Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : PAULUS SERVUS DEI, APOSTOLUS AUTEM JESU CHRISTI.
1
PAULUS servus Dei Patris, apostolus autem Jesu Christi, imo etiam apostolus Dei Patris, et servus Christi; sed Christi se vocat apostolum, quoniam immediate ab eo missus est evangelizare: servus, inquam, et apostolus secundum fidem, id est in fide, vel observando fidem, electorum Dei, id est hominum prædestinatorum, qui per fidem salvantur, et secundum agnitionem veritatis, id est actualem notitiam procedentem ex fide, qua notitia veritas christiana cognoscitur; quæ etiam cognitio secundum pietatem est, id est secundum Christi Religionem, cui concordat, et ad cultum divinum ordinatur, in spem vitæ æternæ, id est ad obtinendam speratam felicitatem, videlicet vitam æternam. Quam vitam promisit hominibus, qui non mentitur, Deus, quum ipse sit veritas. De quo Scriptura: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; neque ut filius hominis, ut mutetur.1 Promisit autem Deus hanc vitam, id est, promittere statuit, seu ex promissione dare præordinavit, ante tempora sæcularia, id est ab æterno. Tempora enim sæcularia sunt dies et horæ, quibus omnia temporalia
3
2 mensurantur, quæ ab initio mundi fuerunt. Manifestavit autem, id est, hominibus revelavit, temporibus suis, id est congruis et ab eo dispositis horis, videlicet tempore gratiæ, verbum suum, id est prædictam promissionem, vel Verbum suum incarnatum, videlicet unigenitum2 Filium suum, in prædicatione, id est per prædicationem, quæ credita, id est commendata, est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei, id est a divino imperio seu Deo jubente, qui mihi prædicationis3 injunxit officium.
Paulus itaque scribit Tito dilecto filio suo spirituali : ideo subditur, secundum communem, id est universalem seu catholicam, fidem. Quasi dicat : Filio, non secundum carnem, sed secundum spiritualem generationem, qua in Christo te genui, fidem tibi annuntians, eamque tibi exponens. Gratia et pax tibi detur et conservetur a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro, qui sunt unum principium gratiæ et omnis boni creati. 4 Hujus rei gratia, id est propter id quod subditur, reliqui te Cretæ, quando inde abscessi, ut ea quæ desunt corrigas, id
4
5 est, vitiosa emendes, et quod deest Ecclesiæ perficias, et constituas per civitates presbyteros, id est, in unaquaque civitate fidelium ordines unum presbyterum, id est episcopum. Quod enim nomine presbyterorum intelligantur episcopi, constat ex eo quod paulo post subditur :4 Oportet enim episcopum sine crimine esse. Et ut alii probabiliter asserunt, nomine presbyterorum intelliguntur sacerdotes atque episcopi, et econtrario. Sicque in una civitate poterant esse plures presbyteri, non plures episcopi. Episcopatus itaque non est alius ordo a presbyteratu, sed est nomen superadjunctæ dignitatis. Ordinavit autem Apostolus Titum in archiepiscopum Cretensium : ideo pertinebat ad eum constitutio episcoporum per singulas civitates suo regimini subditas. Sicut et ego tibi disposui, id est, tales constituas, quales tibi descripsi, vel ordinatione dignos edocui, utputa : si quis sine crimine est, id est sine notabili gravique vitio, ne sit infamis, sed famæ laudabilis. Quod significatum est ubi Aaroni dicitur :5 Homo de semine tuo qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo. Unius uxoris vir, id est, qui non habuit conjugem nisi unam post Baptismum, secundum Hieronymum, vel nunquam, secundum Augustinum, ut dictum est plenius ad Timotheum. Filios habens fideles in credendo et operando, si tamen habeat filios, et si filii non sint incorrigibiles. Oportet namque ut sit domui suæ bene præpositus. Habeat, inquam, filios, non in accusatione luxuriæ, id est non incontinentes et accusatione peccati luxuriæ dignos, aut non subditos, id est non rebelles.
Oportet enim episcopum. Ecce quod nomine presbyteri episcopus designetur. Oportet ergo episcopum, id est sacerdotem et pontificem, maxime tamen pontificem, sine crimine, id est irreprehensibilem, esse quoad magna peccata :6 non quod hoc sit de necessitate gradus vel Ordinis, sed dignæ exsecutionis atque salutis ; sicut Dei dispensatorem, id est spiritualium bonorum Dei, videlicet sacramentorum et verborum cœlestium erogatorem : ad quod requiritur maxima sanctitas. Non superbum : quoniam scriptum est : Quanto major es, humilia te in omnibus ; itemque : Rectorem te posuerunt? noli extolli ; esto in illis quasi unus ex eis. Non iracundum : quoniam ira in sinu stulti quiescit. Et Jacobus ait :7 Sit omnis homo tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Non vinolentum, sed sobrium ; non percussorem, id est bellicosum et violentum ; non turpis lucri cupidum. Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem ; amplectentem, id est cordiali affectu suscipientem, ac aliis proponentem, eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, id est veram prædicationem veræ doctrinæ seu christianæ sapientiæ consonantem ; ut potens sit, id est virtuosus et eruditus, exhortari subjectos in doctrina sana, id est in evangelica disciplina vitiorum sanativa, et eos qui contradicunt fidei, verbo vel opere, arguere, id est reprobare ; vel, Eos qui contradicunt arguere, id est inobedientes efficaciter increpare. Ideo subditur :
Sunt enim multi inobedientes et vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, id est Judæi conversi, scilicet hæretici, asserentes legalia cum Evangelio esse observanda ;8 quos oportet redargui a te aliisque prælatis Ecclesiæ, ne seducant alios, ipsique pereant ; qui universas domos, id est omnes familias Christi, seu cunctos fideles incautos, subvertunt, quantum in ipsis est, quia nituntur ad hoc, docentes quæ non oportet, id est illicita, scilicet observationem legalium, turpis lucri gratia, id est commodi temporalis intuitu, quatenus ab his quos decipiunt, temporalia bona acquirant. Dicit quidam ex illis vaniloquis, qui tamen aliqua vera locutus est, proprius ipsorum propheta, id est, qui prædictorum seductorum atque Cretensium proprietates optime noverat. Unde propheta ipsorum vocatur, quia de eis vera in futurum conjicere potuit.91011 Non autem erat propheta Dei, nec homo sanctus, sed poeta, videlicet Epimenides, in cujus libris verba sequentia inveniuntur. Cretenses semper mendaces sunt contra Deum et proximum, malæ bestiæ, id est crudeles, humanumque sanguinem sitientes, ventres pigri, id est gulosi et acediosi. Testimonium hoc verum est*, quamvis verba hujus poetæ* non habeant auctoritatem. Commemorat vero Apostolus hunc poetam, ut Cretenses proprii auctoris testimonio redarguti, plus erubescant et corrigantur.
Quam ob causam increpa illos Cretenses dure, quum sint duri, non molliter, sicut hucusque fecisti; ut sani, id est integri et sinceri sint in fide catholica, non intendentes Judaicis fabulis, id est falsis narrationibus Judæorum de observatione cærimonialium legis, et genealogiis12 interminatis, et mandatis, id est superstitiosis traditionibus, hominum aversantium se a veritate, id est a vero intellectu Scripturæ recedentium. Et quoniam isti Judæi hæretici inter cibos discernebant tempore gratiæ quemadmodum tempore legis, ideo contra eos dicit Apostolus : Omnia munda mundis, id est, cuncta humanis usibus concessa vel apta, sunt munda mundis, id est fidelibus qui ea pura intentione rectaque fide in usum necessitatis recipiunt.13 Non enim inquinantur ex perceptione ciborum prohibitorum in lege ea ratione qua illic prohibebantur. Coinquinatis autem, id est vitiosis, nihil est mundum per comparationem ad eos. Omnia enim cooperantur eis in malum: nam et ipsi abutuntur rebus mundis ac sanctis. Sed inquinatæ sunt eorum mens et conscientia, id est anima seu ratio, et actus qui conscientia nuncupatur. Denique videtur hic locus generalius posse intelligi, ut omnia dicantur munda mundis, quantum ad contemplationem ipsorum. Homines enim puri et eruditi, res immundas mundo oculo speculantur; immundi vero, etiam munda deformiter contemplantur.
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: quia tam impie vivunt ac si Deus non esset. Operibus ergo loquuntur Deum non esse, dum eum non sicut Deum honorant, nec ejus justitiam pensant. Unde Joannes: Qui se dicit (inquit) nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.14 Verumtamen aliquo modo Deum cognoscunt, videlicet informi notitia, quoniam dictum est ad Romanos: Quum cognovissent Deum, non sicut Deum honoraverunt.15 Ideo non cognoscunt Deum cognitione veræ ac salutaris sapientiæ, de qua scriptum est: In malevolam animam non introibit sapientia.16 Quum sint abominati, id est abominabilibus peccatis polluti, et a Deo juste contempti, et incredibiles, quia nec eis credendum est, nec ipsi veraciter credunt, et ad omne opus bonum reprobi, id est ad omnem actum meritorium indispositi et perversi.
14
15
Footnotes
Chapter 2 of 6