Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD TITUM

1922-1924

MANDATUM lucerna est, et lex lux; et via vitæ, increpatio disciplinæ. Prov. vi, 23.

Qui ergo tenebras vitiorum quærit effugere, mandatis obediat. Ad hoc ordinatur doctrina Apostoli, qui in præsenti nunc elucidanda epistola (quam scripsit Tito Cretensium episcopo, a Nicopoli) admonet Titum ad strenuam sui officii exsecutionem, et de ordinatione presbyterii, de vitandis quoque hæreticis, et de exemplari conversatione ad episcopum pertinente. Erat quippe hic Titus non nihil mollis et laxus in increpatione peccantium. Ideo monet eum Apostolus cum omni imperio agere. Timotheum vero, qui satis rigorosus acerque fuit, monuit in præcedentibus epistolis ad pietatem ac patientiam. In hac autem epistola procedit Apostolus solito more, sicut patebit.

Tit. III, 12. 1 Tim. IV, 7; VI, 11; II Tim. III, 10; IV, 2.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD TITUM

Chapter 1 of 6