Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : QUOMODO SEDET SOLA CIVITAS, ETC.

QUOMODO sedet sola civitas plena populo? Verbum est admirantis atque dolentis, non ignorantis, aut sciscitantis. Ut sit sensus : Quomodo civitas Jerusalem, quæ paulo ante fuit habitatoribus plena, fortis, ac pulchra, nunc habitatoribus caret, estque destructa? Unde hoc loco, Sedere, non sumitur secundum quod distinctum ac proprium situm importat, sed pro consistentia quadam : quemadmodum dicimus, Iste sedit in pontificatu quindecim annis. Nec in hoc quod civitas ista dicitur sedere sola, asseritur esse, sed esse desolata ac demolita.

Facta est quasi vidua domina gentium. Quæ in lamentationibus istis de Jerusalem describuntur, interdum ad habitatores ejus, interdum ad ædificia seu structuram, interdum ad utrumque, videlicet partim ad populum, partim ad habitacula referuntur. Quod ergo nunc dicitur, Facta est quasi vidua, ad plebem in Jerusalem olim morantem refertur, ita quod Jerusalem domina gentium appellatur, quoniam David et Salomon, et quidam successorum eorum in Jerusalem regnantes ac habitantes, non Judæis dumtaxat, sed et aliis diversis gentibus dominabantur, sicut in libris Regum et Paralipomenon recitatur. Nec ait Propheta, Facta est vidua; sed, Quasi vidua domina gentium : quia ut dictum est, Non fuit viduatus Israel et Juda a Domino Deo suo.1 Nam etsi ad tempus permisit Deus altissimus, qui fuit maritus et sponsus suæ plebis, seu Synagogæ fidelis, Synagogam a Chaldæis dire affligi, non tamen totaliter eam reliquit : imo ea per Babylonicam captivitatem purgata, ad pristinam amicitiam ipsam recepit, ad terram natalem reduxit, civitatem et templum restituit. Princeps provinciarum, id est Jerusalem, quæ præfatis diebus varias provincias subjectas ac tributarias habuit, scilicet Idumæam, filios Ammon, Moab, Syriam, Philistæos, facta est sub tributo regis Babylonis, tempore Joakim et Sedeciæ.

Plorans ploravit, id est, vehementer luxit et doluit populus in Jerusalem habitans, in nocte : ad litteram, aliis occupationibus et curis cessantibus; vel, In nocte, id est adversitatis caligine seu tempore suæ angustiæ, præsertim tempore obsidionis a Chaldæis sub Sedecia, videns se obsidentium manus non posse effugere, quando et maxima fames, pestis ac desolatio fuerunt in civitate. Et lacrimæ ejus in maxillis ejus, id est, ex abundantia fletus, lacrimæ abundanter per genas fluebant. Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus, id est ex populis quos dilexit, quorum et idola coluit. Sed per Ezechielem Dominus sæpe ad Jerusalem ait : Adducam super te omnes amatores tuos, de quibus satiata est anima tua ;2 et trucidabunt te. Ægyptii quoque, et alii quidam Judæorum populo confœderati, contra regem Chaldæorum non impenderunt eis auxilium. Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Qui enim ante fuerunt ei faventes, postea a Chaldæis victi, eisque juncti, adversati sunt ei. Quod etiam intelligi potest de Judæis qui ante destructionem Jerusalem ad Chaldæos confugerunt, et his qui in civitate manserant, adversabantur : propter quod Sedecias rex timuit Judæorum manus incidere et illudi, ut dictum est.3 Insuper accipi potest de angelis sanctis, Judæorum custodiæ delegatis, qui zelo justitiæ recesserunt ab eis, et facti sunt eis inimici, in quantum tam pessimi erant.

Migravit Judas, id est populus Judæorum de Jerusalem ac Judæa ablatus, propter afflictionem sibi a Chaldæis illatam, a quibus compulsus est subjicere se hostibus suis; vel, Propter afflictionem famis, scilicet ex defectu venalium, juxta illud quarti Regum :4 Prævaluit fames in civitate, nec erat panis populo terræ. Et multitudinem servitutis, id est idololatriæ suæ, ob quam Chaldæis est traditus. Vel, Propter multitudinem servitutis, quia ad hoc a Chaldæis in Babylonem deductus est, ut ibidem in duris operibus serviret regi Babylonis, quemadmodum in Ægypto Pharaoni. Vel, Propter multitudinem servitutis, id est idcirco quia Judæi potentes ac divites, fratres suos et proximos in servos et ancillas crudeliter redegerunt contra legem : propter quod hostibus tradi ac subjici meruerunt, prout tricesimo quarto capitulo diffuse expositum est.5

Habitavit inter gentes, scilicet inter Babylonios, aliosque gentiles in Chaldæa, nec invenit requiem :6 quia ab hostibus ibi oppressus est. Omnes persecutores ejus, id est Chaldæi ac populi eis adjuncti, de quibus primo capitulo Dominus dixit : Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, et venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem ; apprehenderunt eam, puta Jerusalem ejusque plebem, inter angustias, id est per pressuras famis et pestilentiæ regnantium in Jerusalem ; vel, Inter angustias viarum per quas fugere conabantur aliqui Judæorum, juxta illud in visione Abdiæ ad Idumæam :7 Neque stabis in exitibus viarum, ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die perditionis.

Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem. Templum Jerusalem fuit in monte Sion : ad quod, ipso combusto, populoque Juda abducto, nullus venit ad solennia Paschæ et Pentecostes ac Tabernaculorum, in quibus tribus festivitatibus Judæi secundum legem confluebant ad templum. Idcirco viæ ducentes ad montem Sion ac templum, per metaphoram lugere feruntur, quemadmodum in multitudine venientium lætari asserebantur, in quantum videlicet materiam luctus sive lætitiæ præbuerunt Judæis seu aliis : secundum quod primo Machabæorum libro legitur, quod Judas et fratres ejus, visis virgultis in atriis templi exortis, planxerint.8 Unde secundum Lyram, in Hebræo habetur, Viæ Sion herbosæ, videlicet nullo per eas pergente. Verum in talibus ejus dictis potius puto verbum Hebraicum esse æquivocum. Juxta hunc modum scriptum est in Osee :9 Lugebit terra. Et Amos propheta : Luxerunt, inquit, speciosa pastorum.10 Omnes portæ ejus destructæ, id est a Chaldæis combustæ ; sacerdotes ejus ge- mentes præ desolatione et doloribus sibi illatis; virgines ejus squalidæ, id est discoloratæ, et pristino destitutæ decore. Puellas autem squalentes videre, specialiter miserabile est ac dolorosum. Et ipsa Jerusalem oppressa amaritudine, id est acerbitate tribulationum dejecta ac victa, nequiens se erigere, sicut qui gravissimo pondere aggravatur.

Facti sunt hostes ejus in capite, id est, Chaldæi superiores fuerunt, et capita habitatorum in Jerusalem conculcaverunt ac vulneraverunt. Inimici ejus locupletati sunt. Omnia enim bona Judæorum diripuerunt Chaldæi. Quia Dominus locutus est super eam, id est contra Jerusalem, quod taliter puniretur, propter multitudinem iniquitatum ejus: nam variis idolis, cunctisque vitiis ministravit. Quasi dicat: Justo Dei judicio, non propria virtute Chaldæorum, id accidit. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem, scilicet in Chaldæam, ut illico maturam ætatem sortiti, servirent regi Babylonis: eratque flebile hoc videre; ante faciem tribulantis, id est coram eo qui ipsos duxit captivos, qui solet ante se minare captivos, ne fugiant.

Et egressus est a filia Sion, id est a populo Judæorum, omnis decor ejus: quia privatus est regno ac sacerdotio, urbe et templo, pristina facultate, pulchritudine et virtute, donis quoque et gratia Spiritus Sancti. Porro consuetudo est Scripturæ, totum populum filiam appellare, vel propter puritatem naturæ in se, vel quia a Deo paterno amore diligitur, quoad ea quæ habet ab ipso. Unde in Sophonia legitur: Lauda, filia Sion; et in Zacharia, Jubila, filia Jerusalem.1112 Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, id est esurientes ac robore destituti, gregem populi præcedere non valentes ad defendendum; et abierunt in captivitatem absque fortitudine, ante faciem subsequentis, id est Chaldæi ducentis et minantis eos ante se versus Chaldæam, vel ad regem Nabuchodonosor in Reblatha.

Recordata est Jerusalem, id est populus ejus, dierum afflictionis suæ et prævariationis, id est, quanta tempore obsidionis et ante pertulerit, et qualiter per peccata sua pœnas illas meruerit, et omnium desiderabilium suorum, id est multiplicium beneficiorum sibi divinitus præstitorum in spiritualibus et corporalibus bonis, in naturalibus et supernaturalibus donis, præsertim in templo et tabernaculo, quæ habuerat a diebus antiquis, scilicet a tempore Moysis, David, et Salomonis. Horum ergo est recordata, quum caderet populus ejus in manu hostili, id est, Chaldæorum manus incideret, ac periret, et non esset auxiliator. Tunc enim vexatio dedit intellectum: sicut et idem est sensus oppositorum, eadem quoque sententia contrariorum, ita quod unum ad alterius memoriam ducit, et oppositis juxta se positis, utrumque magis percipitur. De desiderabilibus istis fertur in Psalmo: Quanta audivimus, et cognovimus ea; et alibi, Non fecit taliter omni nationi. Horum vero recordata fuit Jerusalem, id est aliqui habitatorum ejus pœnitentes, non omnes, utpote indurati, de quibus et dictum est: Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti; rursusque, Noluerunt accipere disciplinam.13 Viderunt eam hostes, puta Chaldæi, et deriserunt sabbata ejus. Erant enim idololatræ, et cultum ac cærimonias Judæorum spreverunt, eosque inaniter custodisse sabbata legis arbitrabantur, quia a Deo suo non essent protecti.

Peccatum peccavit Jerusalem, id est, vehementer transgressa est. Talis enim ingeminatio seu duplicatio, vehementiam rei seu facti importat, et per singulare, plurale datur intelligi: innumerabilia enim commisit facinora, quæ Ezechielis vicesimo secundo specificantur. Vel per peccatum, idololatria, in qua gravius peccavit, accipitur. Propterea instabilis facta est, id est destructa, capta, translata, menteque vaga. Omnes qui glorificabant eam olim in prosperis, spreverunt eam in adversis, quia viderunt ignominiam ejus, id est opprobriosam ejus dejectionem.1415161718 De istis jam dixit: Omnes amici ejus spreverunt eam.19 Ipsa autem gemens præ dolore atque angustiis, conversa est retrorsum, id est viliter dejecta, juxta illud Baruch: Facti sumus subtus, et non supra.20

Sordes ejus in pedibus ejus: id est, maculæ ejus sibi adhæserunt, et per lutosa itinera ducta est in Chaldæam. Imo juxta Isaiam, planta pedis usque ad verticem, non fuit in eo sanitas.21 Nec recordata est finis sui, id est, propter quid creata esset a Deo non consideravit, nec mortis suæ horam pensavit, neque præcogitavit punitionem sibi pro suis sceleribus finaliter infligendam. Quocontra ait Psalmista: Locutus sum in lingua mea:22 Notum fac mihi, Domine, finem meum. Deposita est vehementer a pristino statu, honore, et gloria, id est per Chaldæos maxime humiliata, non habens consolatorem. Ideo ipsa, vel in ejus persona Jeremias, precatur: Vide, Domine, oculo pietatis, afflictionem meam, illam clementer sublevando, quoniam erectus est contra me per victoriam, fortitudinem, atque superbiam, inimicus, id est rex sive exercitus Chaldæorum. De quo subditur: Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, id est, templum ejusque ornamenta, videlicet vasa, volumina, ac reliqua quælibet pretiosa invasit: cujus signum est, quia vidit Jerusalem, scilicet populus ejus, gentes, puta Chaldæos, et nationes gentilium eis commixtas, ingressas sanctuarium, id est templum tuum, de quibus præceperas per Moysen, ne intrarent in ecclesiam tuam, id est in templum.23

Omnis populus ejus gemens, et quærens panem. Tempore enim obsidionis sub Sedecia, fuit in Jerusalem fames quam maxima.24 Dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam, id est ad recreandam et sustentandam eam aliqualiter. Divites quippe a ditioribus alimenta permodica pro maximis pretiis emerant, juxta quod libro quarto Regum recitatur: Tamdiu obsessa est Samaria, donec venderetur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum, quinque argenteis.25 Carior nempe est homini vita sua, quam quælibet exteriora: sed et famis afflictio, vehemens et protenta est nimis. Vide, Domine, misericorditer succurrendo, et considera, infallibiliter ac distinctissime intuendo, quoniam facta sum vilis, id est multum abjecta, hostibusque subjecta, et vitiis vilificata. Hoc in persona pœnitentium dicitur. In quorum quoque persona subjungitur:

O vos omnes qui transitis per viam circa Jerusalem, vel ubicumque me cernitis, attendite oculis cordis, et videte oculis corporeis, si est dolor sicut dolor meus. Quasi dicat: Tantam afflictionem in aliquo populo nunquam vidistis, nec percepistis. Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui: id est, ipse Dominus per Chaldæos, habitatores meos abscidit, quemadmodum uvæ præscinduntur a vinea, sicut per Prophetas prædixit. Et factum est istud, in die furoris, videlicet tempore rigoris divinæ justitiæ super me. Jerusalem autem seu Synagoga, vinea Dei vocata est, juxta illud Isaiæ: Vinea Domini exercituum, domus Israel est;26 et vir Juda, germen delectabile ejus. Porro de incomparabili isto dolore Jerusalem, scriptum est in Daniele: Ut superinduceret in nos malum magnum, quale nunquam fuit sub omni cœlo, secundum quod factum est in Jerusalem.27 Unde in Ezechiele Dominus prædixit:28 Faciam in te judicia, qualia non feci, nec faciam. Itemque in Isaia: Ite, angeli (id est nuntii) veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad gentem terribilem (scilicet in miseriis), post quam non est alia, supple, tam misera.29 Estque sermo ad litteram de Judæis pro tempore Sedeciæ.

De excelso misit ignem in ossibus meis, id est, de sublimitate suæ justitiæ, et de censura suæ altissimæ sapientiæ, misit Dominus per Chaldæos acerbissimam tribulationem in robustioribus partibus corporis mei: quæ tribulatio nomine ignis exprimitur, dicente Deo per Ezechielem ad habitatores Jerusalem:3031 Congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio fornacis.32 Vel, quia Jerusalem loquitur, per ossa ejus intelligi possunt templum atque palatium, quæ erant vere ossa, seu firmiora ipsius: quæ combusserunt Chaldæi. Et erudivit me per ista adversa, ut vexatio daret intellectum auditui, sicque peccatorum meorum enormitatem perpenderem, divinam justitiam considerarem, veritatem prophetalium sermonum pensarem, et de cetero cautior essem.33 Hinc supra scriptum est: Castigasti me, Domine, et eruditus sum.34 Expandit rete pedibus meis, id est, a Chaldæis permisit me capi et illaqueari, a pseudoque decipi. Unde per Ezechielem Dominus ait frequenter: Expandam super eum rete meum, et capietur in sagena mea.35 Ubi etiam per rete accipi potest exercitus Chaldæorum. Convertit me retrorsum, id est, conculcari et deprimi fecit. Posuit me desolatam, tota die mœrore confectam, tempore obsidionis, præsertim quando cives Jerusalem viderunt se superandos, nec posse effugere.

14 Vigilavit, id est, vigilanter seu diligenter consideratum est, jugum iniquitatum mearum in manu ejus, id est in potestate et sapientia Dei, qui peccata mea tam districte punivit. Hinc supra sæpius comminatus est Dominus:36 Vigilabo super eos in malum, et non in bonum. Et in Sophonia: Scrutabor, inquit, Jerusalem in lucernis.37 Porro jugum iniquitatum sunt ipsæmet iniquitates, peccantem infeliciter vincientes, atque in dæmonum captivitate tenentes, secundum illud Proverbiorum:38 Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Convolutæ sunt et impositæ collo meo: id est, omnes iniquitates meæ mihi pariter inexcusabiliter sunt reputatæ, et pœna eis debita, mihi est evidenter inflicta, quemadmodum chorda imponitur collo furis. Hoc est quod toties per Ezechielem Dominus prædixit: Iniquitates vestras ponam in caput vestrum. Ideo dictum est ante:3940 Sicut confunditur fur quum deprehenditur, ita confusa est domus Israel. Infirmata est virtus mea, id est corporis fortitudo, ex fame atque formidine, multoque plus virtus animæ per peccata. Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere, id est, manibus Chaldæorum me tradidit, qui nec templo, nec civitati, nec populo pepercerunt.

15 Abstulit Dominus omnes magnificos meos de medio mei, videlicet reges, sacerdotes, et principes, qui de Jerusalem sunt sublati, et hostibus dati. Vocavit adversum me tempus, id est, tempus ultionis mihi induxit, ut conterat, id est, destruat per Chaldæos, electos meos, id est elegantes præcipuosque habitatores Jerusalem. Hoc est quod per Ezechielem Dominus loquitur: Venit tempus, prope est dies occisionis; nunc de propinquo effundam iram meam super te.41 Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda: id est, instrumenta punitionis seu gladium occisionis Deus per Chaldæos super populum Judæorum adduxit sive inflixit, eorum sanguinem effundendo, sicut de uvis educitur vinum per vindemiatorem torcular moventem. Cur autem totus populus filia appelletur, jam dixi; et eadem ratione dicitur virgo, propter puritatem naturæ secundum se, vel quia in electis Dei exstitit sponsa et animo integra.

16 Idcirco ego Jerusalem sum plorans, et oculus meus deducens aquam, id est lacrimas exuberantes; quia longe factus est a me consolator convertens animam meam, id est, Deus gratiam suæ defensionis mihi subtraxit, qui solus animam meam potest ab omni malo convertere. Longe autem fit Deus ab homine, non loco, sed dissimilitudine, et gratiosi influxus cessazione, Salomone in Proverbiis asserente, Abominabile Domino cor pravum;4243 et, Longe est Dominus ab impiis. Facti sunt filii mei perditi, id est, habitantes in me, fame, peste et gladio perierunt, quoniam invaluit inimicus contra me, scilicet rex sive exercitus Chaldæorum.

Expandit Sion manus suas : id est, populus Jerusalem suppliciter manibus junctis auxilium a Deo, et misericordiam a Chaldæis quæsivit; non est qui consoletur eam :44 quoniam a Deo exaudiri non meruit, sola necessitate ac servili timore precando, nec Chaldæi propitii facti sunt ei. Mandavit, id est instigavit, Dominus adversum Jacob, id est populum Juda. In circuitu ejus hostes ejus, puta Chaldæi, qui urbem Jerusalem per gyrum vallabant, vel gentes in circuitu Judææ, quæ simul cum Babyloniis contra Jerusalem confluxerunt.4546 Facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos, id est vilissima reputata, confusibiliterque tractata: juxta illud in Ezechiele, Judicio mulierum adulterarum judicabo te.47 Deinde in persona propria loquitur Jeremias : Justus est Dominus, in punitione Jerusalem, quia os, id est sapientiam ejus, per quam loquitur nobis, ad iracundiam provocavit, id est, dire offendit, ita quod per modum irati et provocati vindictam exercuit: quamvis certum sit, incommutabilem Deum nec provocari, neque irasci, sicut dictum est: Numquid me ad iracundiam provocant? ait Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui?48 Idcirco in libro Sapientiæ legitur:49 Tu dominator, cum tranquillitate judicas.

Insuper Jerusalem ait: Audite, obsecro, universi populi, dolorem meum, id est cordis afflictionem: nam virgines meæ et juvenes mei, qui habitaverunt in me, abierunt in captivitatem, ita quod nec ætati, nec sexui pepercerunt adversarii mei. Vocavi amicos meos, in quibus inordinate confisa sum, scilicet in Ægyptiis ac ceteris gentibus mihi confœderatis, a quibus postulavi subsidium; et ipsi deceperunt me, præbendo vanam fiduciam, propter quam merui a Deo relinqui, nec impendendo suffragium. Sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt. Aliqui namque eorum in Jerusalem fame perierunt. Quia quæsierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam, id est, saltem mediocriter vires resumerent.

Vide, Domine, quoniam tribulor a Chaldæis. Conturbatus est venter meus, id est, tantus fuit cordis dolor, quod redundavit in corpus, et dolui ventrem : juxta illud Isaiæ, Propterea impleti sunt lumbi mei dolore. Subversum est cor meum in memetipsa, id est, præ excessiva afflictione usu rationis pene privata sum, et quid agerem, ignoravi. Siquidem immoderatæ passiones usum mentis præpediunt, juxta illud : Omnis sapientia eorum devorata est; et, Neque enim possum metuens respondere. Quoniam amaritudine plena sum : per quod sensus cordis quasi absorptus est. Foris interficit Judæos gladius Chaldæorum ; et domi, id est infra mœnia Jerusalem, mors similis est : quia in civitate quidam fame et pestilentia corruerunt, quemadmodum in Ezechiele inducitur : Heu ad omnes abominationes domus Israel, quia gladio, fame, peste ruituri sunt : qui longe est, peste morietur ; qui autem prope, gladio corruet ; et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur.50 Totum istud refertur ad tempus obsidionis Jerusalem a Chaldæis. Audierunt Chaldæi me obsidentes, quia ingemisco ego præ dolore et timore ; et non est qui consoletur me. Omnes inimici mei præfati et eorum fautores, audierunt malum meum, id est calamitatem quam incidi. Lætati sunt, quoniam tu fecisti, id est, ita me reliquisti, et eos contra me roborasti.

Consequenter Jeremias in persona Jerusalem loquens, Chaldæorum dejectionem prænuntiat, loquens de futuro tunc instar præteriti. Adduxisti diem consolationis, id est, tempus destructionis Babylonis adduces: de qua gavisi sunt boni Judæi zelo justitiæ congratulando æquitati divinæ, et quia per hoc a pristina captivitate eruebantur, atque ad propria redire per Cyrum licentiati fuerunt; et fient similes mei, id est, sic vastabuntur Chaldæi a Medis ac Persis, sicut nunc vastor ab eis. Ingrediatur omne malum eorum coram te, id est, peccata eorum a te ad puniendum adspiciantur;51 et vindemia eos, id est, de suis urbibus amputa, sicut uvæ amputantur a vinea, sicut vindemiasti me propter iniquitates meas. Istud non rancore aut ultionis affectu, sed amore justitiæ petitur; et item ut impii in præsenti corrigantur, quatenus postea melius habeant; atque ob id, ne bonum commune et cultum divinitatis valeant impedire. Juxta quem sensum Nehemias contra Samaritanos expetit: Deus noster, converte opprobrium super caput ipsorum; ne operias iniquitatem eorum, et peccata eorum coram facie tua non deleantur, quia irriserunt ædificantes.52 Multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. Ideo consolationem requiro, et vindemiatam me assero.

Footnotes

  1. Jer. li, 5. ↩

  2. Ezech. xxiii, 22, 25; xvi, 37, 40. ↩

  3. Jer. xxxviii, 19. ↩

  4. IV Reg. xxv, 3. ↩

  5. Jer. xxxiv, 8 et seq. ↩

  6. Ezech. xxiii, 1, 15. ↩

  7. Abdiæ 14. ↩

  8. I Mach. IV, 38, 39. ↩

  9. Osee IV, 3. ↩

  10. Amos 1, 2. ↩

  11. Zach. ix, 9. ↩

  12. Soph. iii, 14. ↩

  13. Jer. v, 3. ↩

  14. Ezech. xxii, passim. ↩

  15. Ibidem. ↩

  16. Ps. cxlvii, 20. ↩

  17. Ps. lxxxvii, 3. ↩

  18. Is. xxviii, 19. ↩

  19. vers. 2. ↩

  20. Baruch ii, 5. ↩

  21. Is. 1, 6. ↩

  22. Ps. xxxviii, 5. ↩

  23. Deut. xxiii, 3. ↩

  24. IV Reg. xxv, 3 ↩

  25. IV Reg. vi, 25. ↩

  26. Is. v, 7. ↩

  27. Dan. ix, 12 ↩

  28. Ezech. vi, 8, 9. ↩

  29. Is. xviii, 2 ↩

  30. Is. I, 6. ↩

  31. Baruch II, 5. ↩

  32. Ezech. XXII, 21, 22. ↩

  33. Is. XXVIII, 19. ↩

  34. Jer. XXXI, 18. ↩

  35. Ezech. XII, 13; XVII, 20; XXXII, 3. ↩

  36. Jer. XLIV, 27. ↩

  37. Soph. I, 12. ↩

  38. Prov. V, 22. ↩

  39. Ezech. IX, XI, XVI, XVII, XXII. ↩

  40. Jer. II, 26. ↩

  41. Ezech. VII, 7, 8. ↩

  42. Ezech. XV, 29. ↩

  43. Prov. XI, 20. ↩

  44. Is. XXI, 3. ↩

  45. Job IX, 35. ↩

  46. Ps. CVI, 2. ↩

  47. Ezech. XVI, 38. ↩

  48. Jer. VII, 19. ↩

  49. Sap. XV, 18. ↩

  50. Ezech. VI, 11, 12. ↩

  51. Sap. XII, 18. ↩

  52. II Esdr. IV, 4, 5. ↩

Chapter 2 of 13