Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : TOBIAS EX TRIBU ET CIVITATE NEPHTHALI.

HOC primo capitulo describitur conversatio virtuosa Tobiæ, præsertim in operibus misericordiæ. Tobias ex tribu et civitate Nephthali. Nephthali interdum est nomen unius duodecim Patriarcharum, filiorum Jacob patriarchæ, qui ex conjuge sua nomine Bala, ancilla Rachelis, genuit Dan et Nephthali, ut patet in Genesi. Interdum Nephthali sumitur pro tota tribu ex præfato Nephthali orta. Quandoque vero pro civitate Galilææ ad tribum Nephthali pertinente, ut aliqui dicunt. Verumtamen in libro Josue, ubi civitates tribus Nephthali exprimuntur, nulla sic appellatur; nec etiam primo Paralipomenon libro. Ideo istud videtur incertum aut falsum, nisi forsan aliqua urbium illarum, alio nomine dicta sit Nephthali, aut postea sit constructa. Fuit ergo Tobias ex tribu Nephthali patriarchæ, et ex civitate pertinente ad tribum Patriarchæ ejusdem; vel ex civitate nomine Nephthali. Quæ est in superioribus Galilææ, id est in locis et partibus eminentioribus, seu magis orientalibus provinciæ Galilææ. Circa quod aliqui dicunt, ideo esse dictum, In superioribus Galilææ, quoniam duplex est Galilæa, scilicet superior atque inferior, et quod Tobias fuit de Galilæa superiori. Sed juxta hoc (ut apparet) potius dictum fuisset, Quæ est in superiori Galilæa. Supra Naasson,1

Gen. xxx, 4-8.

Josue xix, 32-39.

1 Par. vi, 76. id est juxta aut supra urbem Galilææ sic nominatam. Aliquando autem Naasson est proprium nomen viri : unde in Numeris filius Aminadab nomine Naasson, scribitur princeps tribus Juda fuisse. Post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet.

Num. vii, 12.

Quum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum. Quarto Regum legitur, qualiter Teglathphalasar rex Assyriorum vastavit regnum decem tribuum, et multos ex eis cepit ac transtulit in Assyrios, tempore Phacee regis Israel, regnante in Juda Ozia rege, qui alio nomine dictus est Azarias. Et hæc vocatur prima captivitas decem tribuum. Postea Salmanasar rex Assyriorum, filius prædicti regis Assyrii, vastavit, cepit, et transtulit decem tribus, scilicet eos qui ex tribubus illis residui erant in terra promissionis. Et hæc vocatur secunda captivitas tribuum decem, quæ facta est sexto anno Ezechiæ regis Juda, et nono anno Osee regis Israel. In qua captivitate Tobias inter ceteros est abductus : non quod ipse captivari et transferi meruerit, sed quia in punitione justa iniquorum, interdum contingit et justos ac innocentes corporalibus pœnis involvi cum impiis, sicut per Ezechielem Dominus dixit Jerusalem : Occidam in te justum et impium. Sic enim Daniel cum sociis suis,

IV Reg. xv, 29.

Ibid. xvii, 3-6.

Ezech. xxi, 3.

Dan. i, 6. atque Ezechiel a Chaldæis capti fuerunt. Quod tamen nec divinæ providentiæ, nec divinæ repugnat justitiæ. Justi enim et electi multipliciter in hac vita tribulantur, non solum pro culpis suis, sed etiam pro majori eorum profectu, et ut gloriosius coronentur, et ut exercitentur adversis, ac aliis in exemplum patientiæ proponantur, sicut et infra tangetur. Talia ergo adversa ordinat justus et supersapientissimus Deus suis electis in majus bonum.

In captivitate tamen positus, id est in terra Assyriorum captivus habitans, puta in metropoli regni illius, hoc est in Ninive civitate : non quod fuerit ibi in nervo, aut cippo, aut carcere positus, sed jure vel violentia belli detentus ; viam veritatis non deseruit, id est, observantiam legis divinæ, et cultum veri Dei non reliquit : imo permansit in veritate vitæ, in veritate doctrinæ, et in veritate justitiæ. Sicque in adversis exstitit constans, fidelis et patiens : in quo ejus relucet perfectio. Adversa etenim probant virum, juxta illud : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus qui erant ex ejus genere, impertiret, id est, filiis Israel secum captis condivideret et communicaret. Et per natos ex genere suo, possunt specialiter accipi, nati ex tribu Nephthali : generaliter vero, quicumque exorti ex progenie et semine Jacob seu tribuum decem.

Quumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, id est unus juniorum, vel junior quibusdam singularum familiarum tribus illius, vel junior omnibus notabilibus personis tribus præfatæ, nihil tamen puerile gessit in opere, id est nihil contrarium laudabilibus moribus : sicque moribus ætatem transcendit, et maturitati, probitati, atque prudentiæ studuit ab ea ætate qua capax fuit discretionis, et in innocentia sua permansit, etiam inter dyscolos sceleratos atque idololatras vivens : quod fuit donum gratiæ specialis.

Denique quum omnes irent ad vitulos aureos, id est, quidam, imo et plurimi, de omnibus tribubus Israelitici regni, assidue tenderent ad adorandum vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat per manus artificum, rex Israel, metuens, quod decem tribus redirent ad obedientiam Roboam filii Salomonis, si irent ad sacrificandum Deo in templo Jerusalem, prout tertio Regum libro recitatur ; hic solus, id est præcipue præ ceteris, fugiebat consortia omnium illorum idololatrantium. Vel ideo dicitur solus, quia tam pauci de decem tribubus tempore illo recesserunt ab idololatria illa, quod aliorum respectu, quasi nulli videbantur.

Et pergebat ad Jerusalem ad templum Domini, ad quod ivit occulte (ut communiter dicitur) : quoniam reges Israel prohibuerunt id subditis suis, posueruntque in via et montibus quosdam ad observandum, an quis de regno Israel pergeret ad Jerusalem ad sacrificandum, ut dictum est super illud Osee : Laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super montem Thabor. Sed advertendum quod Osee rex Israel, cujus imperii nono anno captus est Tobias, dedit licentiam omni populo suo, eundi et sacrificandi Deo in templo Jerusalem, ut dicunt Hebræi. Unde super illud Osee, Divisum est cor eorum, nunc interibunt, refert Hieronymus : Dicunt Hebræi, quod quamdiu reges decem tribuum et ipsæ tribus concorditer idola coluerunt, non fuerunt totaliter capti, quoniam idololatria populi aliqualiter excusabatur ex tyrannide regum, compellentium populum ad facinus tantum. Porro, Osee ultimus rex Israel jussit, ne vituli aurei tanto studio colerentur, contulitque licentiam plebi, ut irent et sacrificarent in templo Jerusalem : cui populus contradixit, sicque divisum fuit cor populi a corde regis. Propter quod nullam suæ idololatriæ excusationem habebant, et protinus capti sunt. Denique narratio ista videtur consonare Scripturis. Legitur namque quarto Regum, quod Osee rex fecit malum coram Domino, sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerunt.

Et ibi adorabat Dominum Deum Israel: quem utique adoravit quotidie, etiam extra templum, sed in solennitatibus legis, in quibus præceptum fuit ut sacrificia sua offerrent, et adorarent in templo, adoravit in eo, hoc est in festis Paschæ et Pentecostes ac Tabernaculorum, juxta illud Deuteronomii: Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solennitate Azymorum, et in solennitate Hebdomadarum, et in solennitate Tabernaculorum.2 Omnia primitiva sua, id est primitias frugum et animalium deputatas usibus sacerdotum, et decimas3, quæ cedebant in sustentaculum Levitarum, prout in Levitico et Deuteronomio sæpe habetur, fideliter offerens Deo;45 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.6 Decimæ ordinatæ in sustentationem Levitarum, offerebantur quolibet anno: præter quas fuit et alia decima, quæ offerebatur semel in tribus annis, et crevit in usum pauperum, præsertim proselytorum, id est conversorum ad Judaismum, et advenarum seu peregrinorum. His ergo Tobias tertio anno exhibuit omnem decimationem, id est decimam partem omnium rerum suarum, de quibus secundum legem decima offerebatur. De his decimis in Deuteronomio et Numeris plenius legitur.

Hæc et his similia puerulus observabat, id est adolescentulus, etiam nondum viginti annorum exsistens, infra quos pueri vocabantur, ut in Numeris habetur.

Quum vero factus fuisset vir, id est, postquam vicesimum attigit annum, accepit uxorem Annam de tribu sua:7 secundum illud Numerorum, Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:8 quod potissime servabatur, dum feminæ successerunt in parentum hereditate, ne si viris alterius tribus jungerentur connubio, sortium sequeretur confusio, hereditate unius tribus ad tribum aliam transeunte. Alias non servabatur hoc semper: nam et David de tribu Juda, filiam Saul de tribu Benjamin duxit uxorem.9 Genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, vocando eum Tobiam, quando circumcisus fuit, scilicet die octava. Hinc ineptum videtur, quod aliqui juniorem illum Tobiam nominant Tobi. Quem ab infantia, id est termino infantiæ, seu ab exordio quo uti cœpit discretione, timere Deum filiali timore docuit, et abstinere ab omni peccato: præsertim mortali, cui proprie competit ratio peccati, quum peccatum dicatur transgressio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandatorum: a quo peccato diu non abstinet, nisi qui et venialia cum diligentia vitat, quum venialia ad mortale disponant. Parentes autem filiis suis educationem, correctionem et informationem in moribus tenentur. Estque expediens, ut proles a pueritia sua sic informetur. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Non des filio potestatem in juventute sua;10 sed curva cervicem illius, et tunde latera ejus dum infans est.11 Hinc in Proverbiis inducitur:12 Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.

Igitur quum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven: quæ fuit metropolis Assyriorum, et constructa est ab Assur filio Sem, juxta illud Genesis, De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven:13 quæ (ut in Jona habetur) magna fuit itinere trium dierum;14 cum omni tribu sua, id est cum multis de singulis familiis tribus Nephthali. Juxta quem sensum subjungitur: et omnes ederent ex cibis gentilium, prohibitis in lege, prout in Levitico legitur;15 iste custodivit animam suam a transgressione legis, et nunquam contaminatus est in escis eorum, id est, illicita non comedit. Juxta quem modum apud Danielem asseritur: Proposuerat Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus.1617

Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, non solum ad sciendum, sed item ad faciendum ac adimplendum divina præcepta, juxta id Psalmi: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.18 Itaque memor fuit Dei assidue atque stabiliter, attendens jugiter divinæ majestatis præsentiam, secundum illud in Psalmo

: Providebam Dominum in conspectu meo semper. Et: Oculi mei semper ad Dominum. Sicque cum sancto Job dicere potuit:19 Considerans Deum, timore sollicitor. Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, cujus cor Deus inclinavit ad favendum Tobiæ propter ipsius virtutes. Nempe ut Salomon ait, Cor regis in manu Domini est;20 quocumque voluerit, inclinabit illud. Qui rursus fatetur: Qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem. Et dedit ei potestatem quocumque vellet ire, habens ipse Tobias libertatem faciendi quœcumque vellet facere, quæ tamen non derogarent honori regis, et cultui Creatoris. Talem quoque libertatem dedit Nabuzardan, ex commissione Nabuchodonosor, Jeremiæ.21

Pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate de populo suo, et monita salutis dabat eis, ut scilicet captivitatem suam æquanimiter tolerarent, et in Dei cultu persisterent. Et sicut in Scholastica historia additur, Contribules suos non custodientes se, graviter arguebat. Quum autem venisset in Rages civitatem Medorum, quibus tunc imperabant Assyrii: unde quarto Regum narratur rex Assyriorum collocasse captivos ex Israel in civitatibus Medorum; et ex his quibus honoratus fuerat a rege Salmanasar, puta ex munusculis sibi a rege collatis: qui honoravit Tobiam dono libertatis præfatæ atque pecuniæ, quemadmodum et de Jeremia legitur princeps militiæ Chaldæorum dedisse munuscula Jeremiæ;22 imo secundum Josephum, pretiosa munuscula dedit Prophetæ; habuisset decem talenta argenti; et quum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus: cum quo vidit et multos ex captis Israelitis egentes; sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti, id est, pecuniam illam concessit

A Gabelo sub cautione et chirographo de persolutione.2324

Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar, cujus vitam Deus prolongavit propter pietatem suam Tobiæ exhibitam, quum regnaret Sennacherib filius ejus:25 illis quippe temporibus Assyrii monarchiam tenebant; et filios Israel exosos haberet, præsertim percusso ejus exercitu ab angelo in regno Juda, ut paulo post in littera recitatur, et quarto Regum describitur; Tobias pergebat per omnem cognatio nem suam: quia cognatis, ceteris paribus, magis est succurrendum, sicut et magis sunt diligendi; et consolabatur eos verbis et beneficiis, sicut subjungitur: dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis, etc. At ubi nuntiatum est regi Sennacherib, quod Tobias tot opera misericordiæ exhiberet filiis Israel desolatis, jussit eum occidi, et tulit, id est abstulit, omnem substantiam ejus. Tobias vero cum filio suo et uxore fugiens, quia præavisatus fuit ab aliquo de suo periculo, nudus latuit, id est, rebus suis spoliatus abscondit se, quia multi diligebant eum, non solum ex filiis Israel, sed ex Assyriis quoque, quoniam erat totus mansuetus, pius, liberalis, pacificus, humilis et modestus.

Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ejus. De qua occisione habetur quarto Regum, et secundo Paralipomenon, atque in Isaia; sed de numero horum dierum hic solum fit mentio. Et potest intelligi, quod vel post reditum ejus a regno Juda, et ingressum in Niniven, vel post præceptum quo sic jussit tractari Tobiam, fluxerunt dies hi quadraginta quinque. Cur autem filii occiderunt regem tam impium, dictum est super libros Regum et Isaiam. Nempe (ut aliqui dicunt) ordinavit filium suum juniorem sibi in regno suo succedere: propter quod indignati filii seniores, eum interfecerunt. Alii vero affirmant, quod populus suus indignabatur ei propter occisos in terra Juda, et voluit eum occidere: propter quod con-

IV Reg. xix, 37; II Par. xxxii, 21; Is. xxxvii, 38.26

Ibid. xxii, 11. Jer. xl, 5.

Is. xxxvii, 38. fugit in templum dei sui Nesroch, invocans eum, et promittens quod immolaret ei filios suos seniores, si eriperet eum de instanti periculo : quo cognito, filii sui seniores eum interemerunt.

Et reversus est Tobias ad domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei, ex præcepto Asarhaddon, qui patri suo Sennacherib in regno successit, et pietatem in Tobiam exercuit, cognitis ejus virtutibus;27 et Deo sic ordinante, qui tempore tribulationis et tentationis misericorditer adest, nec permittit hominem supra illud quod potest tentari, sed facit cum tentatione proventum, et in ea virtutem victoriamque largitur.28

Præterea allegorice Tobias Christum designat : de quo loquitur Jeremias, Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris;29 qui in omni ac summa pietate et innocentia vixit, et fructuosissimus mansit ab incarnationis exordio usque ad spiritus emissionem; qui duxit uxorem Ecclesiam, ex qua per prædicationem et Baptismum genuit filium unum, videlicet populum christianum in una fide et lege communicantem, cui imposuit nomen suum, quia a Christo Christianus vocatur. Denique Judæis in potestatem Romanorum redactis, atque ab invisibilibus hostibus gravissime captis, Christus pertransiit universos, consolando, docendo, reficiendo, miracula peragendo, quemadmodum sacratissimus ait princeps apostolici ordinis : Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.30 Quumque Sennacherib, id est, persecutores et tyranni, odirent et persequerentur populum christianum ubique terrarum, Christus corda fidelium invisibiliter gratiosissime visitavit, consolabatur, refecit; ac tandem persecutoribus Ecclesiæ deficientibus ac deletis, Christus pacem dedit fidelibus, et restituta sunt ei in populo suo, quæ increduli abstulerunt membris et famulis Salvatoris.

Tropologice, instruuntur ex isto capitulo universi fideles, ut in prosperis et adversis constanter adhæreant Deo, atque misericordiæ actibus toto corde consistant intenti, patientiam quoque in omni adversitate insuperabiliter amplectantur, etiam dato quod adversa non meruerint sustinere. Insuper sobolem suam ab infantia diligenter in omni informent virtute, præsertim in Dei timore ac moribus, non in vanitate, pompa et trufis, sicut nunc, proh dolor! faciunt multi.

Footnotes

  1. I Par. vi, 76. ↩

  2. Deut. xvi, 16. ↩

  3. Deut. xii, 6, 11; xiv, 22-29; ↩

  4. Lev. xxvii, 30; ↩

  5. Deut. xxvi. ↩

  6. Num. xviii, 21-32. ↩

  7. Cf. Num. 1, 3, 46; Exod. xii, 37. ↩

  8. Num. xxxvi, 7. ↩

  9. 1 Reg. xviii, 27. ↩

  10. Eccl. xxx, 11, 12. ↩

  11. Eccli. xxx, 11, 12. ↩

  12. Prov. xxii, 6. ↩

  13. Gen. x, 11. ↩

  14. Jonæ III, 3. ↩

  15. Lev. xi. ↩

  16. Dan. 1, 8. ↩

  17. Dan. i, 8. ↩

  18. Ps. cii, 18. ↩

  19. Job xxiii, 15. ↩

  20. Ps. xxiv, 15. ↩

  21. Jer. xxxix, 11-14. ↩

  22. IV Reg. xvii, 6. ↩

  23. IV Reg. xix, 35; ↩

  24. Is. xxxvii, 36. ↩

  25. Ps. xv, 8. ↩

  26. Prov. xxi, 1. ↩

  27. Ibidem. ↩

  28. 1 Cor. x, 13. ↩

  29. Sensus spiritualis. Thren. iv, 20. ↩

  30. Act. x, 36, 38. ↩

Chapter 2 of 15