Præfatio
ENARRATIO
IN THRENOS
VIDENS Jesus civitatem, flevit super eam. Luc. xix, 41.
Jeremiam figuram fuisse Salvatoris, vitæ sanctitate et tribulationum acerbitate, prædicationis instantia dilectionisque eminentia, ex præinductis patere non dubium est. Quemadmodum itaque Dominus Jesus Christus Unigenitus Dei Patris, urbem ac plebem Jerusalem sibi inimicam, et sanguinem ejus crudeliter sitientem, a qua jam plura fuit perpessus adversa, acerbissimam quoque mortem passurus, indicibili caritate deplanxit, propter vastitatem et calamitatem sibi a Romanis infligendam; sic Jeremias civitatem populumque Jerusalem jam a Chaldæis vastatos deflevit: quos utique et antequam dejicerentur, sæpius luxit, Deducant (inquiens) oculi mei lacrimas die ac nocte. Idque eximiæ exstitit caritatis, quod eos a quibus tanta sustinuit, deploravit.1
Itaque de suæ plorationis materia edidit versus, atque internum dolorem metris expressit. Ipsos quoque versiculos a litteris Hebraici alphabeti secundum earum ordinem inchoavit, ita quod littera versui præposita, erat exordium, primaque littera primi verbi versiculi. Denique secundum Hieronymum, ruinam Jerusalem quadruplici planxit alphabeto, id est eodem alphabeto quater prolato, secundum quod quatuor exsistunt capitula planctus seu lamentationis istius, et in quolibet capitulo incipiunt versus a litteris alphabeti, protenduntur etiam usque ad ultimam litteram Hebraici alphabeti. Verumtamen in primo ac secundo capitulis sub eadem littera plures ponuntur versiculi. In tertio autem, quælibet littera alphabeti ter secundum ordinem ponitur. Et quia Hieronymus in translatione inchoationem verborum seu versuum Latinorum secundum ordinem alphabeti Latini convenienter servare nequivit, ipsas litteras alphabeti Hebraici versibus Latinis præponit, ad innuendum quod versus in Hebræo secundum ordinem litterarum habent exordium.
Insuper aliqui asserunt, quod Jeremias non solum sui temporis Jerusalem jam destructam deplanxit, sed eam quoque quam a Romanis spiritu intuebatur demoliendam. Siquidem Jerusalem vidit præsentem, luxit præteritam, prophetavit futuram: quam a Romanis non ignoravit vastandam. Hinc et quatuor ponit lamentationum capitula, quia Jerusalem tribus vicibus a rege Babylonis est impugnata: primo, dum Joakim regem filium Josiæ devicit; secundo, dum filium ejus Jechoniam duxit in Babylonem; tertio, dum Sedeciam cepit, exoculavit, transtulit, et urbem prorsus evertit. Quarto Jerusalem a Romanis est demolita. Metrico igitur carmine Jeremias urbem populumque deplanxit, quia (ut dictum est sæpe) quædam sunt symphoniæ et carmina fletum provocantia, ipseque fletus exterior mœrentibus præbet solatium: minuit nempe dolorem internum, dum dolor ipse inclusus quasi erumpit, et cordis intentio ad alia se diffundit.
Postremo, quidquid in Threnis, id est verbis lugubribus seu lamentationibus istis, ad litteram de civitate illa Jerusalem dicitur, de Ecclesia allegorice, et de anima fideli tropologice explanatur.
ENARRATIO
IN THRENOS
ID EST
LAMENTATIONES JEREMIÆ PROPHETÆ
Footnotes
-
Jer. xiv, 17. ↩
Chapter 1 of 13