Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN LIBRUM TOBIÆ

ВОЗРАСТ И МОЗГИ

QUI pronus est ad misericordiam, benedicetur. Prov. XXII, 9. Infinita bonitas Creatoris, benignissimam constituit legem rationali creaturæ, ut qualiter ipsa vult sibi fieri a suo legislatore et creatore altissimo, sic ipsa suis facere proximis non omittat.1 Hinc apud Lucam ait Salvator: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Quibus verbis præmisit: Date, et dabitur vobis.2 Denique, quam copiose ac liberalissime desuper detur affluentia supernorum charismatum, his qui toto corde misericordiæ actibus pro posse intenti sunt, pandit, addendo:3 Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Quo constat, quam vere locutus sit Salomon: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Tali etenim homini, homines (potissime pauperes) bona imprecantur, et ipse totius fons boni, dona gratiæ suæ abundanter largitur, imo et temporalia multiplicare dignatur.4 Et quod amplius est, sibi fieri arbitratur, quod ejus intuitu et amore exhibetur egenis. Quod in venerabili et virtuoso isto Tobia evidenter esse completum, in hoc ejus libro nunc exponendo docetur. Fuit equidem ita misericors, quod cum sancto Job dicere potuit: Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.5

Præterea, circa materiam libri hujus aliqua possunt inquiri, quæ ex ipso ejus textu infra patebunt. Præcipua vero occurrit difficultas, quo tempore sit defunctus Tobias, an scilicet ante destructionem urbis Jerusalem, incensionemque templi, an postea. Et de hoc infra inquisitio erit.6

Denique liber iste non computatur inter Scripturas canonicas. Tamen de ejus veritate non dubitat mater Ecclesia: propter quod eum recepit, et legendum instituit, non ad confirmationem atque probationem eorum quæ veniunt in contentionem, id est credendorum, de quibus inter Catholicos et incredulos exstat disputationis contentio, sed ad morum informationem. Est namque hic liber historicus, etiam valde moralis ac doctrinalis.

Verum contra hæc oritur duplex objectio. Prima, quia Hieronymus ait in prologo hujus libri: Librum Tobiæ Hebræi his quæ Hagiographa memorant, manciparunt. Libri autem veteris Testamenti ad Hagiographa pertinentes, canonici sunt: siquidem Scripturam canonicam in tres dividunt partes: in legem, in Prophetas, et in Hagiographa, ut in prologo super Regum sanctus refert Hieronymus. Secunda est, quia hic liber non est minoris auctoritatis quam liber Judith, de quo in prologo suo Hieronymus protestatur, quod synodus Nicæna legitur librum Judith computasse in sanctarum numero

Scripturarum. Sanctæ autem Scripturæ vocantur canonicæ: ergo et liber iste inter canonicas Scripturas habendus est. Ad primam harum instantiarum Magister in historiis respondet, dicendo, quod Hieronymus accepit hagiographa diffusius, id est extense, prout includit apocrypha: cujus solutionis veritas ex verbis innotescit Hieronymi asserentis, Librum Tobiæ de catalogo divinarum Scripturarum Hebræi secantes, etc. Et rursus, Arguunt (inquit) nos Hebræorum studia, et imputant nobis contra suum canonem Latinis auribus ista transferre. Ad secundam similiter respondendum, quod extense sumendo Scripturas divinas, puta pro omnibus libris in Biblia contentis, et de Deo tractantibus, liber iste, sicut et liber Judith, inter divinas censetur Scripturas.

Postremo, libri hujus historia delectabilis est et decora, ac plurimum informativa fidelium.

ENARRATIO

IN LIBRUM TOBIÆ

Footnotes

  1. Ibidem. ↩

  2. Luc. VI, 38. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Matth. XXV, 40. ↩

  5. Job XXXI, 18. ↩

  6. Tob. XIII. ↩

Chapter 1 of 15