Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO SPIRITUALIS AC MYSTICA ORATIONIS EJUSDEM.

QUEMADMODUM Jeremias deplangit terram promissionis populo suo ablatam, oratque Deum ut eam illi restituat; sic Ecclesia omnisque anima christiana, intime debet dolere, quod Christiani Terram hanc sanctam, in qua Salvator noster natus, conversatus et passus est, peccatis suis exigentibus perdiderunt: et ad hoc oratio ista potest applicari, sicut et psalmus ille: Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam.1

Dicat ergo veraciter Christianus: Recordare, Domine, quid acciderit nobis, quanta persecutio, tentatio, infestatio a persecutoribus Ecclesiæ, ab hæreticis falsisque fratribus, a diabolo, mundo et carne. Intuere et respice opprobrium nostrum, quod ab istis sumus perpessi: et nos ipsi facti sumus opprobrium inimicis nostris visibilibus, scilicet infidelibus universis, eo quod Terram sanctam et Christi sepulcrum amisimus, et canis Ægyptius possidet ea. Ab hoc ergo opprobrio, Deus, nos eripe. Dæmonibus quoque opprobrium facti sumus peccando, qui nobis peccantibus rident, atque derident. Hoc ergo malum aufer a nobis, ne quando dicat hostis noster antiquus: Prævalui contra eos.2

Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. Nam Terram sanctam, Christianis merito Christi debitam et concessam, invaserunt et obtinent Sarraceni: de quo dolendum est vehementer. Denique quum hos quos convertit Ecclesia seu vir devotus, subvertit diabolus vel ejus minister, dicere potest convertens hunc versum. Et lugendum est nobis, quod modo tam multæ regiones, quæ fuerunt hereditates Ecclesiæ, a fide aversæ sunt. Rursus hereditas nostra, est spiritualis opulentia in charismatibus gratiarum: quæ ad alienos quodammodo vertitur, dum per tentationem diaboli, carnis, vel mundi, nobis aufertur. Domus autem nostræ, sunt congregationes religiosæ, vel corda seu conscientiæ nostræ, in quibus per caritatem habitat Deus: quæ vertuntur ad alienos, quando prævalente passione et culpa, dæmonibus subjiciuntur, atque ab eis inhabitantur: et quia illud sæpius accidit nobis, dolendum est valde. Præterea hereditas et domus nostra, est sacra Scriptura, in qua continetur panis vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris: quæ etiam tanquam optima domus, defendit nos ab intemperie tam caloris quam frigoris, id est ab amore male inflammante, qui est velut calor relaxans, et a timore male humiliante seu retardante, qui est tanquam frigus restringens, ex quibus duobus omnia peccata, Augustino docente, nascuntur. Ista autem hereditas nostra et domus, ad alienos atque extraneos vertitur, quum eam hæretici vel alii seductores, ad hominum præsertim simplicium subversionem, assumunt et false exponunt.

Pupilli facti sumus absque patre, id est, peccando mortaliter, Deum habere patrem per gratiam gratificantem omisimus, et facti sumus filii diaboli per superbiam et propriam culpam, qui eramus filii Dei per gratiam. Insuper, dum populus christianus privatur spirituali ac bono prælato, dicat mœstissimo corde: Pupilli facti sumus absque patre. Matres nostræ, scilicet particulares Ecclesiæ, quasi viduæ, Sponsum cœlestem perdendo, dum se ab illo avertunt, sensibilibusque inhærent. A

Aquam nostram pecunia bibimus, id est, salutarem doctrinam a superioribus nostris gratis obtinere nequivimus, sed dona terrena et pretium corporale a nobis pro spiritualibus inordinate exquisierunt. Ligna nostra, id est exemplaria opera, quibus ignis amoris nutritur, pretio comparavimus, sustentando eos qui iter salutis nobis per opera demonstrarent. Sed et tunc aquam nostram pecunia bibimus, et ligna pretio comparamus, quando humorem cœlestium gratiarum et actus virtutum, per temporalium erogationem eleemosynariam, vel spontaneam derelictionem, a Spiritu Sancto haurimus: et hæc est commutatio bona, ac negotiatio virtuosa.

Cervicibus nostris minabamur. Hoc Ecclesia in persona martyrum dicere potest, quibus persecutores dixerunt: Aut abnega Christum, seu derelinque justitiam, vel para collum. Diabolus quoque minatur nobis caput nostrum amputare, id est Christum auferre, vel rationem, quæ caput est mentis, subvertere. Lassis non dabatur requies. Quantumlibet enim martyres tormentis erant lassati, non tamen cessaverunt persequi eos tyranni. Nobis quoque in Dei obsequio aliquando fatigatis multas tentationum molestias inferunt, caro, mundus, atque diabolus, qui est infatigabilis tribulator. His demum qui in via æquitatis lassantur, requies vera non datur. Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. Ægyptus interpretatur caligo; Assyrius, dirigens. Ægyptii itaque et Assyrii sunt carnales sæculariterque prudentes, qui media sua efficaciter dirigunt ad finem optatum, scilicet ad vivendum delicate ac molliter: et sæpe contingit, quod boni homines et electi istis deserviant paupertate cogente, ut saltem grosso alimento reficiantur. Rursus contingit, ut servi Dei horum favore fallantur, opibus alliciantur, eisque in vitiis confœderentur propter commodum temporale. Idcirco qui hominibus talibus placere desiderant, servi Christi esse non queunt.3

Patres nostri peccaverunt, et non sunt. Qui enim peccat, spiritualiter nihil est: quia peccatum, quantum ad suum formale, non est nisi defectus et casus ab esse. Et nos iniquitates eorum portavimus. Hoc et nos dicere possumus cum gravi mœrore, quia propter impiorum peccata Christianorum Terram sanctam olim inhabitantium, terra illa ablata est, et usque in præsens durat ablatio. Peccata quoque spiritualium patrum multipliciter nociva sunt subditis.

Servi dominati sunt nostri. Infideles namque sunt servi. Christiani vero sunt liberi, quoniam filii, et a Christo liberati, qui ait: Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.4 Et propter peccata sua Christiani frequenter ab infidelibus sunt dejecti. Multo quoque tempore Ecclesia sub infidelium dominorum vixit imperio, et durissime infestabatur ab illo. Præterea servi sunt carnales affectus, dæmon quoque et caro, ac sæculum nequam dæmoni vitiisque subjectum. Dum ergo ab his superamur, et ad peccandum inducimur, servi dominantur nobis.5 Et non fuit qui redimeret de manu eorum, nisi Deus noster, qui pugnat pro nobis. Nec enim propriis viribus prævalere valemus: et nisi omnipotentia Christi subvenisset, quomodo Ecclesia in tot tribulationibus subsistere, ac eripi, imo et vincere potuisset? In animabus nostris, id est cum molestia et labore, afferebamus panem nobis, id est, virtutum exercitiis, quibus pascitur anima, insudavimus, et panem gratiæ impetravimus, a facie gladii in deserto, id est propter impugnationem diabolicæ tentationis, quæ in deserto sæculi hujus facit nobis grandem molestiam et difficultatem in resistendo, bene agendo, ac perseverando. Vel gladius deserti, est concupiscentia carnis, in qua secundum Apostolum, non habitat bonum:6 quæ aggravat animam ad superna nitentem, et multiplicem facit in proficiendo difficultatem.7 Non enim facile refrenatur.

Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Pellis animæ dici potest propria voluntas, quæ ut clibanus ardore peccandi vitiorumque igne exuritur, dum spiritualiter non fovetur, nec Dei sermonibus alitur. Istud quoque corporaliter multis martyribus contigit; et quidam sponte se macerant, cum Psalmista Deo dicentes: Quoniam propter te mortificamur tota die.8

Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Hoc spiritualiter agitur, dum invisibilibus inimicis tentantibus, mulieres et virgines christianæ carnalibus vitiis aut concupiscentiis supplantantur, vel dum lubrici eas seducunt: et summe dolendum est, dum etiam Christo consecratæ, ab impurissimis hominibus inquinantur. Vel mulieres, sunt viri effeminati, qui a diabolo ad omnia turpia prosternuntur. Mulieres quoque et virgines, sunt animæ, Christo in Baptismo conjunctæ: quæ dum illicite afficiuntur, cum dæmonibus fornicantur, atque ab eis tanquam eorum adulteræ viliter humiliantur. Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt. Hoc martyribus convenit, quorum multi sancti episcopi manibus sunt suspensi; nec reverebantur senes sanctos crudelissimi persecutores. Denique manu suspenditur, qui propria operatione se perdit, mentaliterque occidit. Adolescentibus impudice abusi sunt. Hos enim tanquam ad vitia voluptatesque pronos, diaboli ad diversa inquinamenta perducunt: quod et homines quidam immundissimi facere non verentur. Et pueri in ligno corruerunt. Hoc convenit his qui virgam correctionis despiciunt, et qui in sua manent duritia. Lignum quoque, est corpus nostrum: unde et Christus se lignum viride appellavit.9 Corpora vero impiorum ac impii, sunt arida ligna. Pueri ergo in ligno corruerunt, dum suæ carnis concupiscentiis consenserunt. Denique Salomone testante, sapientia lignum vitæ est.10 Qui igitur sapientiæ verba non suscipit, in ligno videtur corruere, per hoc quod sustentanti sapientiæ non innititur nec unitur.

Senes defecerunt de portis. Quemadmodum portæ mortis et inferi sunt peccata, quibus vita gratiæ tollitur, et anima in infernum dilabitur; sic portæ vitæ et cœlorum, virtutes et actus earum censentur. Conversatio nempe virtuosa, est porta angusta, quæ Christo testante ducit ad vitam.11 Quum ergo seniores ac superiores virtutibus non insistunt, de portis deficiunt, nec eis competit dicere:12 Aperite mihi portas justitiæ. Juvenes de choro psallentium. Quot modo sunt juvenes, de facultatibus Ecclesiæ gloriantes, qui a divinis se absentant, a choro psallentium desunt, et dum horas in ecclesia cum ceteris cantando persolverent, instinctum sequuntur diaboli, a quo tenentur captivi, et ad illicita, ad comessationes, ad ludos, ad scurrilitates, ad lascivias pertrahuntur!13 Timeant hoc etiam religiosi, qui quum sint fortes et validi, facili occasione subtrahunt se a divinis, nec in choro psallunt alacriter, imo torpent ignaviter.

Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster: id est, multiplici causa a gaudio in mærorem devenimus: primo, quia nos ipsi tam frequenter Deum offendimus; et quia a spirituali perfectione tam longe distamus, et quia a proximis nostris Deus tam graviter inhonoratur, et quia status Ecclesiæ ad tantam devenit ruinam, et quia tot adversitatibus concutiuntur electi, et quia quotidie tot animæ pereunt, et quia pusilli toties scandalizantur, et quia propter negligentiam nostram vel per dispensationem divinam spiritualis consolatio nobis subtrahitur; et item desiderio patriæ.

Cecidit corona capitis nostri. Caput nostrum est ratio, cujus corona est sapientia illa quæ donum est. Dum ergo rationem ad terrena deprimimus, non ad superna erigimus, ruit capitis nostri corona. Porro corona prælatorum ac prædicatorum, sunt hi quos ad Deum convertunt, quemadmodum Paulus Philippensibus scribit discipulis: Gaudium meum et corona mea.14 Qui si ad vitia fuerint lapsi, plangit pius prælatus seu prædicator: Cecidit, inquiens, corona capitis nostri. Præterea, dum principes et prælati mitrati dignitatem suæ potestatis, gradus ac ordinis, indignis moribus vitiosisque actibus dehonestant, dicendum est eis ac subditis: Cecidit corona capitis nostri. Rursus corona capitis, est infusa caritas mentis, vel spirituale sertum ex virtutum floribus contextum, quo caput animæ pulcherrime decoratur: et mortali peccato corona ista aufertur.

Væ nobis quia peccavimus. Nisi enim pœnitentiam dignam egerimus, væ pœnæ æternæ incurremus. Sed de hoc summe dolere debemus, quod clementissimum summi Patris vultum toties atque tam graviter inhonoravimus; quod Christo pro nobis passo tam ingrati exstitimus; quod tempus nostrum tam infructuose expendimus; quod alios spiritualiter læsimus; quod diabolum lætificavimus tam frequenter, et quod quotidie multipliciter coram Deo peccamus. Peccatum namque est infinitæ fugibilitatis, et Deus infinitæ honorabilitatis. Propter quod potius homo mortem subire deberet, quam vel unum veniale peccatum scienter admittere. Idcirco timorati atque solliciti simus coram supersanctissimo Deo, omni custodia cor nostrum custodientes.15

Propterea mœstum factum est in dolore cor nostrum, scilicet propter causas prætactas. Et iste est mœror laudabilis, et tristitia secundum Deum, quæ pœnitentiam operatur:16 de qua Salomon protestatur in Ecclesiaste, Cor sapientium ubi tristitia.17 Ideo contenebrati sunt oculi nostri, ex nimio fletu, juxta quod ait Psalmista:18 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Mœror quoque et abstinentiæ atque vigiliæ contenebrant oculos corporales, sed mentales illuminant.

Tu autem, Domine, in æternum permanebis. Nempe tu idem ipse es, et anni tui non deficient.19 Et solium tuum in generationem et generationem. Solium Dei est anima justa, et ipsa Ecclesia militans et triumphans; specialiter quoque angelici spiritus qui Throni vocantur. Sed et Psalmista precatur: Qui sedes super Cherubim, manifestare.20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, Ecclesiam tuam non reformando, Terram sanctam ei non restituendo, animamque te invocantem non audiendo? Denique, quo aliquis fuerit ardentior boni communis zelator, atque interni profectus amator, eo dilatio ista diuturnior flebiliorque videtur, et inde non parum affligitur.

Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Tuo enim, o omnipotens Deus et benigne, semper indigemus auxilio, non solum ut gratiam gratificantem habitualem obtineamus, sed etiam ut in adepta perseveremus ac proficiamus. Quumque a bono actu cessamus, indigemus motione Spiritus Sancti, qua ad actum meritorium excitemur. Itaque aversos converte, habitualiter quoque conversos, ad actualem conversionem tu erige, et conversos magis ac magis converte:21 tu enim in nobis operaris et velle et perficere, et omnia opera nostra operaris in nobis.22 Omnia hæc affectuose oremus, et quoties invenerimus nos vagos, pigros, duros, aut vane dispersos, clamemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Innova dies nostros sicut a principio, id est, aurea illa primitivæ Ecclesiæ tempora renova atque restitue nobis, ut cum omni fervore et constantia tibi deserviamus. Nunc enim impletum videtur, quod in secunda ad Timotheum epistola scribit Apostolus: Scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, superbi, cupidi, sine affectione, sine pace, voluptatum amatores magis quam Dei.23

Sed projiciens repulisti nos, sinens populum christianum ad tantum lapsum venire, Ecclesiam ita corruere, superari ac minorari. Iratus es contra nos vehementer, quod tot peccatis et tribulationibus juste nos opprimi tam diu permittis. Nunc enim hæresi ac schismate tribulamur; et qui alios reformare tenentur, nec se ipsos reformant nec alios. Quum ergo in tot malis quid agere debeamus ignoremus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus24 ad te fontem æternum totius pietatis ac gratiæ, qui solus naturaliter, pure et incircumscriptibiliter bonus es, o Creator adorande, Salvator amande, Judex metuende, qui es super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN THRENOS JEREMIÆ

Footnotes

  1. Ps. LXXVIII. ↩

  2. Ps. xii, 5. ↩

  3. Galat. 1, 10. ↩

  4. Joann. VIII, 36. ↩

  5. II Petr. II, 19. ↩

  6. Rom. VII, 18. ↩

  7. Sap. IX, 15. ↩

  8. Ps. xliii, 22. ↩

  9. Luc. xxiij, 31. ↩

  10. Prov. iii, 18. ↩

  11. Matth. vii, 14. ↩

  12. Ps. cxvii, 19. ↩

  13. II Tim. ii, 26. ↩

  14. Philipp. iv, 1. ↩

  15. Prov. IV, 23. ↩

  16. II Cor. VII, 10. ↩

  17. Eccle. VII, 5. ↩

  18. Ps. CXVIII, 136. ↩

  19. Ps. CI, 28. ↩

  20. Ps. LXXIX, 2. ↩

  21. Philipp. II, 13. ↩

  22. Is. XXVI, 12. ↩

  23. II Tim. III, 1-4. ↩

  24. II Par. xx, 12. ↩

Chapter 13 of 13