Skip to the text

Articulus 2

MYSTICA EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

VERBUM Domini quod factum est ad Sophoniam. Per Sophoniam, qui interpretatur specula vel arcanum, intelligitur homo contemplativus, vel quicumque dignus idoneusque prælatus: qui in contemplationis seu prælationis sublimitate consistens, vita atque scientia aliis tanquam speculum lucet, et subditis inspiciendus ac imitandus proponitur; qui etiam est tanquam arcanum quoddam vas sapientiæ et illustrationis divinæ, ingressus in sanctuarium Dei et in potentias ejus, ita ut dicere possit ad Dominum:12 Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Unde audire meretur a Christo quod audierunt ejus discipuli: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Talis debet esse prælatus et pastor, imo et quilibet religiosus, ut impleat illud Apostoli:34 Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate. Denique ad talem fit verbum Domini, quoniam dono gratiæ dignus effectus est ut unctio Spiritus Sancti doceat et dirigat eum in omnibus (sicut ait Apostolus, Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum:5 etenim habenti dabitur, et abundabit), ut dicat cum sancto David, Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum;67 et denuo: Deus, docuisti me a juventute mea et usque nunc.8

Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus; congregans hominem et pecus, volatilia cœli et pisces maris. Quamvis hoc possit referri ad diem judicii, quando universa animantia, rationalia et irrationalia, in terra, aere marique viventia, morientur, et congregatim tollentur de locis suis, juxta illud Isaiæ:

Ecce Dominus judicabit terram, et dissipabit eam, et affliget faciem ejus, et disperdet habitatores ejus.9 Tunc insuper homines terreni et reprobi, et pecora, id est bestialem vitam ducentes, ut luxuriosi, et volatilia cœli, puta vani, superbi, curiosi atque instabiles, et pisces maris, videlicet cupidi in sæculo isto tanquam in mari magno discurrentes ut temporalia colligant, congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, haud dubium quin infernali.10 Unde et Christus in Evangelio:11 Alligate ea in fasciculos, et mittite in ignem æternum. Nihilo minus istud accipi potest de quolibet hujus mundi vitioso ac misero amatore, qui nomine terræ exprimitur: a quo Dominus auferet ea quæ ei concessit, et pro negligentia, abusione et ingratitudine damnabit eumdem.

Et ruinæ impiorum erunt. Impius enim quotiescumque peccat, cadit, quum peccatum sit defectus et casus a summo bono, imo et nihil. Propter quod Salomon dicit: In impietate sua corruet impius.12 Itaque, quo peccator se amplius erigit contra justitiam, contra veritatem, contra Deum, eo miserabilius atque profundius cadit, et coram Deo quasi nihil efficitur, omnique spirituali esse et sensu privatur, ita ut lapsum calamitatemque animæ suæ non sentiat nec perpendat, donec de ruina culpæ damnatus incidat justam voraginem pœnæ, corruens in infernum. Et disperdam homines a facie terræ. Omnes enim morimur, et quasi aqua dilabimur. Specialiter autem iniquos et impœnitentes Dominus disperdet de terra, quia frequenter in hac vita ante tempus, et ante naturalis periodi terminum Deus, exigentibus eorum peccatis, punit et perimit eos atque Job xxii, 15, 16. condemnat, juxta illud Job : Semitam sæculorum calcaverunt viri iniqui, qui ante tempus suum sublati sunt.

4 Et extendam manum meam super Judam, id est, etiam eos qui ore confitentur, et credunt, fide saltem informi, juste redarguam et plagabo. Judas nempe interpretatur confessio : quo designantur hic, hi qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant, quales præcipue sunt clerici vani, atque inanes ministri Ecclesiæ. Unde Petrus in prima sua scribit epistola : Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. De quibus loquitur Deus : Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ideo subditur : et super omnes habitantes Jerusalem, id est prælatos Ecclesiæ, speciales ecclesiæ incolas, qui quotidie ingrediuntur limen ecclesiæ anima vitiosa, et non se in ipsa ecclesia ad Deum et orationem extendunt, sed confabulationibus vacant, facientes de domo orationis domum confabulationis.

Et disperdam de loco hoc, id est de ipsa Ecclesia, reliquias Baal, id est mundanæ gloriæ et temporalis excellentiæ vel ecclesiasticæ dignitatis appetitores. Baal quippe, superior vel in sublimioribus interpretatur. Hi sunt qui laudem humanam et gloriam suam magis quærunt quam Dei, hominibus plus quam Deo optantes placere, qui ista terrena vanissima supergloriosissimo Deo mente excæcata præponunt. Et nomina œdituorum cum sacerdotibus, id est sacrorum locorum custodes, et sacerdotes sacerdotaliter non viventes, quorum vita a sæcularium vita non discrepat, juxta quod Osee prædixit : Et erit sicut populus, sic sacerdos. Unde in Jeremia loquitur Dominus : Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Et per Ezechielem : sanctuario, inquit, meo incipite percutere.

5 Et eos qui adorant super tecta militiam cœli, id est, qui altitudini sui ingenii innitentes, et in propria sapientia se quasi in alto figentes, investigationi cœlestium creaturarum magis quam salubri notitiæ Creatoris insudant, ita ut creata potius quam Creatorem colere videantur. Contra quod dicitur ab Ecclesiastico : Altiora te ne quæsieris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom, id est, qui non toto et integro corde Deo adhærent, volentes simul placere Deo et sæculo, non pensantes quod scriptum est : Nemo potest duobus dominis servire. Melchom nempe interpretatur, rex eorum : sicque per jurantes in Domino et in Melchom, intelliguntur fideles qui principibus terræ contra ordinem æquitatis expetunt complacere. De quibus Osee testatur : In malitia sua lætificaverunt regem; et denuo, Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Tota itaque mente Deum verum colamus, ut ipse sit nobis causa et ratio amandi, timendi et honorandi quidquid præter eum amamus, timemus et honoramus. Sic namque implebimus illud Deuteronomii : Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies, ac per nomen ejus jurabis.

6 Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt eum. Isti sunt qui mentem suam a Deo avertunt, et voluntati divinæ propriam præferunt, et universis Creatoris sui beneficiis ingrati esse non erubescunt : qui Deo tanto majorem irreverentiam injuriamque impendunt, quanto ipse rebus creatis, carnalibus et terrenis, quæ sibi peccator præelegit, exstat præstantior, et quanto plura ab ipso bona recepimus, et quanto justius est eum cunctis præferri. Ideo scriptum est:13 Maledicti qui declinant a mandatis tuis; et rursus, Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis.14 De talibus loquitur Dominus in Jeremia: Verterunt ad me dorsum, et non faciem.15 Isti æquissimo Dei judicio merentur damnationem æternam.

Silete a facie Domini, id est, ex consideratione divinæ præsentiæ omnia intuentis ac judicantis metuite, atque a verbis præsumptuosis et incautis cessate, quia juxta est dies Domini, id est tempus quo nos visitabit et judicabit, scilicet hora mortis et particularis judicii, vel etiam judicii finalis ac generalis, quod comparatione durationis futuri sæculi, propinquum est valde. Quia præparavit Dominus hostiam, id est, reprobos damnationi et spirituali æternæ occisioni dare disposuit;16 sanctificavit vocatos suos, puta electos, quemadmodum ad Romanos scribit Apostolus:1718 Quos prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit.19 Potest quoque per diem Domini, tempus gratiæ, et per hostiam a Deo paratam, Sacramentum altaris intelligi, cui cum omni reverentia, fervore et quiete mentali obviare debemus.20

Et erit: In die hostiæ Domini, id est in extremo judicio seu omni tempore ultionis divinæ, vel quotidie, quando Hostia sacra altaris Deo offertur, visitabo super principes, et super filios regis, id est elatos sæculi dominatores eorumque posteros, magnates et nobiles, qui de sua nobilitate, potentia, opulentia, fama et gloria jactant se ipsos et inaniter gaudent, et subditos opprimunt, non juste gubernant, alios quoque contemnunt.21 Isti in die judicii simul peribunt: imo quotidie gravissime (quod ipsi non sentiunt) visitantur, dum a Deo juste relinquuntur; itaque indesinenter peccatis peccata adjiciunt, animas suas dilaniant, dæmonibus obsequuntur, et iram Dei sibi miserabiliter thesaurizant.2223 Denique communiter in Scripturis comminatur Dominus principibus ac prælatis. Unde

A Isaias asserit: Visitabit Dominus super militiam cœli, et super principes terræ.24 Propterea in libro Sapientiæ ait Scriptura: Præbete aures, vos qui continetis multitudines, quoniam data est vobis a Deo potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur: quoniam judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.25 Hinc in Jeremia Dominus loquitur: Non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis.26

Et super omnes qui induti sunt veste peregrina. Hoc verbo reprobantur a Deo, qui in vestibus superstitiosi sunt, et varias novitates vanosque ornatus confingunt; item, qui animæ indumenta negligentes (de quibus dicit Apostolus: Induite viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam) induunt vestimenta diaboli, passiones et vitia.27 Et super omnem qui arroganter ingreditur. Quid enim superbit terra et cinis? Imo odibilis Deo et hominibus est superbia. Ideo in Proverbiorum libro legitur: Abominatio est Domino omnis arrogans. Qui complent domum Dei sui iniquitate et dolo. Hi sunt sacerdotes et clerici qui in ecclesia opus Dei faciunt fraudulenter, et Horas imperfecte cursorieque persolvunt, qui oculis vagi et sensibus incustoditi, menteque vani ac garruli, aliis malum præbent exemplum. Quod et de vulgo accipi potest, scilicet his qui divino Officio indevote et irreverenter adsistunt, et præsertim de his qui in templo Dei sacrisve locis sæcularia atque illicita tractant, emunt, vendunt, vel mulieres adspiciunt. Horum damnatio justa est.

Et erit in die illa, dicit Dominus, puta in die judicii, vox clamoris a porta Piscium, id est afflictio sensuum exteriorum, qui curiositati frequenter deserviunt: et in Scripturis nomine piscium curiosi aliquando designantur; et ululatus a Secunda, id est tribulatio quantum ad sensus interiores, et contritio magna a collibus, id est grandis calamitas superiorum virium animæ, intellectus et voluntatis. Tunc enim damnandi, in omnibus corporis membris et animæ viribus punientur, tribulabuntur, et ululabunt, juxta illud Sapientiæ: Videntes, turbabuntur timore horribili, præ angustia spiritus gementes.28 Ululate, habitatores pilæ. Per pilam (quæ sicut prædictum est, vas quoddam est quo grana tunduntur) hoc loco intelligi potest caro nostra mortalis, de qua dicit Apostolus, Sciat unusquisque possidere vas suum in sanctificatione:29 quæ nunc diversis tribulationibus est subjecta. Hujus pilæ habitatores proprie appellantur, qui carnem suam non spiritualiter, sed carnaliter diligunt, curam carnis in desideriis perficientes, atque in carne carnaliter conversantes. Istis nunc flendum est pœnitentiæ lacrimis: quod nisi peregerint, in die judicii sui ululabunt. Qui autem carnem spiritui subdunt, dicuntur non esse in carne. Unde ad Romanos dicit Apostolus: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.30 Vos autem, inquit, in carne non estis, sed in spiritu.31 Insuper omnibus nobis in hac lacrimarum valle mortalique carne (quæ per pilam intelligi potest) morantibus, flendum est atque gemendum pro propriis ac aliorum peccatis, pro patriæ dilatione, ex fame et siti justitiæ, ex Christi compassione.

Conticuit, id est, Deo in die judicii respondere non poterit, et in vita præsenti a laudibus Dei obmutuit, omnis populus Chanaan, id est plebs omnis instabilis, quæ omni vento doctrinæ et impetu passionum circumfertur, variisque cogitationibus atque affectibus contra justitiam agitatur.32 Propter quod primo Regum habetur:

Impii in tenebris conticescent.33 Chanaan equidem interpretatur commotio. Ideo ad Corinthios hortatur Apostolus: Fratres mei, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.34 Hinc Christus hominem verbis Dei non obedientem, comparat viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam, cujus ruina facta est magna.35 Disperierunt omnes involuti argento, videlicet divites sæculi hujus et cupidi. Omnium quippe malorum radix est cupiditas, teste Apostolo:3637 qui avaritiam quoque idololatriam vocat;38 et ad Timotheum contestatur, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.39 Eapropter scriptum est in Baruch: Ubi sunt qui thesaurizant argentum et aurum, et non est finis possessionis eorum?40 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt; viam autem disciplinæ ignoraverunt.

Et erit in tempore illo judicii generalis et etiam particularis: Scrutabor ego Unigenitus Dei Jesus Christus, qui sum judex et testis, cui Pater dedit omne judicium, Jerusalem, id est Ecclesiam animamque credentem, in lucernis, id est in libris conscientiæ, de quibus in Daniele et Apocalypsi scriptum est:414243 Aperti sunt libri. Vel, In lucernis, id est lumine veritatis et sacræ Scripturæ sermonibus, examinabo opera ejus.4445 Nihil enim opertum, quod non revelabitur; et quum venerit Dominus, illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.46 Potest quoque interpretari in bono, ut in præsenti Deus electorum suorum vitam dicatur in lucernis scrutari, quando per prælatos ac judices, sapientes ac virtuosos (qui sunt lucernæ lucentes et ardentes), examinat, castigat atque emendat subjectos;47 vel certe dum unicuique dat gratiam illustrationis supernæ, qua se ipsum digne examinat, judicat, corrigit et gubernat. Et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, id est, qui mentem suam ad superna non elevant, sed concupiscentiis turpissimis obtenebrati, indurantur in vitiis; qui dicunt, Non faciet Dominus bene, et non faciet male, id est, divinam providentiam negant, vel formaliter et directe, vel æquivalenter et indirecte: quia sic vivunt, quasi non esset Deus humanorum actuum judex, dum sine timore perpetrant mala, nec metuendum Dei pensant judicium.48 Propter quod fides eorum mortua perhibetur. Non enim habent hujusmodi fidem de qua scribit apostolus Joannes: Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra;49 et in Marco dicitur,

Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.50

13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, id est, hostibus suis tradentur torquendi, et nunc dæmonum prædæ sunt, et ab inferno deglutientur, et domus eorum in desertum, quia corda eorum deserentur a Deo, atque æternæ oblivioni tradentur. Hæc enim sunt domus sive cubilia de quibus cantatur : In cubilibus vestris compungimini. Vel per domos corpora designantur, quæ post mortem in pulverem rediguntur.

Et ædificabunt domos, et non inhabitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. Reprobi quippe et sapientes hujus mundi, in quibus dominatur prudentia carnis, quæ mors51 animæ est, secundum Apostolum, nunc colligunt sibi terrena et construunt, quasi diu victuri; et frequenter, dum non suspicantur, tolluntur de medio, nec uti suis divitiis permittuntur. Secundum quod, diviti qui dicebat, Anima, habes reposita multa bona in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare;52 divinitus respondetur : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cujus erunt?53 Hinc ait Psalmista : Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.54

14 Juxta est dies Domini magnus et velox nimis. Non mirum est hoc de die novissimo dici, quum Joannes in prima sua ferat Canonica : Novissima hora est. Et Paulus : Nos, inquit, sumus, in quos fines sæculorum devenerunt;55 itemque : Adhuc modicum, et qui venturus est, veniet.56 Vox diei Domini amara. Nonne damnandis amarissima erit vox illa, Surgite, mortui, venite ad judicium; et, Ite, maledicti, in ignem æternum? Tribulabitur ibi fortis, id est potentes sua potentia abutentes, qui vere infirmi sunt, quoniam diabolo, mundo, et suæ carni succumbunt atque deserviunt.57 Verumtamen potentes Deus non abjicit, quum ipse sit potens, dummodo viribus sibi concessis juste utantur.

15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ; dies tenebrarum et caliginis, de quo ait Psalmista, Nubes et caligo in circuitu ejus;58 dies nebulæ et turbinis, secundum illud in Psalmo, Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida;59 dies tubæ et clangoris : dicit enim Apostolus ad Thessalonicenses, Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cœlo;60 et iterum, In momento, in ictu oculi, in novissima tuba resurgemus, canet enim tuba;61 super civitates munitas, id est congregationes bonis hujus mundi vallatas, et angulos excelsos, id est superiores, ad quos velut ad angulos confugiunt alii.

Hæc omnia de die judicii convenientissime intelliguntur : cujus tribulatio tanto major erit super iniquos præ omnibus tribulationibus vitæ præsentis, quanto veritas præcedit figuram et claritas umbram, ita ut sanctus Job oret : Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?62 Verumtamen dies illa erit electis jucunda, quemadmodum in Evangelio ait Salvator : His autem fieri incipientibus, levate capita vestra, quia appropinquat redemptio vestra.63

Et tribulabo homines, qui sensualitatem sectati sunt : sicut illi quibus prima ad Corinthios ait Apostolus : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?64 Et ambulabunt ut cæci, id est gratiæ claritate privati, sicque perversi in infernum descendent.65 Et effundetur sanguis eorum, id est, vita ipsorum damnabitur. Solet enim per sanguinem in Scripturis vita designari, juxta illud Ezechielis : Si non annuntiaveris impio, ut avertatur a via sua mala, sanguinem ejus de manu tua requiram.66 Et corpora eorum sicut stercora in tartarum diffundentur. Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos. Per argentum intelligi potest sæcularis vel philosophica scientia; per aurum, sapientia theologicalis.67 Et certum est, quod in die judicii vanis et tumidis ista non proderunt, sed oberunt magis. Scienti enim bonum et non facienti, peccatum est illi. Unde et in Isaia scriptum est: Sapientia et scientia tua decepit te; et ibidem, Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Similiter exteriores divitiæ tunc juvare non poterunt, juxta illud in Job: Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.68 In igne enim zeli Domini devorabitur omnis terra, id est, omnis terrenus atque carnalis in fervore divinæ justitiæ tunc peribit, quia consummationem, id est omnimodam et finalem damnationem, cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram, quorum conversatio non est in cœlis, sed temporalibus magis quam æternis inhærent. De quibus loquitur Jeremias : Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te, in terra scribentur.69

Ecce quam fructuosus et pulcher est mysticus hujus capituli intellectus.

Postremo, circa illud quod dictum est, Disperierunt omnes involuti argento, ait B. Hieronymus: Neque putandum est, eos solos periisse qui argento tecti sunt; sed juxta hanc definitionem peribit et ille qui de generis nobilitate se jactat, peribit qui inflatur dignitatibus, peribit qui corporis fortitudine gloriatur; peribit qui femineo languore mollitus, comam nutrit, vellit pilos, cutem polit, et ad speculum comitur: quæ proprie passio et insania feminarum est.7071

Footnotes

  1. Ps. L, 8. ↩

  2. Ps. LXXII, 17; LXX, 16. ↩

  3. 1 Tim. IV, 12. ↩

  4. Luc. VIII, 10. ↩

  5. II Tim. II, 7. ↩

  6. Ps. XV, 7. ↩

  7. Matth. XXV, 29. ↩

  8. Ps. LXX, 17. ↩

  9. Is. XXIV, 1. ↩

  10. Ibid. 22. ↩

  11. Matth. XIII, 30. ↩

  12. Prov. XI, 5. ↩

  13. Ps. cxviii, 21. ↩

  14. Ibid. 118. ↩

  15. Jer. II, 27. ↩

  16. Eccli. X, 9. ↩

  17. Ibid. 7. ↩

  18. Rom. VIII, 30. ↩

  19. Prov. XVI, 5. ↩

  20. Jer. XLVIII, 10. ↩

  21. Rom. III, 8. ↩

  22. Rom. II, 5. ↩

  23. Eccli. V, 5. ↩

  24. Is. XXIV, 21. ↩

  25. Sap. VI, 3, 4, 6. ↩

  26. Jer. IX, 23. ↩

  27. Coloss. III, 12. ↩

  28. Sap. v, 2, 3. ↩

  29. 1 Thess. iv, 4. ↩

  30. Rom. vii, 8. ↩

  31. Ibid. 9. ↩

  32. Ephes. iv, 14. ↩

  33. 1 Reg. ii, 9. ↩

  34. 1 Cor. xv, 58. ↩

  35. Matth. vii, 26, 27. ↩

  36. Ephes. v, 5; ↩

  37. 1 Tim. vi, 10. ↩

  38. Coloss. iii, 5. ↩

  39. 1 Tim. vi, 9. ↩

  40. Baruch iii, 16, 18-20. ↩

  41. Dan. vii, 10; ↩

  42. Joann. v, 22. ↩

  43. Jer. xxix, 23. ↩

  44. Matth. x, 26. ↩

  45. Apoc. xx, 12. ↩

  46. 1 Cor. iv, 5. ↩

  47. Joann. v, 35. ↩

  48. Eccle. viii, 11. ↩

  49. 1 Joann. v, 4. ↩

  50. Marc. XVI, 16. ↩

  51. Rom. VIII, 6. ↩

  52. Ps. IV, 5. ↩

  53. Luc. XII, 19, 20. ↩

  54. Ps. XXXVIII, 7. ↩

  55. 1 Cor. X, 11. ↩

  56. Hebr. X, 37. ↩

  57. Matth. XXV, 41. ↩

  58. Ps. XCVI, 2. ↩

  59. Ps. XLIX, 3. ↩

  60. 1 Thess. IV, 15. ↩

  61. 1 Cor. XV, 52. ↩

  62. Job XIV, 13. ↩

  63. Luc. XXI, 28. ↩

  64. 1 Cor. III, 3. ↩

  65. 1 Joann. II, 18. ↩

  66. Ezech. III, 18. ↩

  67. Job XXXVI, 5. ↩

  68. Job xxvii, 19, 20. ↩

  69. Jer. xvii, 13. ↩

  70. Philipp. iii, 20. ↩

  71. vers. 11. ↩

Chapter 2 of 5