Articulus 19
EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI ET ULTIMI: IMPIIS AUTEM USQUE IN NOVISSIMUM, ETC.
DE obstinatione et subversione Ægyptiorum in mari Rubro, salvationeque Hebræorum, hic agitur. Impiis autem Ægyptiis usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: quia justo judicio permisit eos Omnipotens indurari. Et quamvis ad tempus timore compulsi, aliqualiter pœnituerunt, cito tamen ad pristinam redierunt crudelitatem: sicque ira, id est divina ultio, eis advenit sine misericordia, quia de pœna temporali, ad æternam prolapsi sunt. Quamvis autem in omni opere atque judicio Dei misericordia sit admixta, in aliquibus tamen dicitur non admixta, quia in eis evidenter ac specialiter prædominatur rigor justitiæ, præsertim in vindictis crudelitatum, quæ directe contrariantur misericordiæ. Unde et Jacobus ait apostolus: Judicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam.1 Hinc in parabola evangelica, de servo nequam qui conservo suo noluit misereri, asseritur, quod dominus debita ei dimissa ab eo repetiit, atque in carcerem misit eum quousque debitum solveret universum.2 Præsciebat enim et futura illorum, id est, Deus præcognovit futuram Ægyptiorum vitiositatem: ideo juste deseruit eos, quia jam ante similia egerant mala.
Quoniam quum ipsi reversi essent, id est, quum Ægyptii a sua ferocitate in Hebræos cessassent ad modicum tempus, et permisissent ut se educerent, id est, ut filii Israel se ipsos de terra Ægypti educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, id est, filios Israel sollicite minassent ante se ad exeundum:3 nam cogebant eos exire velociter; consequebatur illos, puta Ægyptios, pœnitentiæ actus, id est actualis mœror seu pœnitudo de hoc, quod permiserant filios Israel egredi, dicentes:4 Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? Adhuc enim inter manus habentes luctum de morte primogenitorum suorum, et deplorantes eos ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, id est cogitationem stultam et fatuam, ut scilicet filios Israel violenter reducerent. Unde legitur:5 Immutatum est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et persecuti sunt filios Israel. Et quos rogantes projecerant: nam Pharao dixit, Abeuntes benedicite mihi;6 hos tanquam fugitivos persequebantur.
Ducebat enim illos, puta Ægyptios, ad hunc finem, id est ad finalem Hebræorum persecutionem, et ad tam consummatam impietatem ac obstinationem, digna necessitas, id est justum judicium Dei, hoc est derelictio qua eos sic excæcari permisit, et quia volebat eos digne punire maris Rubri submersione. Juxta quem sensum Propheta dixit ad regem Israel:7 Scio quia cogitavit Dominus interficere te, quia non acquievisti consilio meo. Et horum quæ acciderant, commemorationem amittebant: id est, non attendebant, nec recolebant quoties et quam dire fuerunt plagati a Deo, eo quod nollent Hebræos dimittere, quatenus ex hac consideratione metuerent rursus plagari, si illos persequerentur: et hæc fuit mira excæcatio. Ut quæ deerant tormentis eis jam ante inflictis, repleret punitio, id est, demersio eorum in mari Rubro suppleret. Et quod ait, Ut, tenetur hic concomitanter, non causaliter, quantum ad Ægyptiorum intentionem. Sed quo ad divinæ providentiæ dispositionem, tenetur causaliter: quia ob hoc Deus permisit eos tam mirabiliter et quasi tam incredibiliter obtenebrari, nec tot et tantis vexationibus erudiri, ut plenam acciperent punitionem per submersionem. Et populus quidem tuus mirabiliter transiret per fundum maris Rubri divisi; illi autem novam mortem invenirent in sua submersione: quod genus mortis ante non fuit, ut scilicet aliquis exercitus ita tentaret transire per fundum aquæ, hinc inde instar muri stantis in sua divisione, et relabentibus aquis ad locum priorem, ipsis fluctibus involveretur.8 Vel dicitur, nova mors, respectu occisionis primogenitorum, quæ paulo ante præcessit.
Omnis enim creatura ad suum genus, id est ad generationis suæ originem, seu ad suum generatorem, ab initio refigurabatur, id est, transmutabatur, obediendo Creatoris imperio, per obedientialem potentiam. Ideo sequitur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui, scilicet filii Israel, custodirentur illæsi. Nam nubes eorum castra, id est tentoria et phalangas, obumbrabat contra solis ardorem; vel, Obumbrabat, id est protegebat, ita quod Ægyptii insequentes non valebant tota nocte Hebræos accedere, juxta illud: Tollens se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, inter castra Ægyptiorum et castra Israel: ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.9 Et ex aqua quæ ante erat, id est, paulo ante operuit fundum maris Rubri, terra arida apparuit, id est, fundus ille fuit miraculose siccatus, facta aquæ divisione; et in mari Rubro via sine impedimento, id est, via expedita parata est eis in fundo maris illius, ipso mari diviso, et in sua soliditate stante ex parte utraque; et campus germinans de profundo nimio, id est, ipse fundus præfatus tanquam germinans campus, stetit discoopertus et pulcher; per quem omnis natio transivit, quæ tegebatur tua manu, id est totus populus Israel tua potestate protectus, quæ non permisit aquas divisas cadere super eos, videntes ipsi filii
Israel tua mirabilia et monstra, id est signa et miracula tua, monstratione dignissima, videlicet maris Rubri divisionem, et aquarum ejus consolidationem, et qualiter angelus posuit nubem inter eos atque Ægyptios.
Tanquam equi enim depaverunt escam, id est, pastum receperunt de spoliis Ægyptiorum: quos e mari projectos super littus, nudaverunt armis et rebus aliis pretiosis, secundum Hebræos, ut tactum est supra.10 Et tanquam agni exsultaverunt de sua liberatione: juxta illud in Psalmo, Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium;11 magnificantes, id est, magnum, pium, justum, omnipotentem confitentes, te, Domine, qui liberasti illos. Unde legitur in Propheta:12 Qui scidit aquas ante eos; qui duxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem, quasi animal in campo descendens, ut faceret sibi nomen sempiternum. Memores enim adhuc erant, post egressum de mari Rubro, eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant mirabilium, quæ Deus fecit pro eis contra Ægyptios, quando ipsi adhuc in Ægypto manebant; quemadmodum pro natione animalium produxit terra muscas, id est, pro generatione utilium bestiarum eruperunt de terra Ægypti innumerabiles muscæ, quæ pungebant Ægyptios. Unde Dominus ait: Ecce ego mittam in te, et in populum tuum, omne genus muscarum. Et pro piscibus eructavit, id est emisit, fluvius Nili, imo diversi13 fluvii in Ægypto, multitudinem ranarum, quæ operuerunt et impleverunt terram, domos, cubilia, lectos, et cibos Ægyptiorum, ut Exodus narrat.14
Novissime autem, id est post prædicta, scilicet in deserto, viderunt novam creaturam avium, id est, filii Israel conspexerunt copiosissimam coturnicum multitudinem sibi advenientem, ut dictum est supra.15 Eadem autem sententia in isto libro frequenter sub aliis verbis repetitur: quibus non congruit immorari. Quum abducti concupiscentia, id est, per concupiscentiam a recta ratione abstracti ac devii, postulaverunt escas epulationis, dicentes:16 Quis dabit nobis ad vescendum carnes? ut legitur in Numeris. In allocutione enim desiderii, id est ad petitionem qua appetitum suum de esu carnium petierunt impleri, ascendit illis de mari ortygometra, id est coturnix, juxta illud in Psalmo:17 Petierunt, et venit coturnix. Quæ venit eis ab insula nomine Ortygia, et volavit per mare usque ad eos.18 Et vexationes peccatoribus supervenerunt. Posset hoc exponi de prætactis filiis Israel, qui una cum vulgo promiscuo, quod cum eis venerat ex Ægypto, propter inordinatam suam concupiscentiam sunt percussi.1920 Sed verba sequentia pandunt hæc de Ægyptiis dici: quibus in Ægypto ante egressum filiorum Israel supervenerunt multarum atque magnarum vexationes plagarum. Non sine illis, id est simul cum illis, quæ ante facta erant argumentis per vim fluminum, id est cum punitionibus et correptionibus, quas sustinuerunt ex hoc, quod flumina erant in sanguinem versa, piscesque mortui, et computruit fluvius, ita quod defuit aqua Ægyptiis ad potandum.21 Postea quoque fluvii ranas eructaverunt.22
Juste enim patiebantur secundum suas nequitias. Etenim detestabiliorem, id est valde detestabilem, seu aliis vitiis graviorem, inhospitalitatem instituerunt Ægyptii, quum tamen hospitalitas virtus sit ad misericordiam pertinens: et ita fuerunt inhumani atque crudeles. Alii quidem, id est quidam Ægyptiorum, ignotos non recipiebant advenas ad hospitandum vel commanendum; alii autem bonos hospites, scilicet filios Israel inter se commorantes, in servitutem redigebant, post mortem Joseph, quum multiplicati fuissent ibidem, ut in Exodo dicitur. Et non solum hoc malum fecerunt Ægyptii, sed et alius quidem respectus erat illorum, id est alia vitiosa intentio seu consideratio: quoniam inviti, id est cum duritia et abominatione, recipiebant extraneos. Qui autem cum lætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant institutis, id est, Ægyptii usi prætactis crudelibus institutis, hos qui cum lætitia receperunt, id est filios Israel, qui benigne et jucunde receperunt extraneos ad hospitium aut cohabitationem, sævissimis afflixerunt doloribus, perducentes vitam Hebræorum ad amaritudinem magnam.23 Sicque Ægyptii prohibuerunt filios Israel a pia extraneorum susceptione.
Percussi sunt autem Ægyptii cæcitate interiori incorrigibilis incredulitatis ac vitiorum, cæcitate quoque exteriori, id est, luminis intuitione [caruerunt] in triduo palpabilium tenebrarum:24 et hoc, propter prætacta eorum facinora. Quemadmodum enim beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;25 sic infelices sunt immisericordes, quoniam donis gratiæ et gloriæ privabuntur. Sicut illi in foribus justi Lot, id est, sicut Sodomitæ fuerunt percussi quadam specie cæcitatis: quæ species acrisia nuncupatur, qua aliquid confuse conspicitur, non tamen discernere potest adspiciens, quis aut quid sit illud. De qua re in Genesi scriptum est.26 Denique justitiæ Lot attestatur princeps Apostolorum in secunda sua Canonica: Adspectu, inquiens, et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.27 Quum subitaneis cooperti essent tenebris Ægyptii in triduo memorato, unusquisque transitum ostii sui quærebat, id est, invenire optabat, vel ad intrandum, si forte extra fuit, vel ad egrediendum, si fuerat intus, quum tamen se non possent de locis suis movere.28 Vel intelligitur de D Sodomitis, qui præfatæ cæcitatis caligine cæsi, januam quam quærebant, invenire nequibant.
In se enim elementa dum convertuntur, id est, dum mutuo contemperantur et alterantur, mutando naturalem modum agendi, sicut in organo, id est musico instrumento, qualitatis sonus immutatur: quoniam sonus ille nunc intentior, nunc remissior est, secundum quod ludens in hujusmodi instrumento, diversimode tangit chordas: quarum tamen soni diversi in unam consonantiam rediguntur; et omnia suum sonum custodiunt, id est, proprium sonitum habent ac reddunt, juxta voluntatem modulantis in organo: ita, supple, elementa, diversimode alterantur et contemperantur, ac diversimode agunt, secundum Creatoris imperium, qui cuncta instituit ut suæ obediant jussioni. Unde æstimari ex ipso visu certo potest: id est, per experientiam et visus evidentiam patet hoc verum esse.
Agrestia enim in aquatica convertebantur: id est, animalia quorum natura est super terram deambulare, modum et proprietatem piscium assumpserunt, eundo per fundum Rubri maris, in quo pisces solent natare; et quæcumque erant natantia, sicut ranæ, quæ morantur et natant in aquis, in terra transibant:29 quia exeuntes de fluviis, venerunt per siccam terram ad domos Ægyptiorum. Hebræi autem greges pecorum suorum secum duxerunt per maris Rubri profundum, juxta illud:30 Cuncti greges pergent nobiscum.
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, id est, ultra solitum intentioris fuit caloris: quando videlicet, ut in Exodo narratur, ignis et grando, nix et aqua pariter descenderunt super Ægyptios, ut supra expositum est;3132 et aqua exstinguentis naturæ obliviscebatur, id est, per modum obliviscentis se habuit, non exstinguendo ignem, secum tunc descendentem. Flammæ econtrario corruptibilium animalium, utpote serpentium diversi generis, et dracunum, igneas flammas spirantium, non vexaverunt carnes coambulantium, id est, non læserunt corpora Hebræorum, nec jumenta ipsorum ambulantium per desertum, in quo erant hujusmodi animalia venenosa ignita. Hinc habetur in Deuteronomio: Dominus ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas.33 Et constat quod venenosa illa, nec filiis Israel, nec eorum pecoribus nocuerunt, nisi quod interdum propter peccata sua puniebantur. Nec dissolvebant illam quæ facile dissolvebatur, sicut glacies, bonam escam, id est, non liquefaciebant ipsum manna, quod faciliter liquefiebat radio solis, sicut glacies calore ignis ac solis cito dissolvitur.34
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine: id est, populum Israel in multis et magnis beneficiis spiritualibus et corporalibus eminentem fecisti præ ceteris gentibus; et honorasti, id est, honorabilem constituisti, et non despexisti preces eorum, in omni tempore, et in omni loco, scilicet in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, in Jordane, in terra promissionis, adsistens eis per gratiam specialem, præsertim electis ex eis; reprobos autem et ingratos damnasti. Hinc in Deuteronomio Moyses huic populo ait: Quæ est alia gens sic inclyta, ut habeat cærimonias, justaque judicia, et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros?35 Et rursus: Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te, ex die qua creavit Deus hominem super terram, a summo cœli usque ad summum ejus: si facta est aliquando hujusmodi res, aut unquam cognitum est, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vidisti*; si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones, juxta36 omnia quæ fecit pro vobis in Ægypto Dominus Deus vester, videntibus oculis tuis:37 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter unum.*
Verum hæc omnia de populo christiano multo sublimius verificantur: spiritualiter tamen, imo et litteraliter pro maxima parte. Cui collata est tanta divinorum plenitudo charismatum, tanta abundantia signorum, virtutum et prodigiorum, tam perfectissima lex, et tanta spiritualium ac corporalium exuberantia beneficiorum, ut quantum veritas præcedit figuram, et umbram lux, tantum populus christianus in omnibus istis populum illum, cui omnia in figura contingebant, excedat.38 Insuper, quod populus ille olim præ ceteris tam electus, a tempore evangelicæ legis tam extreme relictus est, et cunctis excellentiis suis privatus, dispersus, captivus; atque divina charismata illi olim concessa, ad plebem christianam tam copiosissime et excellentissime sunt translata: certissimum signum est veritatis catholicæ fidei et evangelicæ legis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Jacob. II, 13. ↩
-
Matth. XVIII, 34. ↩
-
Exod. xii, 33. ↩
-
Exod. xiv, 5. ↩
-
Ibid. 5, 8. ↩
-
Exod. xii, 32. ↩
-
I Par. xxv, 6. ↩
-
Exod. xiv, 22. Ibid, 27. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Sap. x, 19. ↩
-
Ps. cxiii, 4. ↩
-
Is. l. xiii, 12-14. ↩
-
Exod. viii, 21. ↩
-
Ibid. 5, 6, 3. ↩
-
Sap. xvi, 2. ↩
-
Num. xi, 4. ↩
-
Ps. civ, 40. ↩
-
Num. xi, 31. ↩
-
Num. xi, 33. ↩
-
Exod. xii, 38. ↩
-
Exod. vii, 20, 21, 24. ↩
-
Exod. viii, 6. ↩
-
Exod. i, 14. ↩
-
Exod. x, 21, 22. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Gen. xix, 11. ↩
-
II Petr. II, 8. ↩
-
Exod. x, 23. ↩
-
Exod. VIII, 3, 6. ↩
-
Exod. x, 26. ↩
-
Sap. XVI, 17. ↩
-
Exod. IX, 24. ↩
-
Deut. VIII, 15. ↩
-
Exod. xvi, 21. ↩
-
Deut. iv, 8. ↩
-
Ibid. 32-35. ↩
-
* vixisti ↩
-
I Cor. x, 11. ↩
Chapter 20 of 20