Articulus 7
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI : ASCENDIT ERGO BOOZ AD PORTAM, ET SEDIT IBI.
DESPONSATIO hujus Ruth hic narratur. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi cum judicibus, qui tunc in portis urbium consueverunt sedere, ut cunctis ad eos facilior pateret accessus.1 Erat autem et Booz unus judicum in urbe Bethlehem, ut putatur. Quumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, qui scilicet erat propinquior, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo, quod non exprimitur hic, forte propter indignitatem ipsius, quia in hac causa male se habuit.2 Qui divertit, et sedit. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic, ut coram tot testibus negotium istud solennius fieret. Quibus residentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri, id est consanguinei, Elimelech, vendidit Noemi, quæ reversa est de regione Moabitide, id est, Noemi ista disposuit vendere, vel forsitan vendidit partem agri Elimelech sui olim mariti. Nempe, quod ait, Vendidit, utroque modo accipi potest, ut infra patebit. Est autem consuetudo Scripturæ, ut cognati invicem fratres vocentur. Quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum illum jure propinquitatis, eme et posside. Quia hic dicitur, Eme, videtur quod ager nondum venditus fuit a Noemi. Vel si venditus fuit, tunc quod dicitur, Eme, intelligendum est de venditi agri redemptione, quæ erat emptio quædam, pertinuitque ad jus propinquioris, ut in Levitico habetur. Sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es; et me, qui secundus sum. Hoc sonat, quasi Elimelech non habuisset propinquos nisi hos duos: quod nequaquam putandum est. Est igitur sensus: Nullus propinquus est, ad quem scilicet pro præsenti videatur pertinere emptio ista, nisi tu, qui in propinquitatis gradu es primus, et ego secundus. Respondit: Ego emam agrum.
Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris. Si per mulierem intelligatur Noemi, sequi videtur, quod agrum istum ante non vendidit.3 Unde quod superius dictum est, Agrum vendidit Noemi, exponendum est, vendere disposuit. Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere conjugem, quum sit eadem ratio ac jussio legis de faciendo utroque. Unde juxta Josephum, Booz dixit: Ergo non ex media parte oportet te legum habere memoriam. Habeas necesse est cum agro relictam Mahalon, ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua, hoc est, filium gignas ex Ruth, qui vocetur filius cognati tui defuncti, et ei in sua succedat hereditate. Talis autem filius, vocabatur filius legalis defuncti, ne periret ejus memoria, et naturalis filius ejus qui genuit eum.
Cui ille respondit: Cedo juri propinquitatis: quia in ea parte qua ex præcepto legis commoditatem consequi poterat, voluit jure gaudere; non autem in parte qua poterat inde gravari, alienigenam pauperemque ducendo. Neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo, id est, non ita debeo vacare generationi prolis, quæ adscribatur cognato meo jam mortuo, ut negligam insudare generationi filiorum qui mihi ipsi attribuantur. Sicque vir iste non erat caritativus, sed pravus, reputans velut superfluum, semen suscitare alteri seu defuncto. Fuitque similis filio Judæ, qui videns sibi non nasci filios, semen fudit in terram, ut in Genesi habetur.4 Vel: Non debeo posteritatem familiæ meæ delere, hoc est, non me debeo occupare circa educationem et provisionem prolis nascituræ ex femina ista, quæ proles alteri deputetur, et per hoc negligere curam et provisionem propriæ sobolis. Aliqui vero exponunt sic: Non debeo posteritatem familiæ meæ delere, quia videlicet, si ex femina ista gignerem filios, filii illi non essent inter filios Israel computandi, quum in Deuteronomio scriptum sit:5 Ammonites et Moabites non intrabunt in Ecclesiam Dei in æternum. Sed si hoc dicere intendebat, erravit: quia præceptum illud suscipit dispensationem in conversis ad Judaismum, et propter virtutem et fidelitatem Ammonitarum ac Moabitarum quorumdam ad filios Israel, ut patet in libro Judith de Achior principe Ammonitarum.6 Nec illud præceptum concernebat (ut dicitur) mulieres, sed viros: ideo non respiciebat prolem natam ex femina Ammonite vel Moabite, et ex viro Israelita. Tu meo utere privilegio, quod mihi ex propinquitate competit circa emptionem et matrimonium istud, quo me libenter carere profiteor. Videtur autem vir iste aliqualiter excusabilis a legis transgressione, si ita fuit dispositus corde, quod accepisset Ruth conjugem, si Booz eam renueret.
Hic autem mos antiquitus erat in Israel inter propinquos, videlicet a tempore quo per Moysen data est lex, ut si quando, id est aliquando, alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, qua unus concessit ac dedit suum jus alteri, solvebat, hoc est exuebat, homo calceamentum suum, et dabat propinquo suo cui concessit jus suum. Hoc erat testimonium cessionis in Israel, id est, per hoc factum significabatur, quod deponens calceamentum suum exspoliabatur suo jure, et alter investiebatur de eo. Verum an istud fiebat in qualibet juris cessione, vel solum in cessione circa connubium, textus non exprimit. Et magis apparet istud secundum. Scriptum est enim in Deuteronomio quod propinquo renuente accipere uxorem defuncti, mulier in faciem illius spuebat, ejusque calceamentum solvebat.78 Quod observabatur, dum mulier virum illum conveniebat coram judicibus, et ille non acquievit. Porro dum propinquus illum conveniebat, nec annuit, tunc ipsemet suum solvit calceamentum. Et ita erat in casu isto.
Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum. Quod statim solvit de pede suo. At ille, videlicet Booz, majoribus natu et universo populo: Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quæ fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, hoc est, quod nunc habeo jus possidendi hereditaria bona, quæ aliquando pertinebant ad Elimelech et filios ejus, tradente Noemi illa mihi ad emendum et possidendum, sive ad redimendum quæ vendita erant; et Ruth Moabitidem in conjugem sumpserim, id est, ad contrahendum cum ea me modo adstrinxerim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Per prædicta enim nondum eam formaliter sumpsit in conjugem: quod et infra innuitur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
Respondit omnis populus, etc., Nos testes sumus. Faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam, hoc est statim intrabit, sicut Rachel et Liam, id est, benedicat ei sicut benedixit Racheli et Liæ, quæ fuerunt principales uxores Jacob patriarchæ: imo et inter eas principalis quodammodo exstitit Rachel, quam Jacob primo petiit, atque formaliter cum ea primo contraxit: unde et nunc primo exprimitur; quæ ædificaverunt domum Israel, id est, populum Israeliticum genuerunt per hoc, quod Rachel peperit duos Patriarchas, et Lia sex, a quibus exortæ sunt octo tribus in Israel;9 ut sit exemplum virtutis in Ephrata, id est tam virtuosa quod aliis in exemplum proponatur virtutum in urbe hac, quæ primo appellata est Ephrata, et habeat celebre nomen in Bethlehem, id est famam solennem, juxta illud: Memoria justi cum laudibus; nomen autem impiorum putrescet.10 Fiatque domus, id est posteritas, tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Judæ. Talis (inquam) fiat tua posteritas de semine quod dederit tibi Dominus de hac puella.11 Fuit enim Ruth adhuc juvencula, quamvis non virgo. Omnia bona hæc imprecati sunt viri illi huic Booz, quia ipse multum benigne, juste et humiliter habuit se, accipiendo istam pauperculam: juste, quantum ad Deum, ob cujus præceptum hæc fecit; benigne, quantum ad defunctum, cui semen suscitare proposuit; humiliter, quantum ad conjugem istam, qua fuit excellentior valde in multis. Denique imprecatio seu benedictio ista fuit copiose impleta, quia in temporalibus ac spiritualibus benedixit Dominus huic Ruth, fecitque eam exemplarem et famosam non solum in Bethlehem, sed et ubique terrarum; atque ex semine ejus, sicut ex semine Phares, orta est regia tribus, et tandem Rex regum Dominus Jesus Christus.
Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem post præinducta, secundum formam tunc solitam, et forsan per verba de præsenti. Ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet ex Booz, et pareret filium. Quod recitatur hic pro beneficio magno, quia de stirpe illa nasciturus fuerat Christus: et forsan supernaturaliter factum est, quod ex sene illo concepit, quæ ex marito adolescente antea nequivit concipere. Honorificum quoque fuit alienæ et egenæ, ex tanto viro prolem habere. Denique, sicut Salmon licite sumpsit Rahab ad Judaismum conversam in conjugem, ita hanc Booz.
Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus qui non est passus, id est non permisit, ut deficeret successio familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israel. Hic supplendum est aliquid, ut sit sensus: Benedictus Dominus qui non est passus, ut deficeret posteritatis tuæ legalis successio, sed econtrario fecit, ut vocaretur nomen ejus in Israel, id est, successio tua in memoria perseveret, et filii tui posteritas recolatur. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem, id est infantulum istum ex nuru tua natum: in quo magnam consolationem habebis, tanquam in filio filii tui. De nuru tua natus est qui te diliget, id est, infans iste quum ad ætatem adultam pervenerit, te amabit et tractabit ut propriam matrem seu aviam, si tam diu manseris vivens. Et multo tibi melior est unicus filius iste, quam si septem haberes filios, hoc est, honorabilius tibi est secundum æstimationem humanam, aut etiam vere, unum hoc modo habere filium de tanto viro, quam septem habere filios ex tuo olim marito: sicut et Elcana dixit ad Annam, Numquid non ego melior tibi sum, quam si haberes decem filios?12 Et maxime verum fuit hoc verbum mulierum ad Noemi, in quantum ex illo infante Christus fuerat nasciturus.
Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ officio fungebatur ex amore et gaudio. Jam enim et ipsa cœpit in domo Booz morari cum nuru sua, a qua separari nequibat. Vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est filius Noemi, id est, huic Noemi natus est filius iste per nurum suam, in quantum iste filius deputatur filio Noemi, et tam carus ac consolatorius est ei, quasi ipsamet eum peperisset; vocaverunt nomen ejus Obed, de scitu et consensu Booz. Hic est pater Isai patris David. Imposueruntque nomen puero in sua circumcisione. Porro Obed interpretatur serviens: ideo puerum sic vocabant, quia dixerunt, quod amplius deserviret ipsi Noemi, quam si septem filios proprios haberet.
Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz. Circa hoc oritur difficultas, quomodo Booz fuerit filius ipsius Salmon, qui sub Moyse et Josue fuit, et terram promissionis ingressus est, inter quem et tempus hujus connubii fluxerunt pene trecenti anni.1314 Ad quam difficultatem amovendam, aliqui dicunt fuisse tres Booz sibi in generationis linea succedentes, qui sub uno nomine comprehenduntur, quoniam idem nomen sortiti sunt. Verumtamen solutio ista non habet aliquod fundamentum ex Scriptura canonica: imo ubicumque in Scripturis novi aut veteris Testamenti generatio ista describitur, de uno dumtaxat Booz fit mentio; nec impossibile fuit, præsertim illis temporibus aliquem vivere annis trecentis, quum et sanctus Job post suam curationem vixerit annis centum quadraginta.15 Ad quem etiam Eliphaz dixit: Senes sunt inter nos multo vetustiores quam patres tui.16 Imo, secundum Chronicas, tempore Caroli regis fuit quidam nomine Joannes, qui annis vixit quadringentis: propter quod Joannes de Tempore vocabatur. Mardochæus quoque, qui captus et translatus fuit cum Joachin rege Juda, et tempore Assueri regis adhuc erat robustus, probatur valde diu vixisse.17 De hoc et super Matthæum diffusius scripsi. Booz genuit Obed, Obed genuit Jesse, Jesse genuit David regem, in quo vaticinium Jacob de regia dignitate tribui Juda danda, cœpit impleri.18 Hinc quoque elicitur, editum esse hunc librum tempore David, aut postea; nec ultra David genealogia ista protenditur aut descendit, quum omnibus constet, Christum ex David stirpe nasciturum fuisse, et jam genitum esse. Ideo demonstrato quod David ex Ruth Moabite descendit, satis innotuit Christum (juxta Isaiæ oraculum) ex ea descensurum. Ad quod declarandum, liber iste specialiter est conscriptus.19
Footnotes
-
Deut.xvi,18. ↩
-
Ruth III, 12. ↩
-
Lev. xxv, 25. ↩
-
Gen. xxxviii, 9. ↩
-
Deut. xxiii, 3. ↩
-
Judith xiv, 6. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Deut. xxv, 9. ↩
-
Gen. xxxv, 23, 24. ↩
-
Prov x, 7. ↩
-
Matth. 1, 3. ↩
-
1 Reg. 1, 8. ↩
-
1 Par. 11, 10, 11. ↩
-
Num. 1, 7; 11, 3; vii, 12, 17; x, 14; ↩
-
Job xlii, 16. ↩
-
Job xv, 10. ↩
-
Esther iii, 5, 6. ↩
-
* Isai Gen. xlix, 10. ↩
-
Is. xi, 1, 10. ↩
Chapter 8 of 9