Articulus 1
ENARRATIO
IN SOPHONIAM PROPHETAM
ENARRATIO
IN SOPHONIAM PROPHETAM
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : VERBUM DOMINI QUOD FACTUM EST, ETC.
SOPHONIAS sanctus Dei propheta, cujus nunc elucidanda est prophetia, de prophetali genere ortus est; et non solum habuit patrem prophetam, sed et avus, proavus, atavusque ipsius, prophetæ fuerunt, siquidem omnes isti in serie tituli libri sui ponuntur. Et dicunt (ut Hieronymus refert) Hebræi, quod cujuscumque Prophetæ pater vel avus collocatur in titulo, ipsos quoque fuisse prophetas. Itaque Sophonias gloriosa majorum suorum stirpe progenitus est.
Loquens ergo Propheta de se ipso quasi de alio, ita exorsus est : Verbum Domini, id est prophetica revelatio seu visio prophetalis, quod factum est a Deo, mediante angelico ministerio, vel locutione interiori dumtaxat, vel etiam exteriori, ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezechiæ prophetarum, ut dictum est : quorum non sunt prophetiæ descriptæ; in diebus Josiæ, sancti ac religiosissimi regis, filii Amon1 regis Juda, id est duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin, quæ nomine Juda communiter exprimuntur. Porro, sub hoc rege Juda orsus est etiam Jeremias prophetare. Fuit quoque sub eodem rege prophetissa Holda, in Jerusalem prophetans ac habitans, quemadmodum quarto Regum et secundo libro Paralipomenon conscribitur.23
Consequenter verbum propheticæ denuntiationis narratur. Congregans congregabo, id est, simul auferam, omnia a facie, id est superficie, terræ regni Juda, dicit Dominus. Quæ autem sint omnia ista sic auferenda, subjungitur : Congregans hominem et pecus, id est homines et jumenta : ponit enim singulare pro plurali ; congregans volatilia cœli aerii, utpote aves, et pisces maris, id est aquarum regni Juda. Propter hominum enim peccata, etiam bruta nonnunquam cæduntur in majorem hominum pœnam, quorum erant possessio : nam propter hominem facta sunt bruta. Hinc Deus interdum jussit et bruta cum hominibus perimi. Septuaginta clarius transtulerunt, dicendo : Defectione deficiat a facie terræ, dicit Dominus; deficiat homo et jumentum.
Congregatio insuper hæc facta est post mortem Josiæ sub filiis ejus, egredientibus atque vastantibus terram Juda Ægyptiis et Chaldæis, ut legitur in libris Regum ac Paralipomenon.45 A Chaldæis tamen præcipue facta est, qui templum et Jerusalem subvertentes, homines partim occiderunt, partim in Babyloniam transtulerunt. Nec dubium quin et jumenta ad libitum tractaverunt. — Porro, quod Dominus ait omnia auferenda, non est intelligendum quod penitus nemo in Judæa mansit de populo Juda, saltem usque ad illud tempus quo cum Johanan principe et Jeremia propheta Ægyptum ingressi sunt (verumtamen ille eorum a Judæa recessus, non fuit a Deo, nisi permissive, quoniam Jeremias, Deo inspirante, recessum illum dissuasit, prout in Jeremia plenius continetur) ;67 sed quia a Chaldæis pauci, comparative loquendo, relicti sint in Judæa. Quod autem modicum est, pro nihilo reputatur : sicut de aliquo paupere dicimus, Nihil habet, quum vestem habeat, cibum et aliquem nummum. — Postremo pensandum, quod non eodem modo a terra Juda defecerunt hæc omnia. Homines namque et jumenta, præsertim domestica, ceperunt Chaldæi, et ad placitum de ipsis disposuerunt ; aves vero et pisces vel omnino, vel pro maxima parte sublati sunt, eo modo quo urbibus, villis, hominibusque vastatis, raritas horum concomitari est solita.
Et ruinæ impiorum erunt, id est, injustus populus Juda diversis pestibus cadet, scilicet gladio, fame, etc., quemadmodum Jeremias testatur :8 Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio ; et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Et disperdam homines regni Juda, a facie terræ, dicit Dominus, per Ægyptios et Chaldæos modo prætacto, juxta illud quarti Regum : Translatus est Juda de terra sua.9 — Sic ergo congregatio præinducta in malo accipitur, eo modo quo spoliator intra marsupia sua congregat hostium spolia, sicut et Habacuc primo præhabitum est : Totum congregavit in rete suum.10
Et extendam manum meam, non ad protegendum, sed percutiendum, id est, potestatem meam exercebo, super Judam et super omnes habitantes Jerusalem, omnes (vel pene omnes) tradendo manibus adversariorum suorum.11 Quidam enim evaserunt, sicut ex libro Jeremiæ probatur. Et disperdam de loco hoc regni Juda, reliquias Baal, id est populum residuum Baal colentem, vel idololatriæ cultum. Verumtamen sub Josia rege cessaverunt Judæi ab idolorum cultura, sicut secundo Paralipomenon et quarto Regum libris copiose describitur, quanquam aliqui videantur oppositum dicere.1213 Unde secundo Paralipomenon inter cetera dicitur : Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel ;14 et fecit omnes qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo ; cunctis diebus vitæ ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. Et nomina ædituorum cum sacerdotibus, id est ipsos ædituos, puta custodes locorum idololatriæ : qui dicuntur æditui, quasi ædem tuentes ; quorum quidam forte sacerdotes idolorum fuerunt. Unde Septuaginta transtulerunt : Auferam nomina sacerdotum cum sacerdotibus, scilicet tam eos qui loca custodiebant, quam eos qui hoc non facientes, sacrificabant.
Et eos qui adorant super tecta militiam cœli, id est sidera et planetas. Ascenderunt enim Judæi super tecta domorum, quoniam plana erant, ut illic clarius contemplarentur, colerentque devotius luminaria cœli, sicut in Jeremia et Ezechiele plenius recitatur.15 Et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom, idolo Ammonitarum, ut dicitur quarto Regum.16 Simul enim colebant Deum verum et idola, et per utraque juraverunt, sicut de Samaritanis scriptum est quarto Regum. Et qui avertuntur de post tergum Domini, id est, qui legem Dei transgressi sunt, et spreto summo atque incommutabili Deo, falsis diis ac vanitatibus adhæserunt, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum a Prophetis, et in sacris Scripturis, vel per orationes devotas, et cum diligentia cordis.17 Non est hoc accipiendum quasi in Divinitatis natura sit tergum, vel corporale quod membrum vere, sed tantum metaphorice:18 quemadmodum et Ezechias, Projecisti, inquit, post tergum tuum omnia peccata mea;19 et Moysi loquitur Dominus, Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.20 Unde per tergum et posteriora Dei, intelligitur ipse Deus, ut cognoscibilis a viatoribus in vita præsenti, in qua non nisi per speculum in ænigmate, id est obscure et imperfecte, cognoscitur.21
Silete a facie Domini Dei, id est, o perversi Judæi, præ confusione obmutescite, nec contra divinam justitiam murmuretis, quia juxta est dies Domini, id est tempus justæ ultionis, quam Deus per Chaldæos vobis inducet. Quamvis autem omne tempus sit Dei, qui solus est temporum Dominus, illud tamen specialiter dicitur tempus ejus, quo aliquid speciale atque notabile fecit. Unde in Joanne de Christo habetur, Nondum venit hora ejus, quum tamen ejus sit omnis hora.22 Quia præparavit Dominus hostiam, id est, populum Juda decrevit offerre Chaldæis ad occidendum.
Unde in Ezechiele avibus clamat:23 Venite ad hostiam quam ego immolo vobis. Sanctificavit vocatos suos, id est, Chaldæos deputavit ad exsecutionem suæ justitiæ contra Judæos. Unde Jeremias locutus est: Congrega eos sicut gregem ad victimam, sanctifica eos in die interfectionis eorum.24 Simili modo de Persis ac Medis contra Chaldæos, Deo disponente, venientibus, Dominus ait in Isaia:25 Ego mandavi sanctificatis meis.
Et erit, id est, fiet quod subditur: In die hostiæ Domini, id est tempore occisionis jam dictæ, quando Judæi hostibus ad occidendum a Deo tradentur, visitabo super principes, et super filios regis, id est, justam pœnam eis infligam. Filii enim Josiæ regis vel capti vel occisi fuerunt, rex quoque Babylonis occidit filios Sedeciæ regis in oculis ejus, et principes regum istorum simul cum ipsis vastati fuerunt, sicut quarto Regum libro narratur.26272829 Et super omnes qui induti sunt veste peregrina, id est vestibus vanis, irreligiosis, atque insolitis, vel idolorum cultui dedicatis. Unde Septuaginta transtulerunt: Vestibus alienis. Et in Joele habetur:30 Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, id est superbos, qui cum tumore animi et animoso incessu introeunt in templum vel domum: de quibus dictum est ab Amos, Væ qui opulenti estis in Sion, ingredientes pompatice domum Israel;31 qui complent domum Domini Dei sui, scilicet templum Jerusalem a Salomone constructum, iniquitate et dolo, loquendo ibidem fallaciter, et sæcularia tractantes negotia, atque ibidem corde superbo, avaro et libidinoso coram Deo judice stantes. Sicut enim in templo secundo, de quo Christus ejecit ementes atque vendentes, ita in templo primo Deum multipliciter offenderunt.32
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris, id est lamentatio magna, a porta Piscium, et ululatus a Secunda, id est a porta sic dicta, quæ erat in secundo muro Jerusalem, quam Salomon clausit triplici clausura. Porro de porta Piscium habetur in libro Esdræ, quis ædificaverit eam.333435 De Secunda autem scriptum est quarto Regum et secundo Paralipomenon, quod in ea habitavit Holda prophetissa. Et contritio magna a collibus, id est eminentioribus locis Jerusalem, scilicet a templo et arce. Per ista insinuatur, quod tota civitas replenda esset calamitate, occisione atque doloribus. Ululate, habitatores pilæ. Secundum Hieronymum, pila hic sumitur pro vase concavo in quo frumenta tunduntur: quo significantur habitatores vallis Siloe: quæ nomine pilæ signatur, quoniam sicut frumenta tunduntur feriente desuper vecte, ita a locis eminentioribus Jerusalem nunc prædictis descendit adversariorum exercitus in habitatores vallis hujus Jerusalem, eosque velut frumenta percussit. Conticuit omnis populus Chanaan: id est, populus Judæorum, sequens mores, peccata et idololatriam Chananæorum, Chaldæorum timore prostratus, reclamare ausus non fuit, sicut Jeremias ait in Threnis: Conticuerunt senes Jerusalem, projecerunt in terram capita sua. Hinc in Ezechiele huic populo dicitur: Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. In Daniele quoque impio Judæo improperatur: Semen Chanaan, et non Juda. Disperierunt omnes involuti argento, id est divites vestimenta, utensilia et cetera argento ornantes.
12 Et erit in tempore illo: Scrutabor Jerusalem in lucernis, id est, habitatores Jerusalem faciam a Chaldæis inquiri cum candelis et luminaribus in locis absconditis. Sic enim et Josephus refert, quod adversarii extraxerunt Judæos de cloacis, speluncis, antris atque sepulcris, in quibus se absconderunt etiam majores de populo. Unde et Isaias prædixit: In domibus carceris absconditi sunt. Et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, id est carnalibus concupiscentiis ceterisque turpissimis vitiis. Qui dicunt in cordibus suis, Non faciet Dominus bene, et non faciet male, id est, qui divinam providentiam negaverunt, asserentes omnia fortuitu evenire, et nec pœnas pro peccatis, nec præmia pro virtuosis operibus a Deo rependi. De quibus et in Ezechiele legitur: Dixerunt, Dereliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt; itemque in Psalmo: Dixerunt, Quomodo scit Deus? et si est scientia in Excelso? Et erit fortitudo eorum in direptionem, id est, a Chaldæis superabuntur, et domus eorum in desertum, id est, in solitudinem redigentur civitates et domus Judæorum. Et ædificabunt domos, ante captivitatem præfatam, et non inhabitabunt eas diu, quia Chaldæi supervenient eis. Simili modo et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. Cujus ratio subditur.
14 Juxta est dies Domini magnus, id est tempus gravissimæ ultionis, juxta est et velox nimis, id est, de proximo imminet. Statim enim post mortem Josiæ regis, cœpit tribulatio filiorum ejus ac populi. Vox diei Domini amara: id est, voces quas prædicto tempore dabunt ululantes Judæi, erunt lacrimosæ atque acerbæ; tribulabitur ibi fortis, id est quilibet quantumcumque robustus a Chaldæis deprehensus. Dies iræ, id est divinæ, rigorosæ, ac justæ vindictæ, dies illa; dies tribulationis corporalis, et angustiæ interioris; dies calamitatis et miseriæ; dies tenebrarum et caliginis, id est maximarum adversitatum; dies nebulæ et turbinis; dies tubæ et clangoris, quantum ad Chaldæos, qui cum tubis aggrediebantur et deterrebant Judæos; super civitates munitas regni Juda, et super angulos excelsos, videlicet fortalitia et turres ejusdem. Hoc est: dies ista tam dira pœnosaque erit habitatoribus urbium munitarum ac turrium nunc prædictarum, ut verbis explicari non queat, sicut de hoc Jeremias multa scribit in Threnis seu Lamentationibus suis, inter cetera dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite si est dolor similis sicut dolor meus.36
17 Et tribulabo homines, de quibus nunc dictum est, et ambulabunt ut cæci præ desperatione et multitudine afflictionum, quid agere debeant ignorantes, quia Domino peccaverunt. Frequenter in Prophetis ponitur tempus præteritum pro præsenti vel futuro; et mutatur persona loquentis, ita quod sæpius Dominus loquitur de se ipso quasi de alio: sicut et nunc, quum dixisset, Tribulabo homines, adjunxit, quasi de alio loquens, Quia Domino peccaverunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, id est, copiose omnino et quasi pro nihilo reputabitur eorum occisio sicut ejectio terræ, et corpora eorum sicut stercora, id est, sepultura reputabuntur indigna, præsertim quum de Joakim rege prædixerit Jeremias: Sepultura asini sepelietur.37 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: quia Chaldæi pro nullo pretio voluerunt eos dimittere, præsertim in fine vastitatis sub Sedecia. In igne zeli ejus, id est vehementi zelo justitiæ Dei, vel in furore zeli Chaldæorum, eis divinitus inspirato contra Judæos, devorabitur omnis terra, id est, habitatores Judææ tollentur ab ea; quia consummationem, id est maximam oppressionem, cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram Judææ, de qua nunc sermo. Quoniam littera plana et facilis est, immorandum non æstimavi, sed ad moralitatem pergendum.
Quidam autem exponunt prædicta, saltem pro parte, de captivitate et oppressione Judæorum a Romanis. Et quamvis textus ad hoc valeat applicari, præhabita tamen expositio litteralior reputatur.
Footnotes
-
Jer. 1, 2. ↩
-
IV Reg. xxii, 14; ↩
-
II Par. xxxiv, 22. ↩
-
IV Reg. xxiii, 33-35; xxiv; xxv; ↩
-
II Par. xxxvi. ↩
-
II Par. xlii, 7 et seq. ↩
-
Jer. xlii, 5-7. ↩
-
Jer. xiv, 18. ↩
-
IV Reg. xxv, 21. ↩
-
Habac. i, 15. ↩
-
Jer. xliiv, 14, 28. ↩
-
II Par. xxxiv; ↩
-
IV Reg. xxii, xxiii. ↩
-
II Par. xxxiv, 33. ↩
-
Jer. xix, 13; xxxii, 29. ↩
-
IV Reg. xxiii, 13. ↩
-
Jer. xvii, 33. ↩
-
Jer. xliv, 14, 28. ↩
-
Is. xxxviii, 17. ↩
-
Exod. xxxiii, 23. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Joann. vii, 30. ↩
-
Ezech. xxxix, 17. ↩
-
Jer. xii, 3. ↩
-
Is. xiii, 3. ↩
-
Jer. xxxiv, 5-7. ↩
-
IV Reg. xxiii, 34; ↩
-
II Par. xxxvi, 6; ↩
-
IV Reg. xxv, 7. ↩
-
Joel ii, 13. ↩
-
Amos vi, 1. ↩
-
Matth. xxi, 12. ↩
-
II Esdr. iii, 3. ↩
-
IV Reg. xxii, 14; ↩
-
II Par. xxxiv, 22. ↩
-
Thren. I, 12. ↩
-
Jer. XXII, 19. ↩
Chapter 1 of 5