Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI: ET CONSUMMATI SUNT SERMONES TOBIÆ.
FELIX terminus vitæ Tobiæ senioris ac filii ejus hic describitur. Et consummati sunt sermones Tobiæ: quos dixit post suam illuminationem, prout præcedenti narratur capitulo; tamen post verba præscripta locutus est aliqua, sicut in isto capitulo continetur. Et postquam illuminatus est visum recipiendo Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum, id est filios filiorum Tobiæ filii sui, vivendo usque ad tertiam generationem. Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive a filio suo et posteris ejus. Erat quippe valde famosus etiam apud illos gentiles, quibus gesta ejus et virtutes innotuerunt, et quoniam tam grandævæ fuit ætatis. Quinquaginta namque et sex annorum exsistens, oculorum lumen, id est usum luminis oculorum, non ipsum lumen pupillæ, amisit, ut patuit, et dictum est sæpe.12 Sexagenarius vero recepit usum luminis oculorum suorum. Unde elicitur, quod quatuor circiter annis exstitit cæcus. Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit spirituali, atque in prosperitate et alacritate præcipua, sicut et vita Job post suam curationem.3 Præterea miror, cur Magister in historiis dicat Tobiam vixisse quinquaginta duobus annis post suam illuminationem, et vixisse in toto annis centum duodecim, quum textus manifeste aliter dicat. Et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus, nepotes suos: quorum filii non tanguntur hic, quia adhuc quasi infantuli aut pueruli fuisse videntur. Dixitque eis spiritu prophetico, ut aliqui dicunt, vel quia ex verbis alicujus prophetiæ id novit: Prope est interitus Ninive, id est, destructio urbis istius, et interfectio civium ejus propinquat et imminet. Non enim excidit verbum Domini, id est, prophetia de subversione Ninive prædicta implebitur, et verbum Dei a veritate non evacuatur. Primo quippe per Jonam Deus prædixerat Ninive subversionem prophetia comminationis, quæ non fuit impleta, quia Ninivitæ pœnituerunt.4 Misericordia vero accepta, rursus gravioribus se implicuerunt criminibus. Ideo Deus per Nahum prophetam prædixit per prophetiam prædestinationis (quæ semper impletur) urbis illius vastationem.5 Nahum autem propheta fuit ante adventum regis Assyriorum, qui populum Israel cepit ac transtulit, ut dicunt Hebræi, et in prologo super Nahum inducitur. Porro prophetia prædestinationis vocatur, qua aliquid pronuntiatur, prout in divina præcognitione, atque in dispositione providentiæ ejus consistit, quæ falli non valet. Prophetia vero comminationis est, qua res prædicitur secundum quod est in causis creatis, et in meritis hominum, quæ possunt mutari. De qua prophetia Dominus ait apud Jeremiam: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.6 Porro Ninive destructa fuit per Chaldæos, sed postea fuit reædificata.
Et fratres vestri*, scilicet Israelitæ, qui dispersi sunt per captivitatem a terra Israel, revertentur ad eam, ex licentia Cyri regis Persarum.7* Omnis autem*, id est tota, deserta terra ejus, scilicet Israel, præsertim regni Juda, replebitur, id est, competenter populabitur ex posteris redeuntium illuc;* et domus Dei quæ in ea incensa est*, scilicet templum, iterum reædificabitur, sub Zorobabel. Unde constat, quod loquatur de terra regni Juda, in qua situm fuerat templum: et sicut ex præcedentis expositione capituli patet, ista loquebatur prophetice de futuro per modum præteriti, quia templum tempore quo ista dixit Tobias, adhuc stetit, et postea diu.* Ibique revertentur omnes timentes Deum*. Pro majori enim parte timorati Judæi ex Cyri licentia redierunt, non tamen omnes, quia nec Daniel. Idcirco quod ait, Omnes, intelligendum est de generibus singulorum, non de singulis generum.* Et relinquent gentes idola sua*: quod per Apostolorum prædicationem fuit copiose impletum;* et venient in Jerusalem, et habitabunt in ea*, videlicet quidam de gentibus. Melius tamen de Ecclesia militante accipitur, sicut et illud quod subditur,* et gaudebunt in ea omnes reges terræ*, quod ad litteram de urbe Jerusalem non potest intelligi;* adorantes regem Israel*, id est Jesum Christum verum Messiam, Deum et hominem in unitate personæ. Quamvis autem quidam gentiles, idololatria sua relicta, venerunt cum filiis Israel redeuntibus a Chaldæa ad terram suam; illi tamen fuerunt tam pauci, quod propter eos non videtur dictum, Relinquent gentes idola sua.*
Audite ergo, filii mei, patrem vestrum. Servite Domino in timore filiali, et veritate8 vitæ, doctrinæ atque justitiæ, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt ei. Et filiis vestris mandate, id est præcipite, ut faciant justitias, id est opera justa, implendo divina præcepta, et eleemosynas ex caritate et pietate, cum humilitate, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua, videlicet non cum torpore, sed pleno fervore, et cum posse extremo. Nunc ergo, filii, audite me, et nolite manere hic; sed quacumque die sepelieritis matrem vestram, scilicet immediatam matrem filii mei Tobiæ, et aviam vestram, circa me in uno sepulcro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc celerius, quo convenienter poteritis. Video enim, quia iniquitas ejus, id est vitiorum ejus congeries, finem dabit ei, id est, requiret ut destruatur.
Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos, id est ad parentes conjugis suæ. Invenitque eos incolumes in senectute bona, et curam eorum gessit; et clausit oculos eorum, mox ut exspiraverunt, juxta morem temporis, populique illius; et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit, viditque quintam generationem filiorum suorum. Et completis annis nonaginta novem in timore Domini casto et sancto, cum gaudio sepelierunt eum: non quod de morte ejus lætati sint, sed quia virtuose cursum suum finivit, sicque gaudio eorum fuit quidam mœror de separatione tam cari patris admixtus.
Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus, in bona vita et in sancta conversatione permansit ad tempus notabile, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus bonis: quemadmodum primo Regum habetur de Samuele, quod tam Deo quam hominibus placuit;9 et de multis Sanctis evangelicæ legis, ut de beatissimis viris Clemente, Sylvestro, Sebastiano, Bernardo et aliis multis, in quibus abundant non solum virtutes theologicæ et divinæ, ac dona, sed et virtutes illæ morales, per quas fit homo hominibus gratiosus, amabilis et acceptus, ut sunt mansuetudo, humilitas, pietas, etc. Et cunctis habitantibus in terra, ad quos eorum devenit cognatio. Sic Creator omnipotens magnificat suos electos, et meritis patrum sanctorum, multa bona largitur eorum posteritati. Ad laudem et gloriam sui ipsius, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 15 of 15