Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII: VÆ PROVOCATRIX ET REDEMPTA CIVITAS, COLUMBA.

VÆ provocatrix et redempta civitas, columba. Capitulum præsens intricatum est satis, ideoque a diversis multiformiter explanatur, quemadmodum Domino concedente breviter tangam, et quid rationabilius magisque catholice dici videatur, aperiam. Denique aliqui asserunt, in isto capitulo consolationem Judæorum describi. Sed in exordio hujus capituli, increpatio magis quam consolatio ponitur; in prosecutione vero, præsertim circa finem capituli, consolatio magna promittitur. Præterea, sic exponendum est præsens capitulum, ut ad aliorum intentionem faciliter valeat applicari.

Væ magnæ afflictionis imminet tibi, o provocatrix et redempta civitas, id est, o Jerusalem, quæ Deum tuis criminibus ad rigorem justitiæ provocasti. Non quod ejus tranquillitas conturbetur, sed quia ad instar animi concitati subito magnam ultionem inducit. Et quoniam Deus a tempore Judicum, civitatem istam et populum Judæorum sæpe de hostibus liberavit, vocatur redempta. Nuncupatur quoque columba, propter innocentes et simplices qui frequenter habitaverunt in ea, vel quia naturæ humanæ innata videtur quædam simplicitas. Non audivit vocem, id est, divina eloquia non custodivit, nec Prophetarum sermonibus acquievit; et non suscepit disciplinam, id est, divinam correctionem seu instructionem patienter non tulit, neque a vitiis desiit, juxta illud Jeremiæ: Renuerunt accipere disciplinam. In Domino non est confisa:1 quia non habuit spem formatam, et creaturæ potius quam Creatori fuit innitens; ad Deum suum non appropinquavit per spiritualem accessum, videlicet credendo, sperando, amando, aliarumque virtutum operibus ex caritate insistendo, præsertim latriæ ac pœnitentiæ actibus. Non enim corporaliter atque localiter, sed spiritualiter et interne incircumscriptibili Deo approximamus. Ideo in Isaia loquitur Deus: Cor ejus longe est a me.2

D

Is. I, 23.

Ibid. III, 14, 15.

Jer. XIV, 14.

Ezech. XXXVI, 20, 22; XLIII, 8.

Jer. II, 8.

Ibid. XXIII, 24.

Prov. XV, 29.

Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes, id est protervi et immisericordes, pauperum oppressores, judices ejus lupi vespertini, id est similes lupis vespertinis multum voracibus, non relinquebant in mane, id est, subditorum substantiam immoderatissime devoraverunt, imo et innocentes occiderunt. Hinc ab Isaia inducitur : Principes tui infideles. Per eumdem quoque Prophetam loquitur Dominus : Rapina pauperis in domo vestra est. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Prophetæ ejus vesani, viri infideles : non enim veri, sed pseudo vates fuerunt, de quibus per Jeremiam Dominus protestatur : Ego non misi eos ; visionem mendacem et seductionem cordis sui prophetant vobis. Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, id est, jus divinum profanarunt : non quod ipsa divinæ legis justitia in se ipsa sordidetur, sed quod ei injustitia misceatur, vel per impietatem penitus inhonoretur ac relinquatur. Sic enim per Ezechielem Dominus ubertim affirmat nomen suum sanctum a Judæis inter gentes pollutum. Injuste egerunt contra legem per Moysen datam, peccando in Deum et proximos, insuper et in se ipsos. De quibus in Jeremia habetur : Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus ?

Dominus justus in medio ejus. Deus enim ubique est, qui ait per Jeremiam : Cœlum et terram ego impleo. Sed quum, Salomone testante, longe sit Dominus ab impiis, quomodo nunc in medio horum tam pessimorum esse narratur? Et respondendum, quod longe est Dominus ab iniquis, quantum ad præsentiam caritatis et gratiæ. Nihilo minus per essentiam suam ubique est : et quantum ad hoc, divinus Dionysius ait, quod Deus est omnibus æque propinquus. Non faciet iniquitatem. Quum ipse sit prima mensura, et regula universæ justitiæ, ideo eo ipso quo ipse aliquid facit, justum est : nec enim potest peccare, quia essentialiter sanctus est. Idcirco unicuique quod meretur, retribuet. Hinc cantamus in Psalmo : Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Mane, mane, id est celeriter utique. Repetitio enim, certitudinis indicium est, et confirmatio dicti. Judicium suum dabit, id est, justitiæ suæ effectum ostendet contra præfatos iniquos, in luce sapientiæ suæ, id est secundum suæ veritatis censuram ; vel, In luce, id est aperte, ita quod omnibus innotescet ; et non abscondetur. Nescivit autem iniquus confusionem : id est, causam suæ confusionis et vastitatis perversus Judæorum populus non advertit, videlicet propria crimina ; nec consideravit propter quem finem castigarentur a Deo, videlicet ut pœnitentiam agerent. Vel, Nescivit confusionem, id est, salutarem erubescentiam non admisit, de suis iniquitatibus verecundando, juxta illud in Jeremia : Confusione non sunt confusi, et erubescere noluerunt.

Disperdidi gentes, id est, Judæos per adversarios eorum frequenter vastavi. Judæi autem in veteri Testamento sæpe gentes vocantur, juxta illud Judicum : Irritum fecit gens ista pactum meum. Et Moyses loquitur Deo : Respice populum tuum gentem hanc.3 Et dissipati sunt anguli eorum, id est urbes præcipuæ, vel principes populi hujus, in quorum protectione alii confidebant, et in eis quasi in angulis latere optabant.4 Desertas feci vias eorum, id est ejus gentis jam dictæ, eo quod non sit qui transeat per eas.5 Viæ enim, viatoribus deficientibus, terrisque vastatis, consueverunt deficere. Desolatæ sunt civitates eorum, videlicet Judæorum, non remanente in eis viro neque ullo habitatore Judæo.

Dixi, ego Dominus veritas sempiterna, et virtus immensa, cujus dixisse, fecisse est, dum volo : Attamen timebis me : id est, castigationibus istis, quas tibi induxi, non obstantibus, tandem aliquando converteris ad me, et filialem ad me timorem concipies ; suscipies disciplinam, id est, informationem et correctionem paternam æquanimiter feres : quum Salomon scri bat: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit incrementationibus, possessor est cordis.6 Et non peribit habitaculum ejus in toto, quantum ad justos præcipue, propter omnia in quibus visitavi eam, id est propter pecata ob quæ eos afflixi, vel propter mala pœnalia quæ super eos induxi: propter quæ quasi placatus habitaculum aliquod eis concessi, videlicet synagogam sive ecclesiam, vel domus ad immorandum, sive in terra sua, vel aliena. Verumtamen diluculo surgentes, id est mane et cito ad illicita properantes, corruperunt omnes cogitationes suas, pravis cogitationibus adjiciendo consensum. Istud ad alios quam de bonis, de quibus jam dixit, Attamen timebis me, referre oportet, vel ad eosdem secundum temporum intervalla, ut qui ad tempus timuerunt, nec perseveraverunt in bono.

Præterea, hæc est præcipua ratio difficultatis intelligendi Prophetas, quod ea quæ uno passu dicuntur, et satis faciliter intelligi posse videntur, verba mox sequentia impedire cernuntur, sicut et loco præsenti. Nam quum paulo ante jam dixerit, Desolatæ sunt civitates nullo remanente habitatore, mox addidit, Non peribit habitaculum ejus. Rursus quum dixisset, Attamen timebis me, mox subjunxit, Corruperunt omnes cogitationes suas.

Insuper quidam omnia jam in isto capitulo explanata, referunt ad Judæos pro tempore Christi, cujus vocem et disciplinam pro majori parte spreverunt. Quorum principes, videlicet sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, fuerunt crudeles in Christum, et quasi lupi rapaces in subditos. Prophetæ quoque Jerusalem fuerunt vesani et pseudo, dicentes: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum;7 et venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem. Similiter Caiphas: Expedit vobis, inquiens, ut unus moriatur homo pro populo.8 Sacerdotes ejus polluerunt sanctum: quibus Christus in Evangelio ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras.9 Sed et Christo Sancto Sanctorum multa crimina imposuerunt. Dominus justus, videlicet Christus, in medio ejus, quia in Jerusalem sæpius prædicavit; qui etiam mane judicium suum dedit, ipsos Judæos increpando, atque judicium discretionis in eos exercendo: quibus et dixit, Multa habeo judicare de vobis.10 Porro quod subditur, Disperdidi gentes, exponunt de oppressione Judæorum a Romanis. Deinde illud, Attamen timebis me, intelligunt de credentibus in Dominum Jesum; id vero, Corruperunt cogitationes suas, de his qui fuerunt increduli. Alii præinducta exponunt pro tempore captivitatem Babylonicam præcedente, et de Judæorum a Babyloniis oppressione tempore Sedeciæ.11

Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum. Sicut B. Hieronymus refert, Judæi hunc locum exponunt pro tempore Christi, quem putant nondum venisse, quo (ut asserunt) veniente, et mundi monarchiam tenente, gentes et regna ac principes interficientur ab ipso. Hæc autem expositio vana est, quum Christum jam venisse sciamus. Sed diversis expositionibus propter prolixitatem vitandam omissis, locus iste pro tempore Christi præterito exponetur, ut sit sensus: Quapropter, id est, quia (ut dictum est) quidam Judæorum credent in Christum et jam crediderunt, quidam vero, imo pro maxima parte, in incredulitate manserunt, præsertim usque Apostolorum prædicationem in Jerusalem factam post Christi passionem et Spiritus Sancti missionem, exspecta me tu, popule Judæorum, dicit Dominus Jesus Christus, in die resurrectionis meæ in futurum, id est die qua post mortem tertia die resurgam; jamque surrexi, sicque exspecta me in futurum, id est perseveranter et semper usque ad mortem et finem; quia erit judicium meum, id est sapientiæ meæ dictamen, et agendum judicabo, ut congregem gentes et colligam regna spirituali adunatione, convertendo gentiles ad unam fidem et spem, atque individuam caritatem, ut omnes sint unum mysticum corpus Christi in una Ecclesia.12 Hoc est quod per Isaiam loquitur Dominus : Attendite ad me, popule meus, quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet; et in Psalmo, Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Jesus enim moriturus erat pro gente, ut in Joanne legimus. Et ipsemet protestatur Judæis : Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere. Unde et per Isaiam : Gentem, inquit, quam nesciebas, vocabis; et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current. Hinc Christus post resurrectionem suam ait Apostolis : Euntes, docete omnes gentes; et, Prædicate Evangelium omni creaturæ. Et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei. In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. Si istud exponatur in malo, nec superioribus, nec subsequentibus consonare videtur. Nam subditur : Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei humero uno. Potest itaque uno modo de populo Judæorum intelligi : super quos Christus post passionem suam et resurrectionem, indignationem suam effudit, in manus Romanorum eos tradendo, omnem quoque iram furoris sui, eosdem finaliter derelinquendo, gratiam subtrahendo, et perpetue condemnando : sicut in Isaia protestatur, Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; itemque in Psalmo, Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis; et denuo, Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. Propter quod dicit Apostolus ad Thessalonicenses : Pervenit super eos ira Dei usque in finem. Tunc quoque in igne zeli Dei, seu in rigore divinæ justitiæ, devorata est omnis terra Judæorum, infidelibus Judæis consumptis, seu inde sublatis, habitaculisque destructis. Secundo exponi potest de gentibus in incredulitate manentibus : super quos Deus indignationem suam effudit, eos juste relinquendo, omni gratia spoliando, atque æternam miseriam infligendo, imo et multos fidelium persecutores in præsenti sæculo dire plagando, sicut in Sanctorum legendis ostenditur. Tunc demum devorata est omnis terra, id est, omnis homo carnalis divinitus reprobatus. Versiculus iste, In igne zeli mei devorabitur omnis terra, est in Isaia scriptus.

Is. Ll, 4. Ps. LXXI, 11. Joann. XI, 51. Ibid. X, 16. Is. LV, 5. Matth. XXVIII, 19. Marc. XVI, 15. Is. LXXX, 3. Ps. XL, 11. Ps. LXVIII, 25. 1 Thess. II, 16.

Porro quod subditur, Quia tunc reddam populis labium electum, etc., referendum videtur ad id quod dictum est, Judicium meum, ut congregem gentes et colligam regna. Si vero referatur ad id quod dictum est, Et effundam super eos indignationem meam; tunc ista conjunctio, Quia, non proprie causam directam, sed concomitantiam quamdam insinuat, sicut in Psalmo quo dicitur : Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis. Juxta quem modum ad Romanos dicit Apostolus, quod Judæorum delictum salus est gentibus, et illorum amissio, reconciliatio est mundi. Unde et Paulus et Barnabas incredulis dixerunt Judæis : Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimur ad gentes. Ita ergo et hoc loco effusio indignationis et iræ Dei super induratos Judæos, assignatur velut causa illuminationis gentilium, secundum quod subditur :

Quia tunc, dum gentes congregabo ad fidem, et Judæos destruxero per Romanos, reddam populis labium electum, id est salutarem loquelam atque salubrem confessionem, ita ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris; ut invocent omnes nomen Domini, id est verum Deum, unum ac trinum. Vel per nomen Domini specialiter intelligendus est hoc loco Dominus Jesus Christus, secundum quod Lyra quadam allegat in glossa Hebræorum super Genesim, taliter dictum : Tunc convertam ad populos labium electum, ad invocandum nomen Domini, et ad colendum eum humero uno. Et subditur : Non est autem dictum hic nomen Domini, nisi rex Messias. Et serviant ei humero uno, id est mente concordi, jugum legis evangelicæ super se intus deferendo

Cf. Is. LXVI, 16, juxta LXX.

9

Ps. L, 6. Rom. XI, 11, 12, 15. Act. XIII, 46.

Philipp. II, 11. Matth. XI, 29. et observando, quemadmodum super humerum corporalem onus portatur. Unde a Daniele dictum est:13 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei; item in Psalmo, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.14 Sic namque Christo servire oportet, qui habitare facit unius moris in domo. Propter quod hortatur Apostolus:15 Unanimes uno ore honorificetis Deum.

10 Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei: id est, non solum in una terra veros habeo adoratores in spiritu et veritate, ferventer humiliterque orantes, sed a remotissimis terris et Æthiopibus, ac ceteris nationibus erunt me invocantes:16 sicut in Psalmo prædictum est:17 Venient legati ex Ægypto; Æthiopia præveniet manus ejus Deo; regna terræ, cantate Deo. Nempe in regionibus his prædicaverunt beati Apostoli, sicut apud Isaiam Christus prædixit: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me. Psalmista quoque: Reminiscentur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.18 Filii dispersorum meorum, id est filii Judæorum, per mundum hinc inde habitantium, ad fidem conversi, deferent munus mihi, id est, spirituales hostias vel alia quælibet dona mihi devote immolabunt. Vel filii dispersorum istorum, sunt spirituales filii Apostolorum, per totum mundum dispersorum, secundum quod Paulus ait ad Corinthios:19 Per Evangelium in Christo Jesu ego vos genui; et rursus ad Galatas, Filioli (ait) mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.20 Hoc est quod ab Isaia fuerat prophetatum: Florebit et germinabit Israel, et implebit faciem orbis semine.21

In die illa, scilicet in exordio prædicationis evangelicæ, et tempore primitivæ Ecclesiæ, non confunderis, o Judæa vel Synagoga, super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me: id est, propter tuos excessus non te confundam, nec derelinquam, sed pœnitentiæ gratiam condonabo. Hoc dicitur quoad electos Judæos: de quibus ait Apostolus ad Romanos, Non repulit Deus plebem suam; et ibidem, Reliquiæ per electionem salvæ factæ sunt.2223 Potestque specialiter referri ad Judæos qui morti Christi consenserunt, et postea pœnituerunt: quibus apud Joannem prædixit Salvator, Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.24 De quibus per Jeremiam Dominus loquitur: Prævaricata est in me domus Israel, et domus Juda negavit Dominum, et dixerunt:25 Non est ipse. Quum enim Pilatus dixisset, Ecce rex vester, et, Regem vestrum crucifigam?26 responderunt, Non habemus regem nisi Cæsarem.

Quidam ea quæ dicta sunt ab illo loco, Exspecta me in die resurrectionis meæ, usque ad verbum istud, In die illa non confunderis, exponunt de resurrectione ventura in fine mundi, et pro tempore Antichristi; quod vero nunc dicitur, In die illa non confunderis, exponunt pro tempore primi adventus Christi, passionis, resurrectionisque ejus. Quod rationabile non apparet, quum sub eodem contextu ac præcedentia jam dicatur, In die illa non confunderis.

Quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ: id est, sacerdotes, Scribas, Pharisæos, ceterosque impœnitentes Judæos, Christum et ejus discipulos superbissime blasphemantes, auferam a Jerusalem et Judæa per Romanorum exercitum, a quo occisi fuerunt, sicut et Christus ante passionem prædixisse legitur apud Lucam: Circumdabunt te inimici tui undique, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.27 Et non adjicies exaltari, id est te ipsam inaniter elevare, amplius in monte sancto meo. Nam Judæi tunc conversi, de quibus in Actibus apostolicis habetur, devotissime atque humillime coluerunt Deum in monte Sion, et in templo ibidem constructo:28 erant enim pariter in porticu Salomonis.29 Multa quoque turba sacerdotum obediebat fidei, ut Lucas comme morat.30 Denique Judæi impœnitentes post Christi passionem, non diu poterant se jactare in templo, quoniam cito a Romanis fuit destructum.

Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, videlicet Apostolos, aliosque ex Judaismo conversos, temporalium divitiarum integerrimos contemptores, quibus erant omnia communia, quorum etiam post modicum tempus obstinati Judæi bona rapuerunt.31 Septuaginta transtulerunt:32 Relinquam in te populum mansuetum et humilem. Didicerunt enim a Christo, quia mitis est et humilis corde.33 Et sperabunt in nomine Domini: sicut et Christus ante passionem præcepit apud Joannem, Manete, inquit, in me;34 et rursus, Confidite, inquit, ego vici mundum.35 Unde in Actibus Apostolorum orasse leguntur: Da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.36 Et Lucas ibidem:37 Repleti, inquit, Spiritu Sancto, loquebantur verbum Dei cum fiducia. Non itaque in generis nobilitate, sæculari scientia vel eloquentia, divitiis, potentia, vel aliquo humano præsidio, sed in Domino sunt confisi:38 cujus solo auxilio prævaluerunt, atque ad tam supernaturalem fidem ac arduam legem mundum converterunt. Non enim obliti fuerunt verbi Domini Jesu Christi:39 Sine me nihil potestis facere.

Reliquiæ Israel, id est præfati electi Judæi, aliorum respectu perpauci: de quibus et Christus prædixit, Ego scio quos elegerim;40 non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium. Non tamen venialibus caruerunt, quum dicat Joannes:41 Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Apostoli vero Spiritu Sancto recepto, in tantum confirmati fuerunt, quod postmodum nunquam mortaliter peccaverunt. Et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Erant quippe sanctissimæ ac innocentissimæ vitæ, secundum illud Actuum: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus; sumebantque cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem.42 Quoniam ipsi pascentur. Utique delicatissime nutriebantur a Spiritu Sancto internis deliciis, spiritualibus alimentis, pane vitæ et intellectus, superdignissimo Sacramento altaris, bonis operibus.43 Postremo, ut Lucas in Actibus conscribit, Dividebatur singulis, prout cuique opus erat.44 Et vere dicere poterant: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit;45 super aquam refectionis educavit me. Et accubabunt in unitate Ecclesiæ. Hinc in Actibus habetur:46 Omnes qui credebant, erant pariter. Unde et Jeremias locutus est: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter.47 Et non erit qui exterreat eos: parati enim erant pati et mori pro Christo.48 Apostoli quoque ibant gaudentes, quod digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.49 Impleverunt equidem quod docuit Christus: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.50 Quanta autem fuerit discipulorum ante Christi resurrectionem, ascensionem, et Spiritus Sancti missionem formidolositas, inconstantia atque fragilitas, quanta vero post Spiritus Sancti infusionem fuerit eorum constantia, imperterritio, sive securitas, delectabile est pensare in libro Actuum Apostolorum.

Postremo, totum istud Dominus apud Isaiam prædixit: Sedebit, inquiens, populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.51

Præterea, quæ sequuntur, in tantum de Christi Ecclesia sunt intelligenda, ut S. Hieronymus asserat, aliter sentientem, non esse Christianum. Lætare spirituali lætitia in Domino: in quo solo debet esse omnis gloriatio nostra, dicente Apostolo, Qui gloriatur, in Domino glorietur;52 filia Sion, id est, Ecclesia militans, in divinorum speculatione consistens, quæ a Deo filia appellaris, propter paternam ejus dilectionem ad te. Sion quippe speculatio dicitur. Jubila, Israel, id est, plebs christiana, quæ vere digna es Israel appellari, id est Deum fide contemplans. Israel namque Deum videns interpretatur. Lætare in mente, et exsulta, signa interioris lætitiæ exterius ostendendo, in omni corde, id est totis præcordiis intimisque medullis, intellectu, voluntate, memoria, filia Jerusalem, id est, Ecclesia in Christi pace per contemplationem divinorum quiescens. Denique sancti Prophetæ frequenter nominibus Sion, Israel et Jerusalem, etiam ad litteram populum christianum seu Christi Ecclesiam, præsertim primitivam, designant, quoniam noverant illam re et nomine istis appellationibus dignam. Infideles enim Judæi istis nominibus indigni censentur. Et in Isaia dicitur eis: Audite verbum Domini, principes Sodomorum; auribus percipite legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.53 Alibi quoque semen et terra Chanaan nuncupantur; imo non filia, sed meretrix atque adultera ab Isaia, Jeremia et Ezechiele dicuntur.545556

Itaque præinductis verbis Ecclesia Christi, præcipue primitiva, imo et quælibet anima christiana (quæ spiritualiter dicitur Sion propter speculationem; Israel, propter Dei visionem; Jerusalem, propter internam pacem), invitatur ad singularem ac maximam in Deo oblectationem, laudem, et gratiarum actionem, propter ineffabilia beneficia sibi a Christo collata, de quibus subjungitur. Quod autem ad Ecclesiam primitivam præcipue, imo et totam Christi Ecclesiam, referenda sint hæc, patet ex eo quod in præcedentibus verbis de ipsa locutus est sermo divinus. — Sed et eadem ad quæ nunc Sophonias hortatur, in Zacharia scribuntur, ubi dicitur: Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem, etc.:57 quæ ad primum Christi adventum esse referenda, sacratissimus evangelista Matthæus testatur.58

Itaque subditur:59 Abstulit Dominus Jesus Christus, vel Deus Pater, seu tota superbeatissima Trinitas, unus, verus, ac simplicissimus Deus, per ipsum ut mediatorem, judicium tuum, id est judicium condemnationis, de quo ait Salvator:60 Qui credit in me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam; et Psalmista, Non intres in judicium cum servo tuo. Ab hoc namque judicio, et a pœna originalis peccati, quantum ad descensum ad inferos, Christus liberavit Ecclesiam, juxta illud Isaiæ: Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum, et opprobrium populi sui auferet.61 Avertit inimicos tuos: quia ab hostibus visibilibus et invisibilibus redemit electos. Propter quod dixit Salvator discipulis: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri;62 et iterum, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.63 Rex Israel. Iste est rex Messias, de quo scriptum est in Ezechiele: Ego Dominus salvabo gregem meum, et servus meus David princeps eorum. Dominus in medio tui.64 Hoc est quod Christus in Evangelio ait: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat; et, Non relinquam vos orphanos; et, Ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi;65 et, Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.66 Non timebis malum ultra, id est malum pœnæ et temporalem afflictionem. Perfectorum enim est in adversis gaudere, et præsentis vitæ persecutiones ac tribulationes quasi animarum medicinam suscipere. Propterea in Jacobo habetur: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.6768 Et Salomon ait: Justus quasi leo confidens, absque timore erit. Sed et timorem servilem ac inordinatum non admittunt hujusmodi, dicente Joanne: Perfecta caritas foras mittit timorem; et ibidem, Qui timet, non est perfectus in caritate.6970

In die illa, tempore primitivæ Ecclesiæ, dicetur Jerusalem, id est congregationi fidelium, quæ in Jerusalem Spiritum Sanctum recepit, et suæ perfectionis initium sumpsit: Noli timere, Sion, carnali et inordinato timore præsentis vitæ adversa, et persequentium tela. Hoc enim docuerunt Apostoli. Unde ait Salvator: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. In Isaia7172737475767778

Is. li, 12.

Ps. xxvi, 1.

Ps. iii, 7.

Ps. lvi, 8; cvii, 2.

Apoc. xxi, 3.

Is. xxxv, 3, 4.

Hebr. xii, 12, 13.

II Par. xv, 7.

Ps. cxlix, 4.

Ps. ciii, 31.

Jer. xxxii, 41.

II Esdr. viii, 10. quoque habetur : Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit? Sit ergo cor nostrum in Deo semper confidens; atque in ejus pietate sperantes, ejusque dispositioni nos humiliter committentes, parati simus ad omne agendum ac patiendum quod ei placuerit, ut cum justo dicamus : Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo? Et rursus, Non timebo millia populi circumdantis me; itemque, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Non dissolvantur manus tuæ, id est, a bono inchoato non cesses neque tepescas.

Dominus Deus tuus in medio tui fortis. Christus enim Deus et homo, vere fortis atque omnipotens, in medio est suorum, et ipse cum Patre ac Spiritu Sancto ad electorum corda venit, ac ea inhabitat, ita quod templum Dei dicuntur. Propter quod in Apocalypsi habetur : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis, erit eorum Deus. Ipse salvabit vos de morte æterna, imo tandem ab omni pœna atque miseria. Hoc totum in Isaia sic legitur : Confortate manus dissolutas, et nolite timere; ecce Deus vester veniet, et salvabit vos. Hinc demum hortatur Apostolus : Manus dissolutas erigite, et rectos facite gressus pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem salvetur. Hinc quoque secundo libro Paralipomenon legitur : Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro. Gaudebit super te in lætitia, id est, de tua stabilitate et gratia ac salute lætabitur in se ipso, lætitia increata, non aliunde causata : quemadmodum scriptum est in Psalmo, Beneplacitum est Domino in populo suo; et, Lætabitur Deus in operibus suis. Hinc in Jeremia fatetur : Lætabor super eis quum eis benefecero. Et Esdras inducit : Gaudium Domini est fortitudo vestra. Silebit super te in dilectione tua, id est, peccata tua tacebit, eo quod diligat te, et propter caritatem qua eum amasti : quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. Unde per Isaiam locutus est : Juravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Et exsultabit super te in laude, id est, præconiis quibus eum collaudas, complacentiam piam habebit, et laus tua ei placebit. Vel, Exsultabit super te in laude, ita quod laudabilem te esse testabitur : secundum quod Christus in Evangelio dicit, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Porro in his verbis demonstratur paterna dilectio ineffabilisque benignitas Dei ad nos.

Nugas, id est mendaces et vanos, Christum negantes, qui a lege divina recesserant per inobedientiam et peccata, congregabo collegio fidelium, convertendo eos ad fidem : quemadmodum in Actibus Apostolorum leguntur multa millia Judæorum ad S. Petri prædicationem conversa; quia ex te erant, id est de numero salvandorum seu electorum. Unde et Lucas in Actibus Apostolorum : Crediderunt, inquit, quotquot præordinati erant ad vitam æternam. Et de reprobis in prima sua Canonica ait Joannes : In nobis erant, sed non erant ex nobis; nam si ex nobis fuissent, mansissent utique nobiscum. Ut non ultra habeas super eis opprobrium, de eorum infidelitate et obstinatione erubescendo. Si enim nullus ex Judæis conversus fuisset, potuissent gentiles et infideles Judæi insultare Apostolis primisque credentibus, quod nullus de plebe eorum fidei consensisset.

Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo. Judæos enim incredulos qui primitivam Ecclesiam graviter afflixerunt, Deus omnipotens per manus Romanorum occidit; et qui corporaliter occisi non fuerunt, spiritualiter perierunt, atque æternam mortem in inferno adepti sunt. Hinc dictum est a Michæa : Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et salvabo claudicantem, id est virtutibus imperfectam, et fide nutantem, augendo in talibus gratiæ lucem. Christus enim, sicut Isaias prædixit,

I Petr. iv, 8.

Is. liv, 9.

Matth. x, 32.

Act. ii, 41; iv, 4.

Ibid. xiii, 48.

I Joann. ii, 19.

Mich. v, 9.

Is. xlii, 3. calamum quassatum non contrivit, et linum fumigans non exstinxit. Certum est autem discipulos Christi ante Spiritus Sancti susceptionem sæpius claudicasse. Et eam quæ ejecta fuerat, congregabo: id est, plebem credentem in Jesum Christum, quam

Judæi extra Synagogam esse censebant, ut legitur in Joanne, per caritatem et dona Spiritus Sancti spiritualiter adunabo.79 Hoc est quod Psalmista prædixit: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

Et ponam eos in laudem et in nomen, id est, gloriosos atque famosos, sive laudabiles faciam eos, in omni terra confusionis eorum, videlicet in tota Judæa, Galilæa, Samaria, regnis et provinciis paganorum: in quibus Apostoli et ceteri Christiani primo valde contempti fuerunt, sed virtute divina tot fecerunt miracula, et tam innumerabiles converterunt ad fidem, quod ubique a credentibus in summo honore, fama et gloria habiti sunt, sicut in Psalmo legitur prophetatum:80 Constitues eos principes super omnem terram; et, Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.81 Unde in Isaia de eis habetur:

Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi82 columbæ ad fenestras suas? Et iterum ibidem: Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem.83 In tempore illo quo adducam vos, o Apostoli atque credentes, ad aliorum instructionem et conversionem, et in tempore quo congregabo vos, secundum modum nunc dictum; vel, quando congregabo vos gentibus quas convertetis.

Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terræ, quos convertetis, quum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, id est, evidenter eruero vos de adversariorum vestrorum infidelium persecutione et potestate: quod fuit impletum, quando Romani deleverunt Judæos incredulos, et etiam ante ac postea. Frequenter etenim Deus de carceribus et vinculis miraculose redemit fideles, et tyrannos dira morte peremit. Dicit Dominus, qui solus est per essentiam verus ac veritas.

PRÆTEREA, quod in principio hujus capituli de Jerusalem et Synagoga ad litteram expositum est, facile est juxta spiritualem intelligentiam de Ecclesia explanare.84 Itaque congregationi Christianorum impœnitenti et Christo inobedienti, merito dicitur:

Væ provocatrix, et redempta sanguine Christi, civitas, columba propter quosdam innocentes et simplices impiis junctos.

Vel, Columba, eo modo quo ait Osee propheta: Ephraim quasi columba seducta, non habens cor. Ista malignantium ecclesia non audit vocem Christi, nec suscipit disciplinam, neque in Deo confidit veraciter, nec Deo appropinquat, se ad gratiam disponendo. Principes ejus quasi leones rugientes: quia cum austeritate atque superbia præsident, subjectosque opprimunt. Judices ejus lupi. Hoc de judicibus injustis et cupidis, munera recipientibus, innocentes inopesque damnantibus, verum est. Prophetæ ejus vesani: id est, prædicantes et docentes populum, allegantes et exponentes Scripturam, et propria verba et documenta non observantes, caput habent insanum, et stultis ac furentibus pares sunt. Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, sacramenta irreverenter tractando, et sacerdotales sanctiones transgrediendo.

Contra hos dabit Dominus judicium suum mane in luce, id est, velociter, evidenter, atque dirissime eos damnabit. Denique propter Christianorum peccata tradit Deus frequenter terras eorum hostibus suis. Desertas fecit vias eorum, gratiam et virtutes, quibus ad Deum transitur, subtrahendo. Desolatæ sunt civitates eorum: quoniam ipsi damnati sunt, et bonis spiritualibus destituti. Et dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam. Hoc Dominus ait propter electos. Et non peribit habitaculum tuum: quoniam Ecclesia Christi usque in finem sæculi stabit, ad gloriam Dei sublimis et benedicti. Amen.

Footnotes

  1. Jer. V, 3. ↩

  2. Is. XXIX, 13. ↩

  3. Judic. II, 20. ↩

  4. Exod. XXXIII, 13. ↩

  5. * dum non est ↩

  6. Prov. xv, 32. ↩

  7. Joann. XI, 48. ↩

  8. Ibid. 50. ↩

  9. Matth. XV, 6. ↩

  10. Joann. VIII, 26. ↩

  11. IV Reg. XXV. ↩

  12. Joann. XVII, 21-23. ↩

  13. Dan. VII, 14. ↩

  14. Ps. LXXI, 17. ↩

  15. Ps. LXVII, 7. ↩

  16. Joann. IV, 23. ↩

  17. Ps. LXVII, 32, 33. ↩

  18. Ps. XXI, 28. ↩

  19. 1 Cor. IV, 15. ↩

  20. Galat. IV, 19. ↩

  21. Is. XXVII, 6. ↩

  22. Ibid. 5. ↩

  23. *Rom.* XI, 2. ↩

  24. *Joann.* VIII, 28. ↩

  25. *Jer.* V, 11, 12. ↩

  26. *Joann.* XIX, 14, 15. ↩

  27. *Luc.* XIX, 43, 44. ↩

  28. Is. XXIV, 53. ↩

  29. Act. V, 12. ↩

  30. Act. VI, 7. ↩

  31. Act. IV, 32. ↩

  32. Hebr. x, 34. ↩

  33. Matth. XI, 29. ↩

  34. Joann. XV, 4. ↩

  35. Joann. XVI, 33. ↩

  36. Act. IV, 29. ↩

  37. Ibid. 31. ↩

  38. Ps. X, 2. ↩

  39. Joann. XV, 5. ↩

  40. Joann. XIII, 18. ↩

  41. I Joann. I, 8. ↩

  42. Act. II, 42, 46, 47. ↩

  43. Eccl. XV, 3. ↩

  44. Act. II, 45. ↩

  45. Ps. XXII, 1, 2. ↩

  46. Act. II, 44. ↩

  47. Jer. XXIII, 6. ↩

  48. Act. XXI, 13. ↩

  49. Act. V, 41. ↩

  50. Matth. X, 28. ↩

  51. Is. XXXII, 18. ↩

  52. II Cor. X, 17. ↩

  53. Is. 1, 10. ↩

  54. Jev. 11, 20; ↩

  55. Is. 1, 21; ↩

  56. Dan. xiii, 56; ↩

  57. Zach. ix, 9. ↩

  58. Matth. xxi, 5. ↩

  59. Act. 1, 4; 11, 1-4. ↩

  60. Joann. v, 24. ↩

  61. Is. xxv, 8. ↩

  62. Luc. xxi, 15. ↩

  63. Joann. xii, 31. ↩

  64. Ezech. xxxiv, 22, 24. ↩

  65. Ezech. xvi, 3, 35. ↩

  66. Matth. xviii, 20. ↩

  67. Jacob. 1, 2. ↩

  68. Jacob. i, 2. ↩

  69. Ibidem. 16 ↩

  70. I Joann. iv, 18. ↩

  71. Ps. cxlii, 2. ↩

  72. Luc. xxii, 27. ↩

  73. Joann. xiv, 18. ↩

  74. Matth. xxviii, 20. ↩

  75. Prov. xxviii, 1. ↩

  76. I Joann. ↩

  77. Act. i, 4; ii, 1-4. ↩

  78. Luc. xii, 32. ↩

  79. Joann. IX, 22. ↩

  80. Ps. XLIV, 17. ↩

  81. Ps. XLVI, 10. ↩

  82. Is. LX, 8. ↩

  83. Ibid. 15. ↩

  84. Expositio spiritualis. ↩

Chapter 5 of 5