Skip to the text

Articulus 8

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI QUARTI SENSU.

ASCENDIT ergo Booz ad portam. Per Booz (juxta præhabita) intelligitur Christus, qui ascendit ad portam, quando de sacratissima Virgine conceptus, ex eadem est natus. Deinde sedit in porta, quia ubique per discipulorum suorum prædicationem post suam passionem et ascensionem se reperibilem præbuit. Unde de ipso sub nomine Sapientiæ scriptum est: Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam, et in foribus portarum profert verba sua. Et alibi: Sapientia facile invenitur ab his qui quærunt illam; præoccupat eos qui se concupiscunt. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. Præterea, quia in portis judices olim sedebant, potest per portam intelligi locus quo Christus populum Judæorum edocuit, et Scribas, Pharisæos ac sacerdotes reprehendit ac judicavit, sicut de eo per Malachiam fuit prædictum: Ipse quasi ignis conflans, et sedebit conflans et emundans quasi argentum, et purgabit filios Levi.

Luc. i, 31; ii, 7.

Matth. xxviii, 19, 20; Marc. xvi, 15.

Prov. i, 20, 21.

Sap. vi, 13- 15.

Matth. v, vi, vii, xxiii; Joann. viii.

Malach. iii, 2, 3.

Quumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est. Juxta prætacta, per istum propinquum intelligitur ordo seu universitas prælatorum Ecclesiæ, vicariorumque Christi: quos omnes et singulos Christus divino instinctu et per inspirationes angelicas, per Scripturas quoque et prædicatores hortatur, ut accipiant Ruth Moabitem eis affinem et proximam, id est, Ecclesias sibi commissas et gregem dominicum tanquam carissimam sponsam spiritualiter diligant, amplectantur, custodiant et fecundent, quatenus fratri eorum defuncto, utpote ipsi Christo pro salute omnium crucifixo, suscitent semen ex suis Ecclesiis, id est, multos in Deo regenerent et convertant, virtuosaque opera tanquam filios copiose producant. Sed, proh dolor! jam multi prælati hæc adimplere despiciunt: qui relictis spiritualibus nuptiis ac divinis affectibus, ad carnalia convertuntur, et instar propinqui ipsius Booz, parati sunt emere agrum Noemi, id est temporalia commoda sequi, et propria lucra reponere, nolentes ipsam Ruth desponsare, id est pastoralis officii debitum ovibus sibi creditis exhibere: de quibus per Ezechielem Dominus protestatur: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos. Lac comedebatis, et lana operiebamini; gregem autem meum non pascebatis.

D Sed sicut Booz accepit Ruth, quam alius eo propinquior refutavit; sic Christus non relinquit Ecclesiam, nec deserit oves suas. Emit quoque agrum, dum sanguinis sui pretio comparavit sibi genus humanum, ac mundi promeruit principatum. Iterum, sicut propinquus ille dixit ad Booz, Cedo

Ezech. xxxiv, 2, 3. juri propinquitatis, tu meo utere privilegio; sic plane infideles et negligentes prælati jus suæ prælaturæ dimittunt, quantum ad exsecutionem salubrem, et Christo suas committunt oves, non caritative, sed derivative reipsa dicentes: Custodiat eas qui custodit Israel. Ideo Christus loquitur eis, singulisque eorum: Tolle calceamentum, id est, præsidentiæ tuæ tegumento te fatere indignum, et illo te privo. Porro, hoc tegumentum est ipsa præsidendi potestas sive auctoritas, qua tales se muniunt, et facta sua excusant, voluntate pro ratione utentes, et quasi sibi licere putantes quidquid voluerint, illud Amos dicentes: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?1 In horum testimonium, Christus sibi assumit in testes decem viros de majoribus natu, senioresque Israel universos, scilicet electos, sapientia præmaturos, atque in virtutibus clariores, qui inclyte impleverunt Decalogum: qui omnes cupiunt Ecclesiam fecundari a Christo, sicut olim ab eo fecundata est Synagoga: quod et superplene impletum est.

Postremo, sicut Obed nato, mulieres dixerunt ad Noemi, Benedictus Dominus, etc.; et rursus, De nuru tua natus est qui te diliget, et multo tibi melior est quam si septem haberes filios: ita Ecclesia ex gentibus congregata, et copiosissime fecundata a Salvatore, gratias Deo egerunt et congratulatæ sunt primitivæ Ecclesiæ ex Judæis collectæ fideles animæ, eo quod Ecclesia illa gentilium ab Ecclesia Judæorum conversa, tam copiosissimum atque sanctissimum protulit fructum, multis electis Judæis præstantiorem. De qua gentilitatis fecunditate, vehementissime est gavisa primitiva illa Synagoga fidelis, quæ de suæ plebis excæcatione et sterilitate ineffabiliter mœsta fuit: ideo quidquid caritatis et pietatis valebat, Ecclesiæ ex gentibus congregatæ exhibuit; imo simul cum ea facta est una universalis Ecclesia unigeniti Filii Dei sponsa carissima, sicut ipse prædixit, Alias, inquiens, oves habeo, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor.2 Qui est Dominus Jesus Christus cum Patre æterno, et Spiritu Sancto paracleto, unus super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Amos vi, 14. ↩

  2. Joann. x, 16. ↩

Chapter 9 of 9