Articulus 3
EXPLANATIO CAPITULI TERTII: ADMONE ILLOS PRINCIPIBUS ET POTESTATIBUS SUBDITOS ESSE.
ADMONE illos, id est Cretenses tibi subjectos, principibus et potestatibus subditos esse, id est spiritualibus et temporalibus dominis, seu majoribus atque minoribus præsidentibus obedire. Qui enim potestati resistit, Dei ordinationi resistit;1 et qui resistunt, damnationem sibi acquirunt. Dicto, id est sermoni superiorum, obedire; ad omne opus bonum a superioribus jussum paratos esse. In malis enim obediendum non est. Neminem blasphemare propter adversa ab ipso irrogata; non litigiosos esse, sed modestos, id est discretos et moderatos, ostendentes mansuetudinem, id est mititer se habentes, ad omnes homines.
Eramus enim et nos aliquando, dum non credebamus in Christum, insipientes, id est sine notitia divinorum salubri, et increduli, errantes per devia vitiorum sicut ovis quæ periit.2 Unde scriptum est: Omnes nos quasi oves erravimus;3 unusquisque in viam suam declinavit. Servientes, id est per modum servorum consentientes, desideriis et voluptatibus variis, id est carnalibus ac spiritualibus concupiscentiis atque deliciis; in malitia et invidia agentes, id est malitiose et invide operantes; odibiles Deo et Sanctis quantum ad esse culpæ: juxta illud Sapientiæ, Odio sunt Deo impius et impietas ejus; et in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem; odientes invicem.
Sap. xiv, 9.
Ps. v, 7.
Quum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: id est, hoc tempore gratiæ, quando advenit temporis plenitudo in qua statuit Deus succurrere mundo, sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt Prophetarum ejus, apparuit mundo per Christi visibilem ac corporalem præsentiam, vel posterioribus, scilicet nobis, per fidem (de quibus dictum est: Beati qui non viderunt et crediderunt), benignitas, id est clementia, et humanitas a Verbo assumpta, Salvatoris nostri Dei, id est Christi, qui est Deus et salvator noster. Hæc apparuerunt visibiliter, Christo in terris cum hominibus conversante, quando circuivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo. Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, id est non propter merita nostra, quæ nulla fuerunt, quia prædictis eramus peccatis obnoxii, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit a potestate diaboli et reatu æterni tormenti, merito suæ conversationis et passionis, per lavacrum regenerationis, id est per Baptismum, qui est lotio qua ex aqua et Spiritu Sancto renascimur, et renovationis Spiritus Sancti, id est per interiorem lotionem seu infusionem gratiæ Spiritus Sancti, per quam anima spiritualiter renovatur, juxta illud: Renovamini spiritu mentis vestræ; et, Renovabitur ut aquilæ juventus tua. Quæ etiam lotio interior non solum confertur in Baptismo, sed et in sacramento Pœnitentiæ et ceteris sacramentis. Hæc ideo dicit Apostolus, quoniam licet Christus nos in cruce redemit sufficienter, oportet tamen ut meritum suæ passionis nobis per sacramenta applicetur, et primo per Baptismum, qui est janua sacramentorum.
Quem Spiritum Sanctum, id est cujus dona et gratiam, effudit Deus Pater in nos abunde, id est clementer et copiose in Baptismo et postea, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, id est merito Christi, de cujus plenitudine omnes accepimus, per quem omnia dona gratiæ derivantur ad nos; ut justificati, id est a nostris injustitiis et peccatis abluti, gratia ipsius, id est merito Christi, et per infusionem gratiæ suæ, heredes simus Dei, coheredesque Christi, id est filii adoptivi, secundum spem vitæ æternæ, id est vitam æternam sperando; vel, Heredes simus vitæ æternæ secundum spem, id est jam in spe, adepturi eam aliquando in re.
Galat. iv, 4.
Luc. i, 70.
Joann. xx, 29.
Baruch. iii, 38.
Act. x, 38.
Joann. iii, 3.
Ephes. iv, 23.
Ps. cii, 5.
Joann. i, 16.
Rom. viii, 17.
Fidelis sermo est quem dixi, atque dicturus sum. Et de his jam dictis, videlicet de gratia et beneficiis Christi, volo te confirmare, id est, volo ut in cognitione et dilectione istorum confirmeris a me, et gregem tibi commissum prædicando confirmes, ut curent bonis operibus præesse, id est exemplariter se habere, vel in virtutibus præcedere, vel non solum dignitate et nomine, sed vita et moribus præesse subjectis, qui credunt Deo, id est fideles, præsertim in prælationibus constituti. Hæc documenta sunt bona, id est vera in se, et utilia hominibus.
Stultas autem, id est superfluas et infructuosas, quæstiones, et genealogias, id est generationum enumerationes a Judæis confictas, quæ non habentur in Scriptura canonica: sicut quod Adam habuit duas uxores, de quarum qualibet plurimos generavit; et contentiones de observatione legalium tempore novi Testamenti, et pugnas legis, id est verbosas litigationes, quæ oriuntur ex locis Scripturarum quæ sibi contraria videntur, devita. Sunt enim inutiles et vanæ. Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem, id
1 Tim. i, 4. est, quum bis correptus fuerit, semel in privato, deinde in publico, et emendari noluerit, devita :4 sciens quia subversus, id est incorrigibiliter errans et perditus, est, qui hujusmodi est, et delinquit, id est peccat, [quum sit] proprio judicio condemnatus, id est propria electione et determinatione causam damnationis assumens, quoniam falsitatem pertinaciter servat, veritatem repellens.
Quum misero ad te Artemam aut Tychicum, ut unus eorum pro te Cretensibus præsit, ne populus Christi sit sicut oves sine pastore, festina ad me venire Nicopolim. Ibi enim statui, id est, in illa urbe proposui, hiemare. Zenam legisperitum, qui hujus professionis erat in synagoga, et Apollo, qui non erat imperitior illo, quamvis non vocetur legisperitus, quoniam hujus professionis non fuit; fuit autem in Scripturis potens; sollicite præmitte ad me, sic tamen ut nihil de victualibus et necessariis illis desit in via.5 Discant autem, id est, per operationem scire studeant, et nostri, id est Christiani inter Cretenses, bonis operibus præesse sibi ipsis, id est bene operando se ipsos gubernare, ad usus necessarios, id est ad hoc ut prædicatoribus Evangelii necessaria præbeant, ut non sint infructuosi, id est sine merito, eo quod non dent carnalia iis a quibus recipiunt spiritualia.6 Hoc dicit Apostolus, ut ostendat Tito unde possit Zenæ et Apollo de necessariis providere. Tanquam dicat: subditis tuis, quibus et illi prædicaverunt, recipere debes.
Salutant te qui mecum sunt omnes fideles, quos gratia brevitatis nominatim non exprimo. Saluta eos qui nos amant in fide, id est, eo quod fideles sumus; vel, In fide, id est fideli affectu, non ficte. Gratia Dei sit semper cum omnibus vobis, id est tecum et cum adjutoribus ac subditis tuis: qui omnes incessabiliter indigetis gratia Creatoris, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
IN EP
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD PHILEMONEM
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD PHILEMONEM
Footnotes
Chapter 4 of 6