Articulus unica
EXPOSITIO UNICI CAPITULI : PAULUS VINCTUS JESU CHRISTI, ETC.
PAULUS vinctus Jesu Christi, id est pro Christo Romæ ligatus ac incarceratus. Non adjecit, Apostolus, quod est nomen dignitatis, quoniam deprecatoriam scribit epistolam, in qua humilitas convenientius suffragatur ad impetrandum quod petitur. Et Timotheus frater : quem sibi adjungit Apostolus, quoniam dilectus fuerat Philemoni. Idcirco ejus nomine audito, amplius movebatur ad exauditionem.
Scribunt vel mandant Philemoni dilecto et adjutori nostro in opere Dei, et Appiæ, conjugi ejus, sorori nostræ spirituali carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, id est nobiscum pro Christo militanti atque pugnanti contra adversarios veritatis. Hic Archippus fuit filius Philemonis, Colossensiumque episcopus, de quo ad Colossenses dicitur :1 Archippo dicite, Vide ministerium tuum, etc. Et ecclesiæ, id est congregationi fidelium, quæ in domo tua est. Omnes hos nominat, ut orent Philemonem pro causa hac, videlicet ut ignoscat Onesimo. Gratia vobis et pax detur, augeatur et conservetur a Deo Patre nostro, id est Patre æterno, et Domino Jesu Christo, Filio, per quem omnia efficit Pater.2
Gratias ago Deo meo semper, id est omni tempore opportuno, memoriam tui, o Philemon, faciens, id est tui reminiscens, in orationibus meis, quas fundo pro te ceterisque fidelibus, audiens a narrantibus caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Jesu, id est ad gloriam ejus, vel virtute ipsius, vel in ipso sicut in objecto, amando et credendo in eum, et in omnes sanctos, id est, per opera bona extendis ac manifestas caritatem tuam et fidem in omnes Christianos tecum exsistentes seu tibi occurrentes, quos diligis, foves, eisque credis et fideliter subvenis; ut communicatio fidei tuæ, id est operatio tua fidelis, sive largitio qua bona tua ex fide communicas aliis, evidens fiat, id est, Deo per approbationem innotescat, in agnitione omnis boni, id est in notitia mentis divinæ, cui omnia bona clarissime illucescunt : evidens, inquam, fiat in Christo Jesu, id est per Christum, cujus auxilio ad hoc pervenitur. Vel, In agnitione omnis boni, id est in attestatione omnium operum bonorum, qua Christus in die judicii attestabitur operibus justorum, dicendo : Nudus fui et cooperuistis3
IN EPI
EXPOSIT
PAULUS pro Christo Romanus ratus. Non adjecit, nomen dignitatis, quod scritit epistolam, in venientius suffragatur quod petitur. Et Tótoni sibi adjungit apostolam fuerat Philippiam. Munito, amplius movitur. Scribunt vel manudum et adjugeri nunti in conjugy ejus, nunti riminat, et devigunt id est nuncium pro Christo pugnanti nunc ab Archippus. Archippus fit Filii sensumque episcopum.
1.1. Christus, Filii, per qu
7 me, etc. Ad hoc itaque bene agis, ut Christus in die judicii opera tua approbet et declaret justa fuisse. Gaudium enim spirituale magnum habui et consolationem in adversis meis, in caritate tua, id est ex consideratione operum tuæ dilectionis. Sic quippe patrem suum filius sapiens lætificat.4 Quia viscera sanctorum, id est interiores affectus, et etiam interiora corporis fidelium, dolore vel fame, aut simili passione afflicti, requieverunt per te, frater, id est, a te refocillata consolataque sunt, dum fideles pie recepisti ac sustentasti.
8 Propter quod, videlicet quia tam caritative te habes, ego multam fiduciam habens in Christo Jesu, id est per gratiam Christi, vel secundum voluntatem ipsius, imperandi tibi, quum sim apostolus, quod ad rem pertinet, id est, quod tuam salutem concernit et petitione condignum est; propter caritatem nostram ad invicem magis obsecro quod imperare valebam, quum sis talis ut Paulus, senex, id est, quum mihi sis similis vita et senio, nunc autem Paulus est et vinctus Jesu Christi, id est pro Christo.
9
10
11
12
13
14
Consequenter forma petitionis inducitur. Obsecro te pro meo filio spirituali, quem genui quantum ad esse spirituale, perducendo eum ad fidem et gratiam, ego exsistens in vinculis Romæ, ubi et eum baptizavi: filio, inquam, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, quando bona tua subtraxit, nunc autem conversus a me, tibi et mihi utilis est. Pro te enim orat, et mihi ministrat. Quem remisi tibi, ut tibi reconcilietur et satisfaciat. Tu autem illum ut mea viscera, id est filium meum mihi intime cordialiterque dilectum, suscipe pie et caritative. Quem ego volueram quadam vice mecum detinere, ut pro te, id est loco et vice tuæ personæ, mihi ministraret in vinculis Evangelii, id est mihi vincto propter Evangelii prædicationem. Sine tuo autem consilio prævio nihil volui facere in hoc negotio voluntate perfecta, quamvis ante volueram eum detinere, uti non velut ex necessitate bonum tuum esset, id est, ut servitus quam Onesimus mihi pro te impenderet, non esset tibi displicens atque molesta, sed voluntarium, id est, ex tuo consensu procederet, sicque tibi meritoria fieret. Debes ergo eum recipere.
Forsitan enim ideo, saltem per occasionem et indirecte, discessit ad horam, id est per tempus aliquantulum, a te, ut æternum, id est sine fine tibi sociandum, scilicet in præsenti et in futuro, illum reciperes. Hæc fuit una causa fugæ ejus indirecta, id est non intenta ab Onesimo; sed Deus propter eam permisit eum discedere, sicut permisit Joseph vendi propter salutem multorum.5 Jam non ut servum ut ante, sed pro servo, qualis fuit, carissimum fratrem in fide et caritate, maxime mihi qui eum converti; quanto autem magis tibi carissimus esse debet, et in carne, id est quia servus tuus, et in Domino, id est propter gratiam Dei exsistentem in eo! Quanto enim tibi vicinior, tanto et carior esse debet.
Si ergo habes me socium, id est, si ita me diligis ut socium, suscipe illum affectuose et reverenter, sicut me susciperes, si venirem ad te. Si autem, id est quia, aliquid nocuit tibi, aut debet ad restitutionem ablati, hoc mihi imputa, id est, rationem et satisfactionem exige a me. Ego pro illo me offero. Per hoc omnem excusationem Philemoni aufert Apostolus. Et ut certus sit Philemon de auctore præsentis epistolæ, subditur: Ego Paulus scripsi mea manu epistolam. Ego reddam pro Onesimo debitum, vel spiritualem compensationem, maxime si exegeris. Quod ideo dico, ut non dicam tibi, quod tamen veraciter dicere possem, videlicet quod et te ipsum mihi debes ad serviendum et obediendum, eo quod sis a me conversus ad fidem: et ideo non indigeo te tantum obsecrare pro causa hac, quia minus peto quam debes. Ita, frater, id est, sic est ut dico; vel, sic age ut postulo. Quod si feceris, ego te fruar, id est utar, in Domi-
15
16
17
18
19
20 no, id est, de tuo merito seu opere bono gaudebo, et tibi congratulabor spiritualiter in Domino, in præsenti atque futuro. Quod ut impleatur, refice, id est, consolare et fove, viscera mea, id est filium meum Onesimum, vel, cordis mei affectum, in Christo.
21
Confidens de obedientia tua, scripsi tibi, sciens, id est confidenter præsumens et probabiliter æstimans, quoniam et super id quod dico, id est plus quam deprecor, facies. Hac blanda commendatione, quæ tamen veritati innititur, provocat eum ad meliora. Fit enim frequenter, ut qui videt bene sentiri de se, meliorem se præbeat. Simul autem et para mihi hospitium, id est, te ipsum para ad recipiendum me, ut inveniam te qualem desidero. (Quid enim necessarium fuit parare hospitium pauperi homini qui pane et aqua contentus erat?) Nam spero per orationes vestras, id est merito precum vestrarum, quas pro mei liberatione Do-6
22 mino jugiter funditis, donari me vobis a Deo, ita quod liberatus de carcere, revertar ad vos.
23
Salutat te, id est, salutem tibi dicit et optat, Epaphras (qui erat Colossensis, sicut et Philemon), concaptivus meus in Christo Jesu, id est pro Christo, Marcus evangelista, vel consobrinus Barnabæ, Aristarchus, Demas. In epistola ad Timotheum dixit Apostolus Demam reversum ad sæculum.7 Si ergo ista epistola scripta fuit post illam, probatur Demas pœnituisse atque redisse ad Paulum, si tamen de eodem sit sermo. Et Lucas evangelista, mihi inseparabiliter fidelissimeque adhærens : qui licet ultimo nominetur, minor tamen non fuit. [Adjutores mei.]
24
Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro. Amen. In principio et in fine epistolæ loquitur Apostolus pluribus, in processu vero Philemoni dumtaxat, quia ad eum principaliter sermo dirigitur.89
25
Footnotes
Chapter 6 of 6