Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : DILIGITE JUSTITIAM, QUI JUDICATIS TERRAM.

LOCUTURUS auctor libri hujus de sapientia, exordium sumit a justitia, sine qua vera et salutaris sapientia non habetur. Diligite justitiam, qui judicatis terram. Quamvis enim justitia sit omnibus diligenda, præcipue tamen his qui præsident aliis, quibus ex officio incumbit terram, id est subditos suos in terra morantes, judicare. Nec enim digni sunt alios judicare, aut in solio judicii residere, nisi qui justi sunt et prudentes : quum et judicare sit actus justitiæ, tanquam virtutis et habitus inclinantis ad recte judicandum; est quoque actus prudentiæ, tanquam ipsum actum elicientis, prout Thomas in secunda secundæ, quæstione 60, magis declarat. Prudentia autem, secundum Philosophum in Ethicis, non nisi virtuosis veraciter inest. Quemadmodum ergo vile et ridiculosum est, indoctum sedere in cathedra doctrinæ, et officium docendi assumere; ita indignum, præsumptuosum et stultum est, injustum in solio judicii ad faciendum judicium apparere. Nam et talis agit contra ordinem caritatis, quæ incipit a se ipsa, et post Deum potissime amat proprium suum subjectum. Ipsa quoque requirit justitia, ut homo se ipsum in primis judicet, corripiat, et emendet. Propter quod ait Apostolus : Inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas,

Rom. u.1 1. supple, alium inordinate; in quo enim alium judicas, te ipsum condemnas. Hinc Moyses filiis Israel ait : Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio probata sit in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.2

Deut. 1, 13.

Itaque, Diligite justitiam, id est virtutem et actum justitiæ, ita ut personaliter justi sitis, et toto affectu æquitatem ametis, unicuique quod suum est exhibendo, adjudicando, et conservando; et nec cupiditate, nec amore, nec odio, nec timore, nec aliquo modo contra justitiam quid agatis aut judicetis. Judex enim debet esse quasi viva lex et animata justitia, ut semper esuriat sitiatque justitiam. Nihilo minus justitiæ debent esse admixtæ clementia atque discretio. Porro, secundum Ambrosium primo de Officiis : Justitia est virtus quæ unicuique quod suum est tribuit, alienum non vindicat, utilitatemque propriam negligit, quatenus communem custodiat æquitatem.

Matth. v, 6.

Sentite de Domino in bonitate, id est, bene sentite de Deo, quod scilicet universorum providentiam habeat, et male judicata rejudicabit. Ideo ejus justitiam sequi conemini, et ejus intuitu timeatis judicare injuste, ne ab eo damnemini. Vel : Sentite de Domino in bonitate, id est, per bonitatem et virtuositatem, atque connaturalitatem seu conformitatem vestri affectus ad Deum, judicate de eo sic, ut vester affectus sit divinæ et increatæ æquitati conformis: sicque sentiatis de eo, quod ipse sit omnium judex justissimus, non solum per nudam et informem, vestri intellectus notitiam, sed per ipsam voluntatis bonitatem, æquitatem ac sinceritatem. Et in simplicitate cordis quærite illum: id est, corde simplici, non duplici, sine simulatione, fictione et perversa intentione, optate et studete Deo placere, conjungi, et in gratia, sapientia ac virtute proficere, omnia ordinando ad honorem gloriamque ipsius. Hinc enim in Ecclesiastico scriptum est:3 Ne accesseris ad Deum duplici corde. Christus quoque in Evangelio ait: Si oculus tuus nequam fuerit, id est, perversa intentio, totum corpus tuum tenebrosum erit.4 Et alibi ait Scriptura: Simulatores et callidi provocant iram Dei.5 Insuper, In simplicitate cordis quærite illum, id est, Deum cognoscere studeatis, per abstractionem et simplificationem intellectus vestri ab omni loco, tempore, corpulentia, imaginatione et materiali proprietate, ita ut sentiatis Deum simplicissimum esse, omnino immaterialem, indivisibilem, incircumscriptibilem, et infinite simpliciorem omni mente creata, angelica et humana.

Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum: quia tentare Deum, est species irreligiositatis, et contra illud:6 Non tentabis Dominum Deum tuum. Porro, secundum Augustinum in libro contra Faustum, tentatio Dei consistit in hoc, quod homo ad evadendum aliquid mali, vel ad consequendum aliquid boni, prætermittit facere quod in se est. Idcirco, si quis omittat facere quod in se est ad obtinendam gratiam, opem seu illuminationem divinam, exspectans talia ex sola Dei provisione; Deum tentare censetur. Denique, tentare, est experimentum sumere de tentato: et ex ignorantia aut dubietate videtur procedere. Ideo aliquid agere vel postulare ad experiendum et explorandum providentiam seu omnipotentiam Dei, est Deum tentare, et contra reverentiam ejus. Idcirco sic quærens aut orans, non meretur exaudiri, sed magis repelli. Apparet autem eis qui fidem habent in illum: id est, per exauditionis effectum, vel per secretorum revelationem, seu gratiosam illuminationem, ostendit suam benignitatem, providentiam ac potestatem, eis qui fide formata, id est per caritatem et actus virtuosos ornata, honorant, invocant, seu tendunt in ipsum. Hinc Salvator in Evangelio sæpius loquitur: Sicut credidisti, fiat tibi;7 et, Fides tua te salvam fecit; et, Omnia possibilia sunt credenti;8 itemque, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tolle te, et mittere in mare, et obediet vobis.910 Hinc scriptum est:11 Postulet in fide nihil hæsitans.12 Qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: non ergo æstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Et alibi habetur:13 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum.

Perversæ enim cogitationes, videlicet dubitare de providentia Dei, et consimiles, quales sunt cogitationes tentantis Deum, separant, id est, mentem avertunt, a Deo: quia displicent ei, et veritati ac sapientiæ ejus contrariantur, sicque faciunt cogitantem a Deo distare, non loco sed dissimilitudine.14 Ideo scriptum est: Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Et alibi Dominus comminatur:15 Væ qui cogitatis inutile. Denuo et in Isaia hortatur: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.16 Probata autem virtus corripit insipientes: id est, bene exercitata et approbata virtus, puta discretio, justitia, seu alia quævis, reddit hominem dignum ad increpandum imperitos, qui potius peccant ex ignorantia, aut infirmitate, seu vehementia passionis, quam ex proposito et habitu vitioso. Tales namque rationabili persuasione induci facilius possunt ad pœnitentiam et emendam: quia cessante passione, ignorantiave sublata, sæpe redeunt ad cor, seque emendant. Virtus quoque quanto perfectior, tanto plus inclinat ad caritativam et fraternam correptionem. Etenim quanto virtus fuerit major, tanto amplius vitia abhorret sibi contraria. Verumtamen hi qui ex habitu pravo, electione, et certa malitia peccant, aut vix, aut non, aut difficillime corriguntur. Ideo subditur :

Quoniam in malevolam animam, cui placet ipsa malitia, et ex electione se vertit ad vitia, non introibit sapientia : illa præsertim quæ est donum Spiritus Sancti, et caritati inseparabiliter est conjuncta. Talis etiam anima non acquiescit salutari doctrinæ, neque correptionem admittit salubrem. Idcirco non eruditur, sed in suis manet perversitatibus atque erroribus. Ideo in Proverbiis dictum est : Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. Et alibi : Numquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum? Nec habitabit in corpore subdito peccatis, id est in homine vitioso, carnalibus inquinamentis concupiscentiisque subjecto, victo, oppresso. Talia quippe vitia præcipue mentem excæcant, et obtusum cor faciunt, hominemque assimilant brutis : imo fastidium pariunt divinorum, et causant acediam. Unde talis homo, nec a superiori potest illuminari ob suam superbiam, neque ab inferiori ob suam libidinem, nec ullum invenit in eo sapientia aditum. Hinc Dominus in Genesi contestatur : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Nempe homo carnalis caro recte vocatur et corpus, sicut hoc loco : quia quæ carnis sunt sapit, non quæ Dei; et vilissima servitute subjectus est, servitque carni. Ideo loquitur Isaias : Quem docebit Dominus scientiam? Et respondet : Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere. Atque ut in Job asseritur : Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium. Nam et Philosophus fatetur, quod vita carnalium sit brutalis. Unde et Rabanus : Frustra, inquit, sibi blandiuntur phi-

Gen. vi, 3. Rom. viii, 5. Is. xxviii, 9. Job xxviii, 13.

Prov. xii, 1.

Mich. iii, 1, 2.

Gen. vi, 3.

Rom. viii, 5.

Is. xxviii, 9.

Job xxviii, 13. losophi, et hæretici, ac falsi Christiani, quod sapientes exsistant. Soli enim mundi corde, sapientiam possunt accipere.

Verumtamen attendendum, quod est quædam sapientia scholastica, acquisita, informis, et naturaliter adipiscibilis : quæ justis ac impiis est communis. Imo multi ambitiosi, libidinosi ac vitiosi, dicuntur et hoc modo sunt magni theologi et juristæ. Nec etiam prætacta sunt ita intelligenda, quasi iniqui pœnitere et converti nullatenus queant : sic enim esset desperandum de eis. Imo miseratione et gratiosa Omnipotentis (qui animarum optimus medicus est) præventione, possunt repente converti, ac taliter pœnitere ut ubi abundavit iniquitas, abundet et gratia : ita ut recte dicatur, Hæc mutatio dexteræ Excelsi. Verumtamen raro fit istud, et prædicta intelligenda sunt ad innuendum quam rara et difficilis sit talium vera conversio, ad naturales causas respiciendo. Juxta quem sensum scriptum est : Si potest Æthiops mutare pellem suam, et pardus varietates suas; et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum. Itaque vera et salutaris sapientia, quæ virtutibus est conjuncta, sine quibus nec prudentia esse valet, malevolam animam non introibit, quamdiu talis manet hujusmodi anima. Potest autem converti, sicque sapientiam veram sortiri. De qua Jacobus ait apostolus : Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.

Denique, quod sapientia ista salubris infusa, non ingrediatur animam malitiosam sive malevolam, probat subdendo : Spiritus enim sanctus disciplinæ, id est Spiritus Sanctus, fons, causa, et doctor totius notitiæ disciplinalis, quæ dirigit, ordinat, seu reformat habentem. De quo Spiritu fertur in Psalmo : Verbo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum ; et in libro Judicum sæpe, Factus est super eum Spiritus Domini; et, Irruit in eum Spiritus Domini; in Job quo-

Rom. v, 20.

Ps. lxxvi, 11.

Jer. xiii, 23.

Jacob. iii, 17.

Ps. xxxii, 6.

Judic. xi, 29.

Ibid. xiv, 6, 19; xv, 14.

Job xxxiii, 4.

Is. XLVIII, 16.

Joann. xiv, 17; xv, 26; xvi, 13.

Matth. vi, 1-6, 16-18; vii, 3-5.

Ibid. xv, 7, 8; xxii, 18-22; xxiii, 3-7, 13-36.

Ibid. vi, 1-6; 16-18; xxiii, 8-12.

Is. ix, 17.

Prov. viii, 12.

Matth. ix, 4. que, Spiritus Dei fecit me; itemque in Isaia, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus. In quibus utique verbis, inter Dominum et Spiritum ejus insinuatur distinctio, haud dubium quin personalis. Et quoniam ille qui perhibet ibi se missum, ad litteram intelligitur Christus, prout ex circumstantia textus probatur, in verbis illis tota superbeatissima innuitur Trinitas. Itaque, Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, id est, hominem simulatorem, hypocritam, versutum, duplicem corde inhabitare despiciet, quum ipse Spiritus Sanctus sit simplicissimus, sincerissimus, essentialiter sanctus, et Spiritus veritatis. Ideo fictus talis, est sibi omnino dissimilis, et præcipue displicens. Hinc Christus in Evangelio, contra hypocritas sæpissime atque acerrime sermocinatur; et de hypocrisi specialissime reprehendit Scribas et Pharisæos. Et maxime docet ut omnia pura agamus intentione, sinceroque animo, ad gloriam Dei, in vera humilitate, cupientes nesciri, quantum in nobis est, nisi ut præcepta publice impleamus ad Creatoris honorem, proximorumque ædificationem. Estque vitium istud tam grave, ut propter illud nec miserabilibus personis Dominus misereatur, juxta illud: Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum et viduarum ejus non miserebitur, quia omnis hypocrita est et nequam.

Et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu: id est, gratiam suam abstrahet ab habentibus cogitationes vanas, imperitas, et insensatas, quæ infinitæ Sapientiæ contrariantur, et displicent ei. Quæ protestatur: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Quæ et in Evangelio ait quibusdam: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Et corripietur ipse fictus a superveniente iniquitate, id est, demerito suæ simulationis et duplicitatis permittetur in alia peccata incidere, secundum quod unum peccatum pondere suo trahit ad aliud. Sicque idem peccatum, est peccatum et pœna peccati, scilicet vitii præcedentis. Unde ait Apostolus: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiæ; et ipse Deus in Psalmo, Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Vel, Corripietur a superveniente iniquitate, id est, propter culpam sibi advenientem, debite punietur.

Benignus est enim spiritus sapientiæ, id est Spiritus Sanctus dator et inspirator totius sapientiæ salutaris, sine quo nil possumus boni cogitare aut loqui, dicente Apostolo: Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; itemque, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto, id est cum attentione, ex caritatis affectu proferre. De quo scriptum est in Evangelio: Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Qui etiam potest dici spiritus sapientiæ, id est Spiritus Christi, qui est virtus et Sapientia genita Dei Patris, a qua procedit sicut a Patre. Hic itaque spiritus sapientiæ benignus est, id est essentialiter pius et bonus, ignis æterni amoris, imo amor æternus.

Et non liberabit maledicum a labiis suis, id est, hominem maledicum, detractorem, blasphemum, induratum, non eruet a vitiis suæ pestiferæ linguæ, nec a pœna æterna, quam pro ea meretur: quia communiter tales justo relinquit judicio. Unde et Christus in Evangelio asserit: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in hoc sæculo, neque in futuro. Sic enim quædam dicuntur irremissibilia crimina, quia raro et difficulter dimittuntur. Vel: Maledictum, id est culpa maledictionis prolatæ in aliquem, non liberabit a labiis suis, id est, non sinet hominem liberari a sententia damnationis labiorum Spiritus Sancti: quam proferet ipse Spiritus Sanctus contra maledicos, secundum illud Isaiæ: Labia Dei repleta sunt indignatione, Spiritus ejus velut torrens inundans ad perdendas

Rom. i, 26.

Ps. lxxx, 13.

II Cor. iii, 4, 5.

I Cor. xii, 3.

Joann. xvi, 13.

I Cor. i, 24.

Matth. xii, 32; Marc. iii, 29.

Is. xxx, 27, 28. gentes in nihilum; et rursus, Spiritu labiorum suorum interficiet impium.17

Quoniam renum illius, id est appetitionum sensualium ipsius maledicti, testis est Deus. Qui ait per Prophetam: Ego sum judex et testis. Ipse etenim omnia intuetur, et in judicio contra iniquum dat testimonium, ostendens se universa illius peccata conspexisse et nosse.18 Qui per alium Prophetam fatetur: Cognovi multa scelera vestra.19 Et cordis illius scrutator est verus, id est, Deus est infallibilis examinator et cognitor cogitationum affectionumque intellectualium hominis vitiosi. Qui, teste Apostolo, in futuro judicio revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.20 Qui per Jeremiam loquitur: Pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta vias suas, et juxta fructum adinventionum suarum. Et linguæ ejus auditor, id est cognitor verborum maledicti præfati.21 Quemadmodum autem in nobis intellectus designatur nominibus sensuum exteriorum, ita in Deo, qui ait per Isaiam: Revelata sunt hæc in auribus meis (Domini exercituum). Et in Exodo dicitur: Clamor filiorum Israel venit ad me, et gemitum eorum audivi. Verumtamen, sicut Spiritus Sanctus dicitur corda scrutari ac investigare, non quasi ex ignorantia quadam rimando, aut quasi ardua ac difficilia sibi discutiendo et inquirendo, sicut homo dicitur Scripturas scrutari; sed quia omnia clarissime et profundissime ac diligentissime intuetur, juxta illud Apostoli, Spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei:22 sic dicitur verba audire, non quasi ab extra percipiendo, sed intra æternaliter ac invariabiliter inspiciendo ac prænoscendo: nec mirum, quum ipse sit Deus. Ideo subditur:

Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sua etenim majestate incircumscripta implet ac penetrat omnia, juxta illud: Numquid non cœlum et terram ego impleo?23 dicit Dominus. Omnia quoque per ejus sapientiam sunt formata, secundum quod in Genesi legitur:24 Spiritus Dei ferebatur super aquas; et alibi, Spiritus Domini ornavit cœlos.25 Rursus: Replevit orbem terrarum, id est mundum inferiorem, variis rebus, speciebus, animalibus mixtis, et necessariis vitæ, sicut fertur in Psalmo:26 Impleta est terra possessione tua. Etiam per alium Prophetam dicitur: Respexit terram, et implevit eam pecudibus.27 — Spiritualiter demum replevit orbem terrarum, id est habitantes ubique per gyrum terræ, seu Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, variis gratiæ donis, præsertim sub evangelica lege, cujus tempus dicitur tempus gratiæ. Unde ait Apostolus: Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii genera linguarum, alii discretio spirituum, alii interpretatio sermonum: hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.28 Hoc in beatissimis Apostolis et primitiva Ecclesia cœptum est fieri in Jerusalem, prout in Actis recitatur. Sed et bona naturæ, dona fortunæ, necessaria vitæ, sunt ab eo.29

Et hoc quod continet omnia, id est, Spiritus Sanctus omnem in se perfectionem comprehendens, in quo omnia causaliter exemplariterque consistunt, relucent ac continentur tanquam in creatore, et quod cuncta conservat in esse, sine cujus manutenentia nec ad momentum possent durare, scientiam habet vocis, id est, omnia quæ proferuntur per linguam, agnoscit.30

Scientiam quoque linguarum confert, ut in Apostolis multisque aliis patuit: quibus repente concessit facultatem loquendi omnium linguis, notitiam etiam intelligendi idiomata cuncta. Qui et olim in ædificatione Babylonicæ turris linguas confudit, et ineffabiliter novas instituit.31 Vel: Hoc quod continet omnia, id est, homo habens aliquid commune cum omni creatura.32 Propter quod in Evangelio homo, omnis creatura vocatur, quum dicitur:33 Prædicate Evangelium omni creaturæ. Nempe cum Deo et angelis in intellectuali perfectione communicat; cum brutis, in sensitiva; cum terræ nascentibus, in vegetativa; cum elementis et mixtis inanimatis, in esse. Scientiam habet vocis, id est facultatem loquendi atque peritiam: et sicut jam tactum est, supernaturaliter a Spiritu Sancto accepit facultatem notitiamque linguarum, atque intelligentiam Scripturarum, quemadmodum Paulus fatetur:34 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum linguis loquor.

Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere Deum omnia cognoscentem. Qui per Jeremiam prophetam ait: Putasne Deus e vicino ego sum, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?35 Nec præteriet illum corripiens judicium: id est, Deus districte omnia judicans, non deseret illum impunitum, quum et Christus in Evangelio protestetur: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii.3637 Et denuo: Ex verbis tuis, inquit, damnaberis. Unde et in Job asseritur: Deus inultum abire non patitur.38 Contra quod stulti in Isaia præsumunt, dicentes: Flagellum inundans quum transierit, non veniet super nos.39

In cogitationibus enim impii interrogatio erit: id est, cogitationes iniquorum Deus in judicio discutiet, judicabit, ac puniet: juxta illud, Dominus interrogat justum et impium;40 et rursus, Oculi Domini super facientes mala. Unde per Isaiam protestatur:41 Ego autem cogitationes eorum venio ut congregem.42 Sermonum autem illius auditio ad Deum veniet: id est, Deus per justam sententiam ac vindictam, ostendet se audisse et scire verba iniqui. Qui in Genesi locutus est: Clamor Sodomorum venit ad me.43 Atque ad Cain:44 Vox, inquit, sanguinis fratris tui clamat ad me. Et ad correptionem iniquitatum illius, id est, auditio sermonum iniqui ad hoc ad Deum perveniet, ut ab eo debite puniatur cum vitiis sibi annexis. Vel sensus est, quod Deus suo justo judicio veniet ad ini-

Vultus quum, ad puniendum iniquitates ipsius, quemadmodum per Sophoniam disseruit: Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui Dominum non exquisierunt.45 Quoniam auris zeli audit omnia, id est intellectus Dei zelantis, id est vehementer amantis animarum salutem, et contra vitia æmulantis, universa cognoscit. Hinc Deus vocatur zelotes, et amor, ac zelus: qui essentialiter caritas est; et in quo idem sunt, zelans, ac zelus.46 Qui in Exodo fatetur: Ego sum Dominus Deus fortis, zelotes.47 Et tumultus, id est inquietudo, murmurationum non abscondetur: quia in judicio manifestabitur, ac graviter punietur, quantumcumque nunc occultetur.48

Custodite ergo vos a murmuratione, id est, eam diligenter vitate, quæ nihil prodest. Imo et plurimum obest; atque tam grave peccatum est, ut asserat Augustinus quod populus Israel nullo peccato legitur Deum tam graviter offendisse ut murmurando. Ideo ait Apostolus:49 Neque murmuraveritis, sicut quidam illorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt.50 Christus quoque perversis in Evangelio loquens: Murmuratores, inquit, filii murmuratorum, implete mensuram patrum vestrorum.51 Nec solum enorme est contra Deum, sed etiam contra ejus vicarios ex impatientia murmurare, quum Moyses murmurantibus contra se et Aaron, dicat in Exodo: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.52 Et alibi legitur: Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore:53 quod quum audisset Dominus, iratus est, et accensus est in eos ignis Domini. Si tam dire ac subito sunt plagati, qui itinere longo confecti ac lassi, murmuraverunt: quid damnationis imminet eis qui pro levi ac modica murmurant causa, imo frequenter pro non causa, hoc est omnino irrationabiliter, ex sua gulositate, elatione, impatientia? sicut de quibusdam in Psalmo fertur: Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.54 Advertant hi quod Dominus in libro Numerorum dixit: Omnes qui murmurastis contra me, non intrabitis terram super quam levavi manum meam, ut darem eam vobis.55

Et a detractione parcite linguæ, id est, linguas vestras non polluatis, nec ad supplicia obligetis, obloquendo per eas.56 Per quæ enim quis peccat, per hæc et punitur. Unde hortatur et Apostolus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato.57 Verumtamen a detractione præsertim parcendum est animæ, ne æternaliter condemnetur. Est enim detractio valde enorme crimen, et gravius rapina ac furto. Atque, ut ait Bernardus, Lingua detractoris est gladius biceps, occidens non solum animam detrahentis, sed etiam audientis: imo et quantum in se est, animam quoque ejus cui obloquitur, cui dat occasionem invidiæ contra se, quum perceperit sibi esse detractum. Contra hoc pessimum virus, dicta sunt multa super Proverbia. In quibus inter cetera Salomon ait: Cum detractoribus ne commiscearis, quia repente consurget perditio eorum;58 et denuo, Qui detrahit alicui rei, ipse in futurum se obligat.59 Itaque qui detrahit, non parcit, sed crudelis est linguæ, quia abutitur ea, et ei injuriatur, sicut et is qui per alia membra peccat. Hinc apostolus Jacobus, ad probandum quam grave sit uti lingua perverse in maledicendo aut obloquendo, utitur exemplo naturæ, dicendo: Numquid fons ex eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?60 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus?61 Et iterum asserit: Qui detrahit fratri, detrahit legi.

Quoniam sermo obscurus, id est in occulto prolatus, ut est detractio; vel, Obscurus, id est vitiosus, utpote luce justitiæ veritateque carens; vel, Obscurus, id est sophisticus, et quodammodo veritatis colore opertus, quum sit fallax aut falsus; in vacuum non ibit, id est, sine pondere culpæ non profertur, nec carebit gravamine pœnæ. Os autem quod mentitur mendacio pernicioso, quod intentione nocendi pronuntiatur, occidit animam occisione peccati. De qua ait Salvator:62 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; atque Ezechiel, Mortificabant animas quæ non moriuntur.63 Hinc ait Psalmista: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.64 Et præsertim iniquum est mentiri in foro judicii, falsum testimonium perhibendo. Imo et reus mortaliter peccat, veritatem negando judici, a quo pro suo excessu est occidendus: ita quod nec timor mortis eum excusat a mortali peccato in tali mendacio. Quanto magis, qui extra talem casum mendaciter se excusant? Porro mendacium jocosum, et item officiosum, venialia sunt ex genere suo: quæ tamen cum tanta complacentia aut assuefactione possent proferri, quod essent mortalia. Præterea, quamvis dictum sit, Os quod mentitur, occidit animam; aptius tamen dici potest, quod anima per oris sui abusum ac mentitionem occidit se ipsam. Ipsa namque per rationem tenetur membra ac organa sui corporis refrenare ac gubernare.

Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ: id est, non ametis mortem culpæ vivendo erronee; nec etiam desideretis aut vobis ipsis inferatis mortem corporalem ex impatientia propter vitæ præsentis adversa, aut ex irrationabili tædio vitæ, aut quasi putantes per mortem corporalem pœnas vitare, quasi anima sit mortalis, quum post vitam præsentem sequantur multo graviora supplicia, maxime eos qui sibi ipsis sacrilegas injiciunt manus. Neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, id est, nolite damnationem mereri per opera vitiosa. Et per manus, intelligenda sunt cetera membra operativa, seu potius operativæ potentiæ. Similiter per opera, subintelligendæ sunt omissiones operandorum.

Quoniam Deus mortem non fecit. Certum est quod mortem culpæ Deus non fecit: quæ mors est formaliter ipsum peccatum, quod non est aliquid positivum, quantum ad suam deformitatem, nec est a Deo, sed a voluntate perversa. Voluntas namque creata et libera, in quantum ex nihilo, habet ut possit deficere et peccare.

Mortem vero corporalem (quæ non est nisi privatio seu terminus vitæ, aut separatio animæ a corpore) Deus non fecit directe, sed potius concomitanter, quia per accidens sequitur vitam in mixtis; nec est proprie aliquid positivum, sed quædam destructio aut expulsio formæ. Unde mors aliquo modo a Deo est, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Mors et vita a Deo est.

Verumtamen, in quantum mors est pœna peccati, directe a Deo est, qui testatur : Ego occidam, et ego vivere faciam.65 Respiciendo autem ad primam hominis institutionem, qua Deus instituit eum taliter immortalem, quod nisi peccaret, non moreretur, Deus mortem directe non fecit, quum scriptum sit :66 Deus creavit hominem inexterminabilem. Mortem vero damnationis æternæ (quæ est malum pœnale) Deus fecit et infert, sicut et cetera mala pure pœnalia, quum per Prophetam affirmet : Ego Dominus faciens pacem, et creans malum.67 Unde et alius ait Propheta :68 Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit? Et apud Jonam dicitur :69 Misertus est Dominus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Nec lætatur in perditione vivorum, id est in morte seu damnatione viventium, in quantum sunt viventes, seu homines salutis capaces, et creaturæ ipsius. Imo sic vult omnes homines salvos fieri.70 Et per Ezechielem locutus est : Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non magis ut convertatur, et vivat?71 Verumtamen, in quantum vivi sunt impii, obstinati ac reprobi, sic Deus zelo justitiæ lætatur in eorum perditione, sicut et justus lætabitur quum viderit vindictam.72 Propter quod in Proverbiis ait : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timebatis, evenerit;7374 et alibi, Complebo furorem meum in eis, et consolabor.

Creavit enim, ut essent, omnia : id est, cuncta originaliter produxit ex nihilo, ut unumquodque esset et permaneret juxta cursum suæ periodi, sicut de homine sanctus Job loquitur Deo :75 Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Quædam vero produxit incorruptibilia et immortalia, ut angelos ac animas rationales, atque cœlestia corpora, ac elementa : ita quod, quoad se tota, corrumpi non valent. Mixta vero fecit ut essent, directa intentione ; sed corruptio concomitatur conditionem eorum. Et quæ in se ipsis perpetuari non queunt, voluit per successionem perpetuum esse sortiri :76 ut sic omnia aliquo modo divinum esse participent, ut etiam docet Philosophus.

Et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : id est, omnes homines atque progenies fecit salutis capaces, et per rationem liberumque arbitrium pœnitere ac reformari potentes, auxiliante gratia Dei; multa quoque concessit naturalia remedia contra morbos. Non enim est in illis medicamentum exterminii, id est remedium contra mortem. Quasi dicat : Nationes possunt in hac vita sanari et reformari, non autem mortem corporalem omnino evadere : juxta illud, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?77 Vel, Non est in illis medicamentum exterminii, id est, interimendo se ipsos non medentur suis doloribus, sed graviores incurrunt, ut patuit. Nec inferorum regnum in terra : id est, dæmones non possunt hominibus in hoc mundo ad suum libitum dominari, neque nocere, nisi homines sponte illorum tentamentis consentiant, aut Deus permittat. Rursus, Regnum inferorum non est in terra, quia et his, puta iniquis, quibus diaboli dominantur, non ita dominantur sicut damnatis, quum isti valeant pœnitere, et dæmonum manus evadere, illi nequaquam. Imo isti pœnitendo possunt in æternum salvari. Propter quod subditur :

Justitia enim perpetua est et immortalis. Hanc autem acquirit homo veraciter pœnitendo. Non tamen est sic intelligendum, quod justus non possit peccando justitiam perdere, sed quod justitia ex sua natura potest perpetua permanere, quum ejus subjectum sit immortalis voluntas, et in patria perseveret, quantum ad actus suos perfectos, quemadmodum caritas, quæ (Apostolo teste) non excidit;78 et etiam quoniam justus habet propositum jugiter adhærendi justitiæ, et permanendi in ea, sine quo proposito nemo est justus.7980 Hinc a viris perfectis sic definitur justitia : Justitia est constans et perpetua voluntas, jus suum unicuique tribuens. Et sumitur ibi voluntas, pro actu seu habitu voluntatis. Nam et secundo Ethicorum Aristoteles docet : Ad hoc quod actus sit virtuosus, tria exiguntur : primo, ut aliquis agat sciens; secundo, ut agat eligens et propter debitum finem; tertio, quod immobiliter operetur : non quod actus incessabiliter exerceatur, sed quoad agentis firmum et rectum propositum, prout in secunda secundæ, quæstione 58, Thomas plenius hæc declarat. Insuper justitia immortalis atque perpetua perhibetur, quoniam liberat a morte peccati, et deducit ad regnum æternum, juxta quod ait Salvator :81 Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.

Injustitia autem, mortis est acquisitio, id est, æternam damnationem meretur : quemadmodum enim ex suo genere est mortale quidquid caritati contrariatur, ita et quidquid repugnat justitiæ. Et potest hoc loco per injustitiam, intelligi omne peccatum mortale, hoc est omnis transgressio legis divinæ : quæ injustitia contrariatur justitiæ quæ est virtus communis. Injustitia autem quæ opponitur justitiæ, prout est virtus specialis ac cardinalis, est speciale, et ex suo genere peccatum mortale.

Impii autem, præsertim qui peccant ex habitu pravo, manibus et verbis, id est factis ac dictis, arcessierunt illam, id est, injustitiam seu mortem culpæ advocaverunt, et accesserunt. De quibus in libro Job fertur, quod quasi de industria recesserunt a Deo. Excogitant etenim et laborant, qualiter impiam inclinationem opere exsequantur.82 Et existimantes illam amicam, id est, tanquam rem caram et congruentem sibi, apprehendentes eam propter delectationem annexam, aut propter alium finem perversum, defluxerunt, id est, per diversa vitia sunt dispersi. Talium quippe judicium est ita corruptum, quod malum sub ratione boni concipiunt, et lætantur quum impie egerint, quia ex habitu vitioso sic inclinantur.83 Ideo ait Philosophus : Qualis quisque est, talis sibi finis bonus videtur ac placet. Et Salomon :84 Via, inquit, stulti recta in oculis ejus. Et sponsiones posuerunt ad illam, id est, firmiter statuerunt adhærere iniquitati, quemadmodum sponsus sponsæ. De quibus in Zacharia legitur :85 Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. Et Jeremias :86 Induraverunt, inquit, facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Quibus in Isaia ait sermo divinus :87 Dixistis : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Hoc etenim dicunt ipso facto, quamvis non verbo. Quoniam morte æternæ damnationis digni sunt, qui sunt ex parte illius, utpote injustitiæ, hoc est injusti injustitiæ servi. Juxta quod dicitur Deo in Psalmo : Odisti omnes qui operantur iniquitatem;88 et, Neque permanebunt injusti ante oculos tuos.89

Footnotes

  1. Rom. ii, 1. ↩

  2. Deut. i, 13. ↩

  3. Eccli. 1, 36. ↩

  4. Matth. vi, 23. ↩

  5. Job xxxvi, 13. ↩

  6. Deut. vi, 16. ↩

  7. Matth. VIII, 13. ↩

  8. Matth. IX, 22. ↩

  9. Matth. XVII, 19; XXI, 21; ↩

  10. Marc. IX, 22. ↩

  11. Marc. XI, 23; ↩

  12. Luc. XVII, 6. ↩

  13. Jacob. I, 6, 7. ↩

  14. Is. LIX, 2. ↩

  15. Mich. II, 1. ↩

  16. Is. I, 16. ↩

  17. Is. xi, 4. ↩

  18. Jer. xxix, 23. ↩

  19. Amos v, 12. ↩

  20. 1 Cor. iv, 5. ↩

  21. Jer. xvii, 9, 10. ↩

  22. 1 Cor. ii, 10. ↩

  23. Jer. xxiii, 24. ↩

  24. Gen. i, 2. ↩

  25. Job xxvi, 13. ↩

  26. Ps. ciii, 24. ↩

  27. Baruch iii, 32. ↩

  28. 1 Cor. xii, 8-11. ↩

  29. Is. v, 9. ↩

  30. Exod. iii, 9; vi, 5. ↩

  31. Gen. xi, 7-9. ↩

  32. Act. ii, 1-11. ↩

  33. Marc. xvi, 15. ↩

  34. 1 Cor. xiv, 18. ↩

  35. Jer. xxiii, 23, 24. ↩

  36. Ibid. 37. ↩

  37. Matth. xii, 36. ↩

  38. Job xxiv, 12. ↩

  39. Is. xxviii, 15. ↩

  40. Ps. x, 6. ↩

  41. Ps. xxxiii, 17. ↩

  42. Is. lxvi, 18. ↩

  43. Gen. xviii, 20, 21. ↩

  44. Gen. iv, 10. ↩

  45. Soph. i, 6. ↩

  46. 1 Joann. iv, 8, 16. ↩

  47. Exod. xx, 5. ↩

  48. Exod. xxxiv, 14. ↩

  49. 1 Cor. x, 10; ↩

  50. Num. xxi, 5, 6. ↩

  51. Matth. xxiii, 32. ↩

  52. Exod. xvi, 8. ↩

  53. Num. xi, 1. ↩

  54. Ps. lviii, 16. ↩

  55. Num. xiv, 29, 30. ↩

  56. Sap. xi, 17. ↩

  57. Rom. vi, 13. ↩

  58. Prov. xxiv, 21, 22. ↩

  59. Prov. xiii, 13. ↩

  60. Jacob. iii, 11, 12. ↩

  61. Jacob. iv, 11. ↩

  62. Matth. viii, 22. ↩

  63. Ezech. xiii, 19. ↩

  64. Ps. v, 7. ↩

  65. Deut. xxxii, 39. ↩

  66. Sap. ii, 23. ↩

  67. Is. xlv, 6, 7. ↩

  68. Amos iii, 6. ↩

  69. Jonæ iii, 10. ↩

  70. I Tim. ii, 4. ↩

  71. Ezech. xviii, 23. ↩

  72. Ps. lvii, 11. ↩

  73. Ezech. v, 13. ↩

  74. Prov. i, 26. ↩

  75. Job xiv, 5. ↩

  76. Eccl. xi, 14. ↩

  77. Ps. lxxxviii, 49. ↩

  78. I Cor. XIII, ↩

  79. Ps. lvii, 11. ↩

  80. Eccli. xi, 14. ↩

  81. Matth. XIII, ↩

  82. Job xxxiv, 27. ↩

  83. Prov. II, 14. ↩

  84. Prov. XII, 15. ↩

  85. Zach. VII, 12. ↩

  86. Jer. V, 3. ↩

  87. Is. XXVIII, 15. ↩

  88. Ps. V, 7. ↩

  89. Ibid. 6. ↩

Chapter 2 of 20