Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN LIBRUM SAPIENTIÆ

DISCE ubi sit sapientia, ubi sit virtus, ubi intellectus, ut scias ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.1 Baruch III, 14.

Virtus et sapientia Dei Patris Christus, in tantum commendavit nobis sapientiam esse optandam, quærendam, amplectendam, quod beatitudinem nostram in actu ipsius constituit :2 Hæc est, inquiens, vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Denique S. Joannes apostolus ad hoc Christum in mundum venisse fatetur, ut veri Dei notitiam nobis tribueret : Scimus, ait, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum.3

Discere ergo debemus ubi sit sapientia : quo cognito, sciemus ubi sit vita, quia sapientia vita est sapientis. Hinc et sanctus Job sciscitatur : Sapientia ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ ? Porro Salomon ait : Ubi humilitas, ibi et sapientia; Job vero, Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia. Sed ad istas quæstiones patet ex Scripturis responsio. Docet enim nos divina Scriptura, quod Deus est sapientia : et hæc Sapientia increata absolute accepta, tribus æternis et increatis Personis est communis, quæ sicut sunt una Deitas, una essentia, ita et una Sapientia. Rursus docemur in sanctis Scripturis, quod in Deo sit Sapientia genita, non creata. Hæc est Verbum æternum, a Deo Patre procedens, et in ipso invariabiliter manens. Deinceps loquitur Scriptura de multiplici sapientia, creata, infusa, seu acquisita, prout super libros patuit Salomonis, et infra in isto jam exponendo clarebit volumine. Quod specialiter liber Sapientiæ intitulatur : quia de sapientia, et nomine, origine, dignitate, actibus et differentiis, potestate et efficaciis ejus tractat diffuse ; specialiter de Christo, qui est sapientia Patris, et de ejus adventu ac passione. Sed et documenta ejus sunt moralia et sapientialia valde.

Videntur autem antiqui et sancti doctores sentire, librum hunc a Salomone editum esse. Unde Ambrosius : In libro, inquit, qui Sapientia Salomonis inscribitur. Et Augustinus super Psalmos loquens de Judæis crucifixoribus Salvatoris, affirmat : Vocem eorum in Sapientia Salomonis cognoscimus : Morte turpissima condemnemus eum.4 Quæ verba, sicut et cetera quæ ibi allegat, in hoc libro continentur. Hieronymus autem testatur : Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam est. Nam et ipse stilus Græcam magis eloquentiam redolet. Hunc Judæi dicunt a Philone compositum.56

Sed quod aliqui Patres hunc librum Salomoni adscribunt, potuit evenire quoniam auctor libri istius infra in persona loquitur Salomonis; et item, quia ex verbis et sententiis Salomonis creditur compilatus. Hinc Rabanus narrat: Hunc librum asserit Hieronymus non a Salomone conscriptum, sed a Philone, doctissimo ac disertissimo Judæorum: quem pseudographum nuncupat, quoniam nomen alienum sibi usurpat. Insuper de Philone illo multa scribit Hieronymus in libro de Viris illustribus: quod scilicet multa fecit opuscula; et quod ab Alexandro Romam missus, notitiam et amicitiam habuit beatissimi Petri principis Apostolorum; et de Christianis S. Marci evangelistæ discipulis Alexandriæ habitantibus edidit librum, eorumdem laudibus plenum.

ENARRATIO

IN LIBRUM SAPIENTIÆ

Footnotes

  1. *prudentia ↩

  2. I Cor. 1, 24. ↩

  3. I Joann. v, 20. ↩

  4. Sap. II, 20. ↩

  5. Prov. viii, 22-30 ; ↩

  6. Eccli. xxiv, 5. ↩

Chapter 1 of 20