Skip to the text

Articulus 18

DECLARATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : ŞANCTIS AUTEM TUIS MAXIMA ERAT LUX.

RECITANTUR adhuc in isto capitulo effectus divinæ justitiæ circa Ægyptios, effectus quoque pietatis divinæ circa Hebræos. Sanctis autem tuis, scilicet filiis Israel, inter quos erant aliqui sancti et justi, aliorum comparatione perpauci, maxima erat lux: quia non solum illuminabantur forinsecus sole isto materiali, visibili, sed multo salubrius intus, Sole sapientiæ: de quo supra dixerunt iniqui, Sol intelligentiæ non est ortus nobis. Quamvis autem sol materialis non luxit1 eis splendidius quam aliis gentibus, tamen dicitur eis maxima lux fuisse, juxta consuetudinem Scripturarum, in quibus luminaria cœli dicuntur obscurari, dum homines quibus lucent incidunt in magna adversa, et clarius relucere, dum homines prosperantur.23 Et horum quidem, scilicet Hebræorum, vocem audiebant Ægyptii eis viciniores, quia Hebræi alta voce Deum laudabant; sed figuram, id est personas et præsentialem lineamentorum corporum eorumdem imaginem, non videbant Ægyptii in præfatis tenebris triduo constituti. Et quia non et ipsi eadem passi sunt, id est, ex quo Hebræi non sunt puniti per easdem plagas, per quas Ægyptii puniebantur, magnificabant, id est, magnifice laudabant, te, Domine; et qui ante læsi erant, id est Hebræi ab Ægyptiis multipliciter injuriati atque afflicti in rebus, personis, atque infantulis suis, quia non lædebantur plagis Ægyptiorum, gratias tibi agebant; et ut esset differentia inter eos et Ægyptios, te Deum petebant, id est, te verum Deum invocabant, Ægyptii vero deos suos.

Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ: id est, dedisti eis columnam ignis, quæ eos præcessit in aere, mota ab angelo, et viam quam ante non ambulaverant, ipsis monstravit;45 et solem sine læsura boni hospitii præstitisti, id est, contulisti eis in die ducatum solis sine læsura, per columnam nubis, quæ in die viam monstravit, et contra solis ardorem ac læsionem super Hebræos obumbravit, refrigerium eis præstans:6 solem, inquam, boni hospitii, quia duxit ad bonum hospitium aerem illustrando. Non quod filii Israel hospitabantur in via illa in domibus aliorum; sed in propriis tentoriis papilionibusque manserunt, ubi nubes quievit: quoniam juxta motum et quietem nubis, procedebant et quiescebant, prout omnia ista in Exodo per diversa narrantur capitula.78

Digni quidem illi, puta Ægyptii, carere luce solis, qua caruerunt in triduo illo; interiori quoque illuminatione Solis justitiæ. Imo iniqui omnibus Dei beneficiis sunt indigni, et pane quo vescuntur, et aere quem respirant, et terra quam calcant. Et pati carcerem tenebrarum, id est aerem illum tenebrosissimum, quo tanquam in carcere tenebantur, non valentes se movere de loco; qui inclusos custodiebant filios tuos, id est, filios Israel diu tenuerunt in terra sua sic coarctatos, quod eam egredi non valebant, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculis dari, id est splendor et veritas legis Mosaicæ, quæ data est a Deo in monte Sinai, et quinquagesimo die post exitum de Ægypto cœpta est dari;910 imo in Ægypto, quando Deus præcepit Moysi qualiter doceret filios Israel ritum celebrandi manducandique pascha, et qualiter sanctificaret Deo omne primogenitum filiorum Israel, pecorumque eorum, prout in Exodo legitur.

Quamvis autem lex Moysis primo data sit filiis Israel, consequenter tamen hoc factum est ad aliarum gentium illuminationem: quia et multi gentilium ante adventum Christi fuerunt ad eam conversi; vel saltem unum verum Deum ex ea colere didicerunt: sicut et Ptolemæus rex, ad cujus instantiam translati sunt libri veteris Testamenti. Deinde per Christum et ejus Apostolos, libri legis ac Prophetarum ad totius mundi profectum deducti sunt.

Quum cogitarent Ægyptii, justorum, id est Hebræorum, occidere infantes, id est masculos infantulos submergere: quod non solum cogitaverunt ac decreverunt, sed et opere compleverunt ad tempus, ut legitur in Exodo;11 et uno exposito filio, scilicet Moyse, qui fuit in fiscella positus in flumine, et liberato, id est sublato de aqua ad imperium filiæ Pharaonis, ut in Exodo describitur:12 quod factum est in traductionem illorum, id est ad exstirpationem et mortem Ægyptiorum, qui per Moysen sunt vastati; vel, In traductionem, id est eductionem Hebræorum per Moysen ex Ægypto. Multitudinem filiorum abstulisti, id est, primogenitos Ægyptiorum occidisti, in pœnam crudelitatis eorum commissæ in Hebræorum infantulos, prout in Exodo recitatur;13 et pariter illos perdidisti in aqua valida, id est, in mari Rubro submersisti Ægyptios.14

Illa enim nox, in qua omne primogenitum Ægypti percussum est, ante est cognita a patribus nostris.15 Deus enim prædixit eam Moysi, et per Moysen prænuntiata est universo populo suo, ut in Exodo legitur. Ut vere scientes patres nostri quibus juramentis, id est promissionibus Dei juramento firmatis, crediderunt: nam, ut patet in Genesi, Deus frequenter promisit atque juravit sanctis patriarchis, Abrahæ, Isaac, Jacob, dare eorum posteritati terram promissionis;1617 animœquiores essent, id est, longanimius sustinerent dilationem impletionis promissionum illarum, placatioresque essent interim in adversis.

Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, id est, a populo Israel gratanter acceptata est liberatio sui ipsorum, qua a plagis Ægyptiorum erepti sunt; injustorum autem exterminatio, id est, etiam devastationem Ægyptiorum populus tuus gratanter accepit, gaudens zelo justitiæ de adversariorum suorum punitione: juxta quod scriptum est, Lætabitur justus quum viderit vindictam.18 Sicut enim læsisti adversarios nostros Ægyptios, sic et nos provocans ad amorem tuum, et ad gratiarum actionem, magnificasti per multa et magna beneficia atque miracula.

Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum: id est, filii Israel posteri sanctorum Patriarcharum, occulte in Ægypto immolabant agnum paschalem, metu Ægyptiorum, ut Exodus refert;19 et justitiæ legem, id est præceptum illud justum de agno paschali, unanimiter impleverunt. Postea quoque legem Moysis concorditer acceperunt, atque implere proposuerunt, dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus;20 et postea, Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.21

Similiter bona et mala recepturos justos: id est, audientes quod justi interdum paterentur non solum prospera, sed item adversa, concorditer disposuerunt hoc acceptare; Patri jam decantantes laudes, id est, Deo omnium creatori super hoc laudes et gratiarum actiones canentes: juxta illud Judith: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.22

Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, id est confusa et deordinata vociferatio Ægyptiorum, in suis plagis ululantium et insanientium; et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium, id est Ægyptiorum, qui deplorabant primogenitos suos occisos.23 Verumtamen primogeniti sic occisi, non fuerunt omnes infantes, imo multi eorum fuerunt virilis ætatis. Vel sensus est, quod audiebatur fle-

Exod. xii, 29.

Ibid. 30.

Ibid. xv, 4.

Ibid. viii, 13, 31; ix, 33; x, 19.

Ibid. viii, 15, 32; ix, 35; x, 20.

Ibid. xii, 32.

Ibid. 33.

Ibid. xi, 8. bilis seu miserabilis vox infantium ploratorum, id est frequenter plorantium: quia in plagis illis infantes et pueri Ægyptiorum assidue flebant. Simili autem pæna servus Ægyptius cum domino suo Ægyptio afflictus est: quoniam servi communicabant, dominis suis in vitiis contra filios Israel; et popularis, id est vulgaris, homo cum rege Pharaone similia passus est. Similiter ergo omnes Ægyptii, nobiles et ignobiles, uno nomine mortis, id est violenta morte occisos, mortuos habebant innumerabiles: et sumitur hic, Omnes, collective, non distributive. Hinc legitur in Exodo: Factum est in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivæ, quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. Nec enim ad sepeliendum mortuos vivi sufficiebant: siquidem in tota Ægypto non erat domus in qua non erat mortuus; quoniam uno momento, id est improvise ac subito, quæ erat præclarior natio eorum, exterminata est, id est, nobiliores Ægyptiorum simul cum rege suo in mari Rubro submersi sunt.

De omnibus enim Ægyptiis non credentes Deo vero ac Moysi, propter beneficia, quæ Deus impendit Ægyptiis, liberando eos frequenter a plagis inflictis: post quarum cessationem manserunt in suis duritiis; tunc quum primum fuit exterminium, id est interfectio, primogenitorum, spoponderunt populum Dei se esse, id est, ex magna formidine cœperunt se Deo subjicere, et ejus omnipotentiam confiteri, ejusque gratiam implorare. Tunc enim Pharao dixit ad Moysen et Aaron: Abeuntes benedicite mihi. Urgebantque Ægyptii egredi populum Dei, dicentes: Omnes moriemur. Unde legitur Dominus prædixisse ad Moysen de Pharaone: Descendent omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi.

Dum enim medium silentium continueret omnia, id est, cuncta ista inferiora in nocturno essent silentio: quod medium fuit inter exordium et terminum noctis; et nox in suo cursu medium iter haberet, id est, in medio esset suæ durationis, consistentis in continuo fluxu, quum sit de numero successivorum. Unde jam allegatum est: Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum. Omnipotens sermo tuus, id est unigenitus Filius tuus, Verbum æternum, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta: de quo ait Propheta, Verbo Domini cœli firmati sunt; et Deus Pater, Eructavit cor meum verbum bonum; Domine, exsiliens de cœlo, a regalibus sedibus, id est cœlestibus thronis, venit; durus, id est rigorosus et justus, debellator Ægyptiorum, in mediam exterminii terram prosilivit, id est, a summo cœlo in omnem terram Ægypti descendit, et quasi saliens celerrime venit, non locum mutando, sed per angelum suæ justitiæ rigorem in Ægyptios exercendo. Aliqui vero per omnipotentem Dei sermonem, intelligunt jussionem Dei de occisione Ægyptiorum.

Gladius acutus, id est similis ensi omnia incidenti: quia cuncta quæ tetigit, interfecit. Nam et de increato Dei Patris sermone ait Apostolus, quod penetrabilior sit omni gladio ancipiti. Insimulatum, id est verum, non fictum, imperium tuum de Ægyptiorum interitu portans, id est, secum ferens et exsequens; et stans per effectum suæ justitiæ, replevit omnia, id est quædam de omnibus, morte: quia in qualibet domo Ægyptiorum occidit primogenitum unum, Deo sic providente quod in qualibet domo fuit primogenitus aliquis; et usque ad cœlum attingebat stans in terra. Constat quod increatus sermo Dei sit incircumscriptus, sicut et Pater, et omnia impleat. Angelus vero exsecutor attingebat usque ad cœlum aerium, et quousque se sua actio extendebat. Angeli enim dicuntur esse in loco definitive; et sic in uno, quod non in alio, quoniam ubi operantur, ibi sunt.

Exod. xii, 29.

Hebr. iv, 13.

Ps. xxxii, 6.

Ps. xliv, 2

Hebr. iv, 12.

Exod. xii, 30.

Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, scilicet Ægyptios, tam in occisione primogenitorum, quam paulo ante: quæ visiones imaginariæ et horrendæ, erant præsagia occisionum mox futurarum, aut signa præsentium, et excitationes dormientium ad percipiendum mortem primogenitorum; et timores supervenerunt insperati. Et alius alibi projectus semivivus, id est medius mortuus: id est, alius hic, alius ibi impellebatur a plaga sibi inflicta, sive ab angelo percutiente; propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis: id est, tam violenta, improvisa, atque horribili morte ostendebat, quod ob impietatem in infantes Hebræorum commissam (qui infantuli erant hinc inde in flumen projecti), taliter moriebatur. Visiones enim, quæ illos turbaverunt in somno, et immittebantur, ut creditur, ab angelis tenebrarum, juxta illud in Psalmo, Immissiones per angelos malos;24 hæc præmonebant, id est, plagam hanc designabant, ut tactum est, ne Ægyptii nescii quare mala patiebantur, perirent, id est, æternaliter damnarentur, nescientes ob quam culpam suam, mala illa pœnalia sustinebant: per quæ Deus, quantum in se fuit, ex sua pietate immensa admonuit ipsos, ut per tormenta illa suas adverterent culpas, et pœniterent, ac crederent, sicque per temporalia illa supplicia, evaderent sempiterna.

Tetigit autem tunc: non quando filii Israel erant adhuc in Ægypto, sed diu post, quando fuerunt in deserto: quod totum tempus, fuit tempus perrectionis ad terram promissionis. Ideo sic exponendum est: Tunc, quando erant in via ad obtinendam terram eis promissam, tetigit et justos, scilicet filios Israel, inter quos fuerunt aliqui justi, tentatio mortis, id est murmuratio contra Moysen et Aaron, morte digna, ac morte punita. Quæ tentatio fuit ambitionis atque invidiæ: quoniam Core cum suis, Dathan quoque et Abiron et Hon invidebant principatui Moysis et pontificio Aaron, dicentes: Sufficiat vobis quod omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? prout Numerorum sextodecimo scriptum est. Et commotio in eremo facta est multitudinis, id est seditio multorum contra Moysen et Aaron: non solum ducentorum quinquaginta virorum, qui cum Core fuerunt, et thurificando combusti fuerunt;25 sed et multorum millium, qui absorptis Dathan, Abiron et Core a terra, commoti sunt valde. Unde in Numeris legitur:26 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens:27 Vos interfecistis populum Domini. Sed non diu permansit ira tua, id est, pœna propter hoc scelus a Deo illis inflicta, cito sortita est finem.

Properans enim homo sine querela, id est Aaron, pontifex justus, deprecari pro populis, qui murmuraverunt, atque incendio puniebantur, proferens servitutis suæ scutum, id est spiritualem armaturam sui pontificalis officii, utpote orationem: arma etenim sacerdotis, sunt orationes et lacrimæ, ut sanctus ait Ambrosius; et per incensum deprecationem allegans, id est, thurificando exorans cum allegatione meritorum sanctorum Patriarcharum: quorum merita allegavit, ut oratio sua illorum meritis exaudibilior fieret. Allegans quoque (ut probabile est) promissiones divinitus factas Abrahæ, Isaac, et Jacob, pro posteris eorum, de introductione ipsorum in terram promissionis. Sic namque et Moyses allegans oravit, quando filii Israel aureum vitulum adoraverunt.28 Restitit iræ, id est punitioni murmuratorum, et finem imposuit necessitati, id est angustiæ mortis, quam multi tunc sustinuerunt; ostendens quoniam tuus est famulus: per hoc namque quod tam ferventer oravit pro murmurantibus contra ipsum adversariis suis, et quod tam cito ac mirabiliter exaudiebatur a Domino, patuit quod vere esset minister placitus Deo, et pontifex dignus.

Denique ad intelligendum hæc, recurrendum esset ad historiam libri Numerorum : in qua inter cetera legitur, quod quum Moyses et Aaron ad tabernaculum confugissent, et Dominus vellet universam illam murmuratorum multitudinem repente occidere, Moyses dixit ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut ores pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. Quod quum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama;29 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.30 Et percussa sunt quatuordecim millia hominum.

Vicit autem turbas, id est improbitatem tribuum Israel, et prætactam eorum plagam exstinxit, non virtute corporis, nec armatura potentiæ, id est non corporali fortitudine, nec armorum potentia; sed verbo illum, qui se vexabat, subjecit, id est, oratione sua exstinxit ignem, qui plebem illam incenderat, et ex consequenti vexavit et ipsum Aaron illis compatientem. Vel per vexatorem illum, intelligitur spiritus, cujus ministerio incendium infligebatur. Juramenta patrum et testamentum confirmans, id est, in sua oratione recolens et allegans, qualiter Deus cum jurejurando sanctis promiserat Patriarchis semini eorum dare terram promissionis, et qualiter testamentum iniit cum eisdem, et cum filiis Israel, in monte Sinai, quando et Moyses dixit : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Vel sensus est, quod ipse Aaron Deum placando, impetravit firmam impletionem promissionum Dei factarum plebi præfatæ.31 Quum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, id est, quum in præfato incendio, in quo tot millia sunt combusta, unus super alterum, et hi super illos, cum cumulis corruissent : quia ex vehemencia pœnæ agitabantur hinc inde, et unus alium impulit ac prostravit; interstitit, id est, Aaron in medio stetit inter adhuc viventes, ac mortuos, et amputavit, id est, cessare fecit, impetum incendii, quod movebatur ad residuos. Unde subjungitur, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam, id est, transitum ignis properantis ad viventes, impedivit ac repulit.

Denique ad tantam efficaciam orationis Aaron contulit et dignitas sui officii, qua erat vicarius Dei et repræsentativus ipsius : ad cujus officii commendationem Deus multa fecit per Aaron. Ideo subditur: In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum. Poderis dicitur vestis hyacinthina, seu linea, corpori sacerdotis adstricta, usque ad pedes ejus descendens. Porro, per orbem terrarum, intelligitur hic non solum terræ elementum, sed et sphæra aliorum elementorum; et per vestem poderis, accipitur congeries quædam sacerdotalium seu pontificalium vestimentorum. Itaque in ornamentis seu vestibus pontificis repræsentative fuit mundus iste sensibilis : ad designandum quod pontifex fuit minister atque vicarius Creatoris ac Domini universorum. Feminalia etenim linea et tunica stricta, repræsentabant terram, quia ex terra nascitur linum; circumvolutio baltei, Oceanum, qui ambit et cingit terram. Tunica hyacinthina per suum colorem significavit aerem : per cujus tintinnabula figurabantur tonitrua; et per mala granata, quæ ignei sunt coloris, coruscationes. Per superhumerale multiplici varietate ornatum, cœlum sidereum: et per duos illius onychinos, duo hemisphæria, seu sol et luna. Per duodecim gemmas, duodecim signa zodiaci : quæ gemmæ positæ erant in rationali, ad innuendum quod in cœlestibus continentur rationes omnium terrenorum. Hinc medium ornamentum recte vocatum est rationale, quia rationibus cuncta sunt plena. Per cidarim significatum est cœlum empyreum; per laminam auream nomine Dei inscriptam, ipse Deus gloriosus et adorandus, præsidens universis. — His concordat Hieronymus, dicens : Hebræi per byssum intelligunt terram; per purpuram, mare, quia cochleis maris intingitur; per hyacinthum, aerem, atque per coccum, ignem.

Et parentum magnalia, id est duodecim Patriarcharum nomina, in quatuor ordinibus lapidum sculpta erant. In rationali enim erant quatuor ordines gemmarum, distincti per ternarium, et in duodecim illis gemmis sculpta erant nomina duodecim Patriarcharum seu tribuum, in memoriam earum coram Deo. Hinc Dominus jussit: Pones in rationali quatuor ordines lapidum: in primo versu, id est ordine, erit sardius, topazius, et smaragdus; in secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis; in tertio, ligurius, achates, et amethystus; in quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt; duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.32

Et magnificentia tua in diademate capitis illius scripta erat: id est, sanctum, ineffabile, et proprium nomen tuum tetragrammaton, scriptum fuit in aurea lamina, diademati seu mitræ pontificali adjuncta.

His autem ornamentis pontificalibus, ratione mysterii, cessit qui exterminabat, id est ignis qui filios Israel præfatos incendit, et hæc extimuit, id est, per modum timentis se habuit ignis ille, non procedendo contra hæc ad residuos vivos. Magis autem cessit, et timuit Deum in istis, juxta tropum quo inanimata et irrationalia dicuntur Deum timere, juxta illud in

Psalmo:33 Mare vidit, et fugit. Vel per illum qui exterminavit, intelligitur spiritus cujus ministerio fiebat illa punitio. Erat enim sola tentatio iræ, id est, sola illa punitio seu vindicta divinæ justitiæ erat sufficiens ad exterminandum totaliter filios Israel, nisi sic ipse Aaron subvenisset. Vel: Sola tentatio, id est murmuratio filiorum Israel contra Moysen et Aaron, fuit sufficiens iræ, id est causa sufficiens, provocans iram seu ultionem Dei adversus illos iniquos ad delendum eos, nisi pontifex Deum placasset.

Denique de significatione et mysticis rationibus sacerdotalium vestium et pontificalium ornamentorum, atque gemmarum et sculpturæ34 earum, super Exodum dictum est plenius, secundum Josephum, Hieronymum, Bedam, aliosque doctores.

Insuper, quæ in isto capitulo dicta sunt de Hebræis atque Ægyptiis, facile esset applicare Christianis, et eorum persecutoribus perfidis ac injustis:35 quibus sævientibus contra Christifideles, ipsis veraciter Christianis maxima lux est, impiis densissime excæcatis, eo quod populum Christi coarctent et vexent. Quod vero dictum est, Dum medium silentium teneret omnia, exponi potest de primo Christi adventu: qui a summo cœlo de sinu Patris venit per Incarnationis mysterium in uterum Virginis, dum medium silentium teneret omnia, id est, nullus præsumere posset de meritis suis, et vix aliquis diabolo resisteret, et nox, id est umbra legis, statusque veteris Testamenti obscurus ac typicus, in suo cursu medium iter haberet, id est, adhuc duraret.36 Unde postea dixit Apostolus: Nox præcessit.37 Qui sermo increatus, fuit durus debellator invisibilium hostium; venit in mediam exterminii terram, id est in Judæam, cujus habitatores fuerunt ab aeriis potestatibus spiritualiter victi, et exterminati pro maxima parte; portans Patris imperium, tanquam magni consilii Angelus, dicens: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.38 Replevitque omnia morte, invisibiles adversarios deprimendo, et suos salubriter mortificando, vitia occidendo, reprobos quoque Judæos derelinquendo.

Propter quod dixit: In judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant.39 Positus enim fuit in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradiceretur.40 Et ipsemet dixit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.41 Atque, ut in prima S. Joannis habetur Canonica, In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.42

Postremo quæritur circa præhabita, utrum interfectio primogenitorum Ægypti facta sit ministerio angeli boni, aut potius angeli mali. Et videtur quod ministerio angeli sancti: quia manifeste hic dicitur, quod omnipotens sermo Dei, exsiliens et stans in terra, replevit omnia morte. Glossa quoque circa hoc ait, quod ministerio angeli fecit judicia in primogenitis Ægyptiorum: et hoc multi doctores tanquam probabilius tenent. Augustinus vero in expositione psalmi septuagesimi septimi, super illud, Misit Dominus in eos iram indignationis suæ, manifeste testatur quod per angelum malum facta sit percussio primogenitorum illorum.43 De hac quæstione super Exodum in expositione duodecimi capituli diffusius scripsi:44 et propter diversa motiva ibidem inducta, tanquam probabilius tenui quod sicut sub Ezechia rege percussi sunt Assyrii ab angelo sancto, similiter Sodomitæ per sanctos angelos subversi sunt;4546 ita et primogenita Ægypti. Nec videtur ratio cur plaga illa potius per angelum tenebrarum inflicta sit, quam aliæ plagæ Ægyptiis tunc illatæ: de quibus Augustinus non audet dicere quod per angelos malos illatæ sint. Hæc pro nunc sufficiat tetigisse, quæ prætacto loco exquisitius sunt inducta. Quod vero allegatur ex Psalmo, Immissiones per angelos malos, super Exodum est solutum, intelligendo per immissiones, inspirationes pravissimas, quas immittentibus angelis malis, conceperunt Ægyptii contra Hebræos.47 Et sicut ex dictis in isto capitulo constat, possunt per illas immissiones intelligi visiones illæ horrendæ ac turbativæ turbulentorum phantasmatum, quas in somno sustinuerunt Ægyptii.

Amplius, quamvis hic liber non sit in canone, tamen argumentum ex eo sumptum hoc loco, videtur sufficere apud Catholicos: quia de veritate libri hujus non dubitat mater Ecclesia, præsertim quantum ad verba nunc allegata, videlicet, Dum medium silentium teneret omnia: quæ in officio Missæ pro introitu sunt assumpta, quamvis quoad mysticum sensum præcipue, quem tamen in litteræ veritate fundari oportet.

Footnotes

  1. Sap. v, 6. ↩

  2. Is. xxx, 26. ↩

  3. Ezech. xxxii, 7, 8. ↩

  4. Exod. xiv, 19. ↩

  5. Exod. xiii, 21. ↩

  6. Ibid. xiii, 21. ↩

  7. Num. ix, 17-23. ↩

  8. Num. xl, 34, 35; ↩

  9. Exod. xxxi, 18; xix, 1. ↩

  10. Ezech. xxxii, 5-10. ↩

  11. Exod. i, 22. ↩

  12. Exod. ii, 2, 3. ↩

  13. Exod. xii, 29. ↩

  14. Exod. xiv, 27, 28. ↩

  15. Exod. xi, 1-8; xii, 1-27. ↩

  16. Exod. xiii, 1-20, 43-49. ↩

  17. Gen. xii, 7; xvii, 8; xxvi, 3, 4; xxviii, 13. ↩

  18. Ps. LVII, 11. ↩

  19. Exod. xii, 6. ↩

  20. Exod. xx, 19. ↩

  21. Exod. xxiv, 3, 7. ↩

  22. Judith VIII, 26, 27. ↩

  23. Exod. xii, 30. ↩

  24. Ps. LXXVII, 49. ↩

  25. Num. XVI, 2, 35. ↩

  26. Ibid. 41. ↩

  27. Num. XVI, 1-3, 12-14, 41, 42. ↩

  28. Exod. XXXII, 13. ↩

  29. Num. xvi, 31-33, 35, 46, 47. ↩

  30. Num. XVI, 43-49. ↩

  31. Exod. XXIV, 8. ↩

  32. Exod. xxviii, 17-21. ↩

  33. Ps. cxiii, 3. ↩

  34. Exod. xxviii, 36-38. ↩

  35. Exod. art. LV, LVI. ↩

  36. vers. 14. ↩

  37. Rom. xiii, 12. ↩

  38. Joann. xiv, 31. ↩

  39. Joann. ix, 39. ↩

  40. Luc. ii, 34. ↩

  41. Matth. x, 34. ↩

  42. I Joann. iii, 8. ↩

  43. Ps. LXXVII, 49. ↩

  44. In Exod., art. XXI. ↩

  45. Gen. XIX, 1, 13. ↩

  46. IV Reg. XIX, 35. ↩

  47. Ps. LXXVII, 49. ↩

Chapter 19 of 20