fine, non tamen dicitur facta in fine suo seu termino sui esse, sed in principio ejus. Præterea non oportet putare, quod Jesse fuit ad minus triginta novem annorum dum genuit David : imo Benjamin junior ipso Joseph tempore ingressionis suæ in Ægyptum, habuit ad minus filios novem quando nondum erat triginta septem annorum, ut in Genesi ostenditur.17 Melius ergo dicunt Catholici quam Hebræi.

Itaque, In diebus unius judicis facta est fames in terra : quæ quamvis quandoque contingat ex naturalibus causis, tunc tamen propter magna Judæorum crimina creditur contigisse. Quod non videtur posse salvari, si judex ille fuit Abesan aut Jephthe, qui eum præcessit, aut Ahialon vel Abdon, qui post Abesan fuerunt :18 quia (ut patuit) sub illis non leguntur filii Israel recessisse a cultu Dei, ut Judicum duodecimo dictum est. Denique, circa illud primi libri Paralipomenon, Et qui stare fecit solem, ait B. Hieronymus : Tempore Elimelech propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo, converterentur ad Dominum : quod quoniam contempserunt, in tantum prævaluit fames, quod qui in tribu Juda prior videbatur, cogente inopia, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est. Hebræi tamen (ut fertur) perhibent eum peregrinatum in Moab, non ex indigentia, sed ad vitandum molestiam : quia quum esset abundans, multi indigentium confugiebant ad ipsum, quibus invite sua communicavit, ideo abiit. Et quia ex vitiosa causa recessit cum bonis suis mobilibus, justo Dei judicio depauperatus atque defunctus est cum filiis suis in terra non sua. Unde et Noemi infra testatur, Egressa sum plena : quod tamen ad alium sensum potest exponi.

Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi; et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephratæi, de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis. Qui acceperunt, scilicet filii Noemi, uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth. Circa hoc refert Lyra : Dicunt Hebræi et quidam Catholici, quod Ruth filia fuit Eglon regis Moabitarum. Quod satis reprobat Lyra, præsertim quod non fuit filia regis Eglon, quem Aod judex Israel interfecit, quia ille jam mortuus fuit amplius quam per annos ducentos. Nec apparentiam habet, quod rex Moab dederit filiam suam viro extraneo. Nihilo minus dictum illud posset aliqualiter colorari, ex eo quod scriptum est libro primo Paralipomenon :19 Securus et Incedens, qui principes fuerunt in Moab.20 Ubi scribit Hieronymus : Mahalon et Chelion filii Elimelech, hic Securus et Incedens dicuntur. Si ergo principes ibi erant, videntur ibi nobiliter uxorati. Jam quoque præhabitum est, quod pater eorum fuit de nobilioribus civibus Bethlehem. Unde qui istud vellet defendere, dicere posset, quod Eglon rex pater Ruth, fuit alter ab illo quem Aod interfecit. Ego tamen non puto id verum esse, quum et Noemi et Ruth in magna paupertate de terra Moab reversæ sint. Hieronymus quoque, In Hebræo, inquit, non principes, sed mariti dicuntur.

Manserunt ibi decem annis, et ambo mortui sunt, duo scilicet filii Noemi, Mahalon videlicet et Chelion, in terra Moab infra decem annos peregrinationis illius. Remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito : ideo fuit mœstissima, quia nec filii ejus sobolem reliquerunt, propter quod spem posteritatis amisit. Et surrexit ut in patriam pergeret, scilicet in Judæam et Bethlehem, cum utraque nuru sua, id est uxoribus filiorum suorum, de regione Moabitide. Et quod dicitur, Cum utraque nuru sua, potest determinare verbum illud, Surrexit, ut sit sensus, quod duæ feminæ illæ surrexerunt cum ea, ut per spatium deducerent eam; vel complexum illud, Ut in patriam pergeret: eritque sensus, quod surrexit cum mulieribus illis, ut simul cum eis reverteretur in terram suam. Sed prima expositio verior reputatur, quia inter alia subjungitur:

Et jam in via revertendi posita in terram Juda, dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ, id est, quælibet vestrum ad propriam redeat matrem. Non enim erant sorores. Atque per hoc quod dicitur, In domum matris, videtur quod patres earum obierint. Faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, id est cum vestris maritis adhuc viventibus, nunc defunctis, ad quos habuistis vos pie et amorose; vel, Cum mortuis, habendo vos caritative et liberaliter circa sepulturam ipsorum, et ipsorum mortem vehementer deflendo; et mecum. Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis, id est, bonos ac pacificos vobis concedat maritos, quia et hoc magnum est Dei donum. Quemadmodum enim in Ecclesiastico scriptum est, Mulieris bonæ beatus vir, numerus enim annorum illius duplex;21 ita veraciter perhibetur, Viri boni beata uxor, etc. Nam et bonus vir melius potest compescere perversam uxorem, quam uxor bona durum et perversum maritum. Et osculata est eas, in signum magnæ dilectionis, sicut in separatione amantium fieri solet. Quæ elevata voce flere cæperunt, scilicet ex vehementi interiorum commotione cum singultu et ululatu: ad quod propter cordis mollitiem pronæ sunt feminæ; et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. Hoc intendebant, trahente eas amore socrus, quæ tam amicabiliter habuit se ad ipsas, quod ab ea separari, fuisset ipsis molestum valde.

Quibus illa respondit, magis quærens illarum, quam proprium, commodum: Revertimini, filiæ meæ. Cur venitis mecum? Num ultra habebo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? id est, sub illa spe non habetis mecum redire, quasi valeatis cum fratribus defunctorum inire connubium, qui juxta morem nostræ legis suscitent semen fratribus suis defunctis: quod et ante legem Moysis servabatur, ut in Genesi ostenditur de Juda et filiis ejus circa Thamar.2223 In Scholastica quoque fertur historia: Apud Moabitas servabatur lex de semine suscitando. Revertimini, filiæ meæ, et abite; jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali. Etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, si eos exspectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ, facere hoc, quia vestra angustia magis me premit, id est, gravius affligor ex consideratione vestræ tristitiæ ac necessitudinis, et quod in sterilitatis opprobrio maneretis, mecum manendo, et egressa est manus Domini contra me, id est, Deus sua virtute me acriter visitavit per mortes mariti mei et filiorum meorum in juventute eorum, et antequam genuerunt.

Elevata igitur voce, rursum flere cæperunt. Orpha osculata est socrum, ac reversa est, acquiescens persuasioni illius. Ruth adhæsit socrui suæ. Cui dixit Noemi: En reversa est, id est, redire jam cœpit, cognata tua: forte enim fuit neptis istius Ruth, vel propter affinitatem sic nominat eam; ad populum suum, et ad deos suos. Non videtur hæc Noemi fuisse multum devota et fervens, quoniam nurum illam, scilicet Orpham, non admonuit (ut apparet) ad cultum unius veri Dei, imo nec ipsam Ruth, quum tamen tam diu essent ad invicem commoratæ et familiares: imo videtur ipsi Ruth dedisse consilium redeundi, sicut jam rediit Orpha. Nam addit, Vade cum ea. Quæ respondit: Ne adverseris mihi, ut relinquam te et abeam. Hæc Ruth fuit electa a Deo, ideo eam sic affecit, attraxit, et constantem effecit. Imo (ut Magister in historiis recitat) Noemi dixit ad Ruth: Audi, filia. Non est Deus noster sicut dii gentium, nec populus noster secundum ritum gentium vivit. Expedit tibi ut redeas ad populum tuum et ad deos tuos. Et ait Ruth : Quocumque enim perrexeris, pergam; et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus, populus meus : quasi dicat, Parata sum sequi ritum populi tui ; et Deus tuus, Deus meus, id est, Deo tuo volo servire, non diis Moabitarum.

Præterea (ut fertur) videns Noemi ipsam Ruth velle ad Judaismum converti, probavit constantiam ejus, ne post apostataret a lege assumpta, idcirco proposuit ei aliqua ardua legis, quemadmodum religionem intrare optantibus proponuntur ardua ordinis. Itaque Noemi dixit ad Ruth : Hebræis et conversis ad legem eorum, non licet exire et commorari extra terram eis a Deo concessam, nisi ex grandi necessitate. Ad quod Ruth respondit : Quocumque perrexeris, pergam ; quasi dicat, Non alibi. Rursus Noemi ait : Non licet mulieribus Hebræis esse solas cum viris, nisi cum suis maritis. Respondit Ruth : Ubi commorata fueris, et ego pariter commorabor ; quasi dicat, Non cupio esse sola cum viro. Iterum Noemi : Nos, inquit, tenemur ad onera legis, atque ad unius Dei cultum. Et Ruth ait : Populus tuus, populus meus ; quasi dicat, Volo ei conformari in observantiis legis. Deus tuus, Deus meus, quem solum de cetero colam. Denuo Noemi est locuta : Transgressoribus legis nostræ infliguntur duræ diversæque mortes, videlicet lapidatio, combustio, strangulatio, gladiatio. Responditque Ruth : Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar, ibique accipiam locum sepulturæ : tanquam dicat, In terra tua mori parata sum, juxta meorum exigentiam meritorum. Hæc mihi faciat Deus et hæc addat, id est, prætacta aut consimilia adversa mihi infligat Deus verus, per quem solum de cetero juro tempore opportuno, si non sola mors me et te separaverit loco, habitatione et religione. Hunc modum jurandi didicisse videtur

A Ruth ab Hebræis, hoc est a suo marito aut socru. Videns ergo Noemi, quod obstinato, id est firmo et immobili, animo Ruth decrevisset secum pergere ex inspiratione divina : sicque obstinatio sumitur hic in bono ; adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere.

Profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos cives fama percrebuit, id est, unus alteri velociter insinuavit reditum Noemi, quia et antea erat famosa, et omnibus cara ac pulchra matrona. Ideo subditur, dicebantque mulieres : Hæc est illa Noemi, id est mulier illa olim ita notabilis. Et ita de ejus reditione gaudebant, ejus quoque adversitatibus condolebant : quasi dicant, Ecce jam quasi sola venit, quæ cum marito et filiis abiit. Quibus illa ait, adversitatem suam ostendens, et gaudentium lætitiam moderans : Ne vocetis me Noemi (id est pulchram). Noemi quippe, pulchra interpretatur. Quasi dicat : Habeo nomen sine nominis proprietate. Sed vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine, hoc est tristitia et dolore, valde replevit me Omnipotens, cujus dispositione et voluntate defuncti sunt maritus meus et filii. Egressa sum plena. Secundum eos qui dicunt eam abiisse cum opulentia ob causam inductam, sensus est, quod cum divitiis et comitatu recessit. Secundum alios sensus est, quod cum marito et filiis abiit, quos sibi præ cunctis divitiis cariores fuisse testata est, quemadmodum uxor Tobiæ ait :24 Sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. Et vacuam me reduxit Dominus, scilicet marito filiisque orbatam, aut etiam depauperatam. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ? Venit ergo Noemi, etc., in Bethlehem quando primum hordea metebantur, id est tempore hordeaceæ messis.

Footnotes

  1. I Reg. II, 30. ↩

  2. Act. XIII, 21. ↩

  3. II Reg. V, 4. ↩

  4. I Reg. IV, 18; ↩

  5. I Reg. XVI, 10. ↩

  6. Lev. x, 1, 2, 7; ↩

  7. Num. III, 3, 4. ↩

  8. Judic. xx, 28. ↩

  9. III Reg, II, 35, 27. ↩

  10. I Par. XXIV, 4. ↩

  11. I Reg. XVII, 12. ↩

  12. I Reg. XVI, 18. ↩

  13. Judic. xii, 9. ↩

  14. Judic. XII, 8-10. ↩

  15. Ibid. 7, 8. ↩

  16. I Reg. IV, 15, 18. ↩

  17. Gen. XLVI, 21. ↩

  18. Judic. xii, 11-15. ↩

  19. 1 Par. IV, 22. ↩

  20. 1 Par. IV, 22. ↩

  21. Eccl. xxvi, 1. ↩

  22. Gen. xxxviii, 8. ↩

  23. Deut. xxv, 5; ↩

  24. Tob. v, 25. ↩

Chapter 2 of 9