Skip to the text

Articulus 11

EXPLANATIO LITTERALIS ORATIONIS JEREMIÆ ET CAPITULI QUINTI: RECORDARE, DOMINE, QUID ACCIDERIT NOBIS.

POSTQUAM populi sui ruinam beatissimus Dei vates sacer Jeremias affectuosissime ac lacrimose deplanxit, nunc pro eo Dei precatur clementiam. Sensus autem litteralis hujus orationis in se ipso utique facilis est, et ex præinductis lamentationibus innotescit: imo oratio ista, recapitulatio quædam est præhabitorum Threnorum. Idcirco litterali expositioni immorari superfluum reor.

Recordare, Domine, quid acciderit nobis. In summo, simplicissimo atque invariabili Deo, in quo penitus idem sunt esse et intelligere, cujus essentia est sua scientia, nec recordatio, neque oblivio proprie esse potest, sed per similitudinem quamdam ei adscribuntur. Dum enim nec gratiam, nec protectionem impendit, nec postulantes attendit seu audit, per modum obliviscentis se habet; dum vero misericorditer subvenit, clementer exaudit, gratiam præstat, quasi recordans habere se dicitur. Itaque, Domine, recordare, id est, succurrendo ostende te nostri memorem esse, quid acciderit nobis Judæis tempore

B Chaldaicæ persecutionis. Loquitur autem Jeremias voce totius populi hujus, nec singula verba ejus ad singulos referuntur, sed diversa ad diversos. Intuere et respice oculo tuæ clementiæ opprobrium nostrum, videlicet confusionem et vastitatem nobis illatam.

Hereditas nostra, id est terra patribus nostris divinitus promissa ac data, in qua et nos demorati sumus, puta Judæa, versa est ad alienos, id est Chaldæorum manibus tradita et subjecta; domus nostræ versæ sunt ad extraneos. Nam civitates et villæ Judæorum, Chaldæis sunt subjugatæ. Pupilli facti sumus absque patre, id est, aliquorum nostrorum patres a Chaldæis occisi sunt; matres nostræ quasi viduæ, viris earum peremptis: et, Quasi, notat hic veritatem, non similitudinem tantum. Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus. Hoc intelligi potest tam de Judæis qui in Judæa usque ad captionem Jerusalem permanserunt (qui ad tantam devenerunt inopiam, quod propter obsidionem discursumque Chaldæorum per terram Judææ, aquæ penuriam passi sunt et lignorum, idcirco aquam et ligna emere sunt compulsi), quam de Judæis qui in Babylonem ducti fuerunt: quos ita angariaverunt Chaldæi, ut aliqui asserunt, quod aquas et ligna gratis habere non poterant. Cervicibus nostris minabamur, id est, Chaldæi minabantur nobis caput nostrum amputare; lassis non dabatur requies, id est, quum lassati essemus, non pepercerunt nobis Chaldæi, nec in Judæa, nec in via qua capti transivimus in Chaldæam, nec in terra Chaldææ. Ægypto dedimus manum et Assyriis, id est, Ægyptiis Assyriisque servivimus, ut saturaremur pane, id est cibo. Vel, dedimus manus eis, ineundo confœderationem cum eis contra Chaldæos, ut eorum fulti auxilio, a rege Babylonis protegeremur, et bona terræ nostræ consumeremus.

Patres nostri peccaverunt per idololatriam et effusionem sanguinis innocentis, alia quoque gravissima scelera, et non sunt, quia jam obierunt: quia ut dicitur quarto Regum, Propter peccata Manassæ regis Juda ac populi ejus, noluit Dominus propitiari, sed delevit Jerusalem et abstulit Judam. Et nos iniquitates eorum portavimus, id est, pœnam quam meruerunt, sumus perpessi. Quomodo autem intelligendum sit hoc, et quomodo verbum istud non repugnet verbo Ezechielis, Filius non portabit iniquitatem patris, ac ceteris locis Scripturæ, in quibus idem adstruitur, et qualiter filii nonnunquam propter parentum puniuntur peccata, diffusius dictum est supra. Illuc ergo brevitati studens mitto lectorem.

Servi regis Babylonis dominati sunt nostri: vel, gentes Chaldæis admixtæ, quæ aliquando servierunt sub tributo Judæis, dominati sunt nobis; et non fuit qui redimeret nos de manu eorum. In animabus nostris, id est cum tribulatione et periculo vitæ nostræ, afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto, id est propter imminentem nobis gladium Chaldæorum contra nos venientium per desertum, et in locis desertis insidiantium nobis egredientibus urbem. Pellis nostra quasi clibanus exusta est, id est pœnaliter arefacta ac denigrata, a facie tempestatum famis, id est ex afflictionibus et inquietudinibus quæ fuerunt in nostris corporibus ex defectu ciborum, agente immoderanter calido naturali in humidum radicale, idque consumente.

Mulieres in Sion, id est in Jerusalem, imo et in templo, ut dicitur, humiliaverunt Chaldæi, et virgines in civitatibus Juda, eas nefarie cognoscendo. Principes manu suspensi sunt, id est, principes inter Judæos, vel propriis se manibus suspenderunt ex desperatione, vel a Chaldæis manu in patibulo sunt suspensi. Facies senum Judæorum non erubuerunt Chaldæi. Ita quod nec sexui, nec dignitati, neque ætati pepercerunt. Adolescentibus impudice abusi sunt, committendo in eis vitia contra naturam; et pueri Judæorum in ligno corruerunt, id est, lignis onerati sive occisi sunt a Chaldæis. Senes defecerunt de portis, id est, seniores ac judices Judæorum, qui in portis Jerusalem et urbium Juda ad judicandum sedere solebant, per Chaldæos sublati, capti, occisi sunt, et juvenes de choro psallentium, id est, qui in templo laudes canere consueverant, sicut Levitæ, defecerunt. Defecit gaudium cordis nostri: quia qui ante Chaldæorum adventum læti eramus, in maximum devoluti sumus mœrorem; versus est in luctum chorus noster, qui jucundus esse solebat. Cecidit corona, id est sertum jucunditatis, capitis nostri; vel regia dignitas ac diadema capiti seu regi nostro ablata sunt per Chaldæos.

Væ hujus magnæ adversitatis temporalisque pœnæ, nobis illatum est, quia peccavimus, sicut et patres nostri. Propterea mœstum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri exteriores fletu, vigiliis, aliisque afflictionibus, oculi quoque interiores tenebris vitiorum. Maxime autem doluimus propter montem Sion, quia disperiit, id est propter destructio-

10

10

11

12

13

14

15

16

17

18

5

6

7

IV Reg. xxiv, 3, 4; xxiii, 27.

Ezech. xviii, 20.

Exod. xx, 5; Deut. xxiv, 16; Josue art. xii, circa finem.

8

9

B

C

D nem templi, quod situm fuit in monte Sion; vulpes, id est callidi Chaldæi, ambulaverunt in eo, quum tamen gentiles non intrarent templum; vel, vulpes quæ bruta sunt, quia in locis desertis currere solent, dum illic fruteta, spinæ, et gramina creverint.

Tu autem, Domine, in æternum permanebis incommutabiliter in ipso æternitatis momento, idcirco quum vivas, et omnipotens semper permaneas, salvare nos potes, nec desperamus; solium tuum, id est sedes tua in cœlo empyreo, manet in generationem et generationem:1 juxta illud, Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi;2 et, Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus;3 et, Dominus in cœlo paravit sedem suam. Non quod immaterialis, illocalis, et incircumscriptibilis Deus, corporali sede sit utens, aut corporaliter sedens; sed per metaphoram dictum est istud, intelligendo per sedem, tranquillissimam ejus mansionem, vel judicialem summamque auctoritatem. Et sæpe cœlum ipsum sedes Dei vocatur, juxta illud in Isaia: Cœlum mihi sedes est.4 Nonnunquam autem sedes Dei esse fertur in cœlo:5 et nihilo minus Isaia testante, Deus cœlos palmo ponderavit;6 atque ut Salomon testatur, cœlum et cœli cœlorum eum capere nequeunt.7

Quare in perpetuum, id est tam diu. Constitutis namque in magnis angustiis, etiam breve tempus videtur longissimum, sicque hyperbolice ait: Quare in perpetuum oblivisceris nostri, id est, opem gratiæ non impendis, nec liberas? derelinques nos in longitudine dierum? Loquitur autem Propheta tanquam amicus Dei, et ex ardenti affectu, qui interdum modum non tenet, familiariter, audenter, et querulose ad Deum: quasi dicat, Infinitam pietatem tuam non decet tam inexorabilem esse. Verumtamen propter hunc versum quidam Catholici exponunt orationem hanc de tribulatione Judæorum per Romanos, a quibus in perpetuam istam dejecti sunt captivitatem: nec dubium quin littera possit applicari ad hoc. Eadem enim passi sunt a Romanis, quæ a Chaldæis.

Converte nos, Domine, ad te per gratiam prævenientem, per inspirationem occultam, et per varia media gratiæ gratis datæ, quibus multiformiter trahis homines, et perducis ad veram conversionem et gratiam gratum facientem; et convertemur salubriter et condigne, tibi altissimo bono caritative atque finaliter adhærendo. Unde supra locutus est Jeremias:8 Converte me, Domine, et convertar; postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam. Unde qui in peccato mortali est, quamvis conando ad gratiam gratum facientem, faciat quod in se est, non tamen de condigno illam meretur, nec ad eam sufficienter se præparat, ut eam de condigno recipiat, nec propriis potest resurgere viribus, sed indiget misericorditer præveniri, ac divino instinctu moveri.9 Hinc orat Psalmista: Converte nos, Deus salutaris noster;10 et, Domine Deus virtutum, converte nos. Innova dies nostros, id est, nova, fructuosa, jucunda, ac prospera nobis tempora tribue, sicut a principio, id est quemadmodum patribus nostris fecisti, quum eos de Ægypto salvasti; vel, Sicut a principio, id est a tempore Abrahæ, Isaac, et Jacob; vel, principio, quo terram promissionis ingressi sunt filii Israel per arentem Jordanem.11 Dicuntur autem dies et tempora innovari, dum homines exsistentes in tempore, reflorescunt ac reformantur.

Sed projiciens nos, id est, juste relinquens, et per captivitatem a terra natali expellens, repulisti nos, gratiam defensionis subtrahendo, preces nostras non exaudiendo. Iratus es contra nos vehementer, id est, multum rigorosum te exhibes nobis, et gravissimam inflixisti vindictam.

Footnotes

  1. S. XLIV, 7. ↩

  2. Ps. x, 5. ↩

  3. S. CI, 19. ↩

  4. S. LXVI, 1. ↩

  5. S. VII, 49. ↩

  6. S. XL, 12. ↩

  7. I Reg. VIII, 7. ↩

  8. Jer. xxxi, 18, 19. ↩

  9. Ps. LXXXIV, 5. ↩

  10. Ps. LXXIX, 20. ↩

  11. Josue III, 17. ↩

Chapter 12 of 13