Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI SECUNDI.

MORALITER autem cuilibet congregationi vel familiæ vitiosæ atque malignantium ecclesiæ dicitur : Convenite, congregamini, gens non amabilis, id est, redite ad cor, ad rectæ rationis judicium, ad divinorum et ecclesiasticorum obedientiam præceptorum, ab exterioribus ad interiora, a carnalibus ad spiritualia, a temporalibus atque terrenis ad cœlestia et æterna, postremo a bonis creatis, caducis, vanis, fallacibus, ad Creatorem omnipotentem, verum Deum, summum, immensum, incommutabile bonum.1 Et qui per contentiones et lites, aversiones et odia estis dispersi et ab invicem separati, congregamini in una individua caritate, ut sit omnium cor unum et anima una in Domino :2 quemadmodum ad Philippenses monet Apostolus : Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.3 Denique de hac spirituali congregatione scriptum est in Joanne : Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. — Quæritur, qualiter impii sint gens non amabilis, quum eos jubeamur amare. Sed amabiles sunt, quoad id quod a Deo sortiti sunt; odibiles autem, quoad id quod ex voluntate propria habent. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Duas gentes odivit anima mea.4

Itaque, Convenite, et pœnitentiam ex caritate, non ex servili timore, peragite, priusquam pariat jussio quasi pulverem

1

Is. xlvi, 8.

Act. iv, 32.

Philipp. u, 2.

Joann. xi, 51, 52. transeuntem diem, id est, priusquam divina jussio, qua Deus impios perire præcepit, vobis inducat diem mortis imparatæ, itemque damnationis æternæ, quasi pulverem copiose; antequam veniat super vos ira furoris Domini, id est irremedabilis illa vindicta, ac insanabilis plaga morsque secunda Propter quod orat Psalmista : Domine, ne in furore tuo arguas me; et Jeremias, Corripe5 me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.6 Hinc ait Salvator : Attendite, ne superveniat in vos repentina dies illa.7

Quærite Dominum. Omnis enim qui quærit, invenit. Quærite itaque Deum, et intra vos quærite eum : hoc est, cor vestrum ad ipsum convertite, ipsum rogate. Non enim longe est ab unoquoque nostrum, quia in ipso vivimus, movemur et sumus.8 Omnes mansueti. Quum mansueti jam habeant Deum cordis sui per gratiam possessorem atque mansorem, qualiter quærent eum, nisi ut copiosius atque perfectius habeant eum, clarius cognoscendo, ardentius diligendo, inseparabilius cohærendo, et non tantum pro se, sed pro aliis quoque exaudiantur ab ipso? Si quo modo abscondamini in die furoris Domini, puta in die judicii : non quod ambiguum sit, mansuetos Deumque perseveranter quærentes, tunc esse salvandos; sed ad insinuandum quam difficile sit salvari, quam item horrendum ac rigorosum sit Dei judicium. Juxta quem modum scriptum est: Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?9

Quia Gaza destructa erit. Gaza interpretatur, fortitudo ejus: quo designantur in sæculari potentia et corporali fortitudine, vel etiam spirituali potestate, aut meritorum suorum copia, inaniter gloriantes. Hi tales destruuntur a Deo, omne spirituale esse gratiæ et gloriæ amittendo, et mortem tartaream incidendo, quemadmodum in Psalmo cantatur: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.10 Econtrario timorati, atque veraciter sapientes et justi, jugiter psallunt:11 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es; Deus meus, misericordia ejus præveniet me. Et Ascalon in desertum: id est, vitiis aggravati, et igne malignitatis succensi, qui multas animas scandalizant, a Deo derelinquentur. Ascalon quippe, ponderata vel ignis homicida interpretatur. Azotum in meridie ejicient: id est, libidinosi et obsceni in ignem æternum projicientur ab angelis in die judicii, qui separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis:12 in meridie, id est, dum electi plenam gloriæ suscipient claritatem. Azotus equidem, ignis generationis interpretatur: quo ardor libidinis designatur. Et Accaron eradicabitur: id est, infructuosi, et aliorum subversores, de electorum consortio segregabuntur. Accaron namque, sterilitas vel eradicatio interpretatur. Omnis enim arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.13 Et Christus in Evangelio ait: Væ homini per quem scandalum venit.14 Quocontra ait vir justus: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei.15

Væ vobis qui habitatis funiculum maris, id est, vitiis inquietudinis, turbulentiæ et amaritudinis immoramini. Mare enim (ut patuit) sua fluctuatione, concussione et amaritudine inquietos, turbulentos, amaros significat; et qui vitiis istis non reluctantur, sed immorantur, funiculum habitant maris. Super hos Spiritus Sanctus non requiescit, qui super humiles et quietos requiescere perhibetur.16 In Ecclesiastico quoque scriptum est: Non est sensus, ubi abundat amaritudo.17 Et Apostolus: Operam, inquit, detis ut quieti sitis. Præterea, quoniam possessio juxta mare sita, magna esse solet, saltem circa littus, potest per maris funiculum possessio parva signari:18 et idem damnationis judicium est his qui circa parva et modica inordinate afficiuntur, videlicet contra caritatem divinam et justitiæ ordinem, quod illis qui circa multa et magna vitiosum habent affectum. Non enim res ipsa, sed affectus in culpa est, quum et aliqui multa possideant sine peccato, et alii pauca cum vitio. Verbum Domini, id est divina comminatio, super vos, Chanaan, id est, popule vitiosæ commotionis, plebs passionata atque instabilis. Chanaan enim commotio dicitur. Terra Philistinorum. Isti enim sunt terra et populus Philistinorum, id est potione cadentes, quoniam de mundi hujus sapore et vanitate atque divitiis tantum accipunt, quod præ pessima ebrietate cadunt a summis in ima, non quæ Dei sunt et quæ sursum sapientes, sed quæ super terram.19

Et erit funiculus maris, id est vitia jam præfata, requies pastorum, id est materia gaudii electorum, se ipsos et sibi commissos spiritualibus animæ alimentis pascentium. Lætabitur enim justus quum viderit vindictam.20 Et caulæ pecorum, id est repausatoria subditorum bonorum: qui in consideratione vanitatis et ultionis pravorum, quasi repausant, de sibi concessa clementia in Domino gloriantur, cautiusque conversari conantur, et in contemplatione æquitatis divinæ quasi obdormiunt et repausant. Et erit funiculus ejus his qui remanserint de domo Juda: id est, peccata eorumque vitia qui terrenis insudant, Sanctorum et electorum ditioni subdentur, qui judicabunt nationes dominabunturque populis.21 Ibi pascentur in domibus Ascalonis : id est, electi impios possidebunt, et in eorum, si quando emendaverint vitam, conversione spiritualiter epulabuntur. Nihilo minus in vita futura punitio impiorum cedit electis in gloriam et pascua vitæ. Quia visitabit eos, scilicet electos, Dominus Deus eorum, per ampliorem gratiæ consolationem et infusionem, ut valeant convertere alios, vel de eorum punitione juste lætari sine offensa, imo et cum complacentia Dei, cujus se voluntati conformant; et avertet captivitatem eorum, liberando electos de potestate diaboli, servitute peccati, insaniis mundi : aliter digni non essent alios edocere.

Joann. VIII, 44.

Job XLI, 25.

Cant. I, 5.

Joann. XV, 20.

Act. IX, 4.

Is. LXVI, 24.

Sap. III, 8.

Audivi opprobrium Moab et [blasphemias] filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo. Moab interpretatur, ex patre : per quod hoc loco reprobi et superbi designantur, quibus loquitur Christus, Vos ex patre diabolo estis : qui sunt quasi servi diaboli, qui est rex super omnes filios superbiæ. Ammon interpretatur, filius patris mei : quo falsi fratres atque hæretici exprimuntur, de quibus in Canticis ait Sponsa : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Hi itaque contumeliam faciunt Dei electis, quemadmodum Christus protestatur : Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Horum injuriam reputat Deus sibi illatam, sicut ad Paulum effatur, Quid me persequeris? eamque juste ulciscitur, eo quod super terminos electorum suorum magnificati sint, electorum Ecclesiam opprimendo, spoliando, et persequendo. Ideo subditur, quod erunt quasi Sodoma et Gomorrha, quoniam igne et sulfure infernali cruciabuntur ; et siccitas sinarum inerit eis, quia vermis eorum non morietur ; eruntque acervi salis steriles et perditi in æternum, eo quod nunquam pœnitebunt, nec redimentur. Reliquiæ populi mei diripient illos. Jam etenim tactum est, quemadmodum Sancti judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et qui nunc a reprobis opprimuntur injuste, in die judicii reprobos oppriment, juste judicando eos cum Salvatore.

Deinde Dominus comminatur. Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis.

Æthiopes sunt vitiis denigrati in anima : qui gladio Dei, id est sententia oris Christi spiritualiter interficientur, dum æternaliter damnabuntur. De quo gladio scriptum est in Apocalypsi : De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Et extendet manum suam super aquilonem, id est contra eos qui in frigore permanent vitiorum, in quibus caritas Dei refriguit, sunt­que peccatis quodammodo congelati per duritiam cordis, quoad ea quæ Dei sunt et suæ salutis. Et perdet Assur, id est dirigentes ad mala, qui cæci sunt mente et duces cæcorum. Assur enim dirigens interpretatur, secundum quosdam; vel secundum Hieronymum, coarguens et convincens, sicque per Assur intelliguntur accusatores fratrum suorum et observatores : quos Dominus perdet, juxta illud Proverbiorum, Qui investigator malorum est, opprimetur ab eis. Et ponet speciosam in solitudinem : id est, omnem congregationem carnalium, quæ se foris perornat, et mundi hujus honore, gloria atque divitiis decoratur, Deus omni suo vano privabit decore, atque ad summam deformitatem pertrahet eam, ut sit invia et deserta, sicut de impio scriptum est : Quæres locum ejus, et non invenies. Denique Ecclesia olim virtutibus pulchra, donis et gratiis Spiritus Sancti polita, circa Antichristi adventum et ipso regnante, quasi in solitudinem redigetur, et pristino suo ornatu privabitur, quando pene omnes fallentur. Tunc enim juxta Apostolum, instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes ; eritque discessio ab utroque imperio, spirituali ac temporali.

Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium, id est, motus sensualitatis, passiones, et concupiscentiæ in corde ipsius per consensum manebunt. Onocrotalus et ericius, id est vitia per bruta hæc significata. Per ericium, qui est animal spinosum ac pungitivum, impatientia denotatur; per onocrotalum, fœtor impuri-

Apoc. I, 16; xix, 15.

Matth. XXIV, 12.

Ibid. XV, 14.

Prov. XI, 27.

Ps. XXXVI, 10.

II Tim. III, 1, 2. tatis carnalis. Hæc in liminibus ejus morabuntur, id est inferioribus animæ viribus et sensualitate. Vox cantantis in fenestra, id est insultatio dæmonis de perditione hominum gloriantis. Corvus in superliminari, id est, in superiori animi portione erit sordidatio vitiorum, et dilatio omnis boni.

Hæc mundanorum hominum collectio est civitas gloriosa in sæculo isto, deliciis, divitiis, atque honoribus vitæ præsentis intenta: quam et homines sæculares arbitrantur beatam, quum prorsus miserrima sit; habitans in confidentia, quia de se ipsa præsumpsit, et posuit carnem brachium suum, propriam fragilitatem non pensans;22 quæ dicebat, Ego sum, etc., id est, aliis cunctis se prætulit, ut moris est superborum. Quomodo facta est in desertum? id est, quomodo repente dejecta, et facta est cubile bestiæ, id est dæmonum domus?23 de quibus dicitur: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Hinc in Psalmo cantatur: Dejecisti eos, dum allevarentur; quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam.2425 Et in Job: Vidi iniquos Domino flante perisse. Omnis qui transit per eam, id est, mente lustraverit qualitatem ejus, atque eventum ipsius perpenderit, sibilabit, et movebit manum suam: secundum sensum in fine præcedentis articuli positum.

B

Footnotes

  1. Apoc. xx, 14. ↩

  2. Apoc. xi, 10. ↩

  3. Philipp. ii, 2. ↩

  4. Eccli. l, 27. ↩

  5. Ps. vi, 2; xxxvii, 2. ↩

  6. Jer. x, 24. ↩

  7. Luc. xxi, 34. ↩

  8. Act. xvii, 27, 28. ↩

  9. 1 Petr. IV, 18. ↩

  10. Ps. LI, 9. ↩

  11. Ps. LVIII, 10, 11. ↩

  12. Matth. XIII, 49, 50. ↩

  13. Matth. III, 10; VII, 19. ↩

  14. Matth. XVIII, 7. ↩

  15. Ps. LI, 10. ↩

  16. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  17. Eccli. XXI, 15. ↩

  18. 1 Thess. IV, 11. ↩

  19. Coloss. III, 2. ↩

  20. Ps. LVII, 11. ↩

  21. Sap. III, 8. ↩

  22. Jer. xvii, 5. ↩

  23. Ps. LXXIII, 19. ↩

  24. Ps. LXXII, 18, 19. ↩

  25. Job IV, 8, 9. ↩

Chapter 4 of 5