Skip to the text

Articulus 13

ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : APERIENS AUTEM TOBIAS SENIOR OS SUUM, BENEDIXIT DOMINUM.

GRATIARUM actio Tobiæ hic recitatur. Fuit enim consuetudo devotis Israelitis, Deo componere atque depromere canticum spirituale pro beneficiis magnis. Aperiens autem Tobias senior os suum, videlicet ex prædeliberatione, et magna loquens devotione, benedixit Dominum, id est laudavit, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, non quantitate corporea, sed perfectione infinita, et in omnia sæcula regnum tuum magnum est. De quo legitur: Regnum tuum, regnum omnium sæculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione.1 Daniel quoque fatetur: Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.2 Hoc regnum Dei, est triumphans Ecclesia, et aliquo modo Ecclesia militans, quæ non corrumpitur hic in toto, sed de via transfertur ad patriam. Unde in Evangelio frequenter vocatur regnum cœlorum.

Quoniam tu flagellas misericorditer per adversa, et paternaliter castigas in sæculo isto tuos electos;3 et salvas, ab adversitatibus eripiendo, et gratiam gloriamque præstando: juxta illud, Quem diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi;4 deducis ad inferos, et reducis: ut patet in suscitatis multis a mortuis: quorum quidam in mortalibus obierunt peccatis, sed per definitivam sententiam non fuerunt damnati; quidam vero in inferis, hoc est in limbo aut purgatorio, erant, sicut et Lazarus. Hinc et sancta Anna testatur: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.5 Deducit quoque ad inferos, hoc est ad pœnas et tribulationes gravissimas in præsenti, ita ut inferno videantur conformes. Et non est qui effugiat manum, hoc est omnipotentiam tuam, aut metuendum tuum judicium: juxta illud Machabæorum, Manum Omnipotentis nec vivus, nec mortuus evadere potero.6 Ideo nihil salubrius nobis, quam ut confugiamus ad misericordiam ejus, cujus potestati atque justitiæ non valemus resistere.

Confitemini Domino, filii Israel, confessione propriæ culpæ ac laudis divinæ, et in conspectu gentium, inter quas capti estis, laudate Deum: quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant Deum per fidem formatam, ut vos enarretis mirabilia ejus. Illa fuit una causa captivitatis dispersionisque Israelitarum inter gentiles idololatras, quatenus Israelitæ annuntiarent gentilibus magna et mirifica opera ac beneficia Dei, exhibita filiis Israel in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, et in terra promissionis, et rigorem divinæ justitiæ circa inimicos ipsorum. Verumtamen filii Israel per suos excessus meruerunt capi, taliterque dispergi; sed infinitæ sapientiæ Deus ex malis nostris et pœnis elicit multa bona, præter nostram intentionem atque notitiam. Et faciatis scire eos, puta gentiles, quia non est alius Deus omnipotens præter eum: quod evidenter patuit ex hoc, quod dii Ægyptiorum et Chananæorum, aliarumque gentium non potuerunt resistere mirabilibus Dei, et plagis ejus, nec suos defensare cultores.7

C

Ipse castigavit nos per captivitatem et alias pœnas, propter iniquitates nostras; et ipse salvabit nos propter misericordiam suam, clementer ignoscendo, gratiam et salutem præstando, dummodo pœnitentes æquanimiter toleremus flagella præsentia. Adspicite ergo quæ fecit nobiscum, hoc est, beneficia et flagella ejus considerate, ut grati sitis, et emendetis vos, ne deteriora vobis contingant; et cum timore cordis filiali, et tremore corporis, procedente ex interiori timore redundante in corpus, confitemini illi, duplici confessione prætacta: juxta illud Psalmographi, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.8 Et ad Hebræos scribit Apostolus: Serviamus Deo placentes cum metu et reverentia.9 Et enim Deus noster ignis consumens est.10 Regemque sæculorum exaltate in operibus vestris, hoc est, sublimiter et incomparabiliter eum honorate non solum per verba, sed multo amplius per opera virtuosa; quoniam ipse testatur: Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus?11 et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? De hoc Rege ait Apostolus:12 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria.

Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi corde, ore et opere, quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem, juste puniendo eamdem, præsertim incredulos, qui filios Israel crudeliter tractaverunt et perversa intentione, quamvis iniquos sunt persecuti, ut patet præsertim in libris Regum ac Judicum. Frequenter quoque ostendit Deus majestatem suam in peccatoribus per magnificos misericordiæ suæ effectus, impios convertendo. Hinc subditur: Convertimini itaque, peccatores, per veram contritionem, et facite justitiam coram Deo per opera satisfactoria pro peccatis, ac divina observando præcepta, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam, quam nulli denegat pœnitenti. Omnia autem oportet ex fide peragere, quia justus ex fide vivit.

A Denique tempore legis naturæ et etiam legis scriptæ, suffecit gentilibus servare præcepta legis naturalis, cum fide formata Christi venturi: imo semper oportuit credere breve illud symbolum fidei quod ad Hebræos ponit Apostolus: Credere, inquiens, oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit.131415

Ego autem secundum exteriorem hominem et vires sensitivas, et anima mea secundum vires suas supremas, id est etiam ego secundum interiorem hominem, in Deo lætabimur: juxta illud, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.16 Non quod caro aut appetitus sensitivus immediate versentur circa divinum simplicissimumque objectum, ad quod inorganicæ et intellectuales potentiæ solum queunt attingere; sed quia delectatio partis sensitivæ seu carnis, modificatur ac regitur ratione et caritate, secundum exigentiam legis divinæ; et item, quia lætitia spiritualis ac intellectualis magna redundat in partem sensitivam et corpus. Benedicite Dominum, omnes electi ejus: qui licet ad tempus errent pro parte, finaliter tamen non possunt perire; agite dies lætitiæ: juxta illud Apostoli, Gaudete in Domino semper;17 et confitemini illi.

Jerusalem, civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum, id est, propter peccata tua te juste punivit: intelligendo per civitatem, habitatores ipsius, qui frequenter fuerunt pro suis correpti sceleribus; vocaturque civitas Dei, quia electa a Deo, ut templum Dei esset in ea, et cultus ipsius ac studium legis in ipsa vigerent. Confitere Domino in bonis, id est in beneficiis ejus tibi collatis, atque in actibus virtuosis, ut benedicas ei ore et opere. Quocontra Dominus loquitur de iniquis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.18 Et benedic Deum sæculorum, id est omnium generationum, periodorum ac temporum, ut reædificet in te tabernaculum suum, id est templum.1920 Ex hoc et ex verbis sequentibus, quidam dixerunt Tobiam ista dixisse post destructionem Jerusalem a Chaldæis, ita quod Tobias secundum eos loquitur ista historice.212223 Sed ex Scripturis probatur obisse diu ante destructionem Jerusalem, combustionemque templi, ut infra tangetur. Ideo alii dicunt eum hic et sequenti capitulo loqui prophetice, et propter certitudinem prophetiæ loqui de futuro per modum præteriti. Et revocet ad te omnes captivos tuôs, id est quosdam ex omnibus. Dedit autem Cyrus rex Persarum cunctis Judæis captis in suo dominio, licentiam redeundi ad propria, ut legitur in Esdra. Et gaudeas in omnia sæcula sæculorum, in beatitudine illa cœlesti.

Luce splendida fulgebis : quia post reditum a Babylonica captivitate, aliquando viguit cultus Dei in Jerusalem et in templo, multique justi ac sapientes, et spiritu prophetiæ fulgentes, fuerunt ibidem, ut Zacharias, Aggæus, Malachias, Esdras, Zorobabel, etc.24 Deinde in templo illo oblatus est Christus, lux mundi, de quo Simeon sanctus dixit: Viderunt oculi mei salutare tuum, lumen ad revelationem gentium.25 Deinceps Christus sæpe prædicavit, et multa miracula fecit in templo; atque post ejus resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, gloriosi Apostoli prædicaverunt ibidem, et primitiva Ecclesia erat quotidie in porticu templi, sicut in Actibus refert Lucas. Propter quæ omnia Aggæus templum secundum prætulit primo:2627 Magna, inquiens, erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ.

Et omnes fines terræ adorabunt te, id est Deum tuum in te; vel adoratione duliæ honorabunt Sanctos, qui in te Domino ministrabant: quod aliqualiter dicitur esse impletum post reditum de Babylone, quoniam multi Judæi per mundum dispersi, et quidam gentiles venerunt frequenter in Jerusalem adorare Dominum, præsertim in solennitatibus aliquibus legis. Unde legitur in Actibus: Erant autem in Jerusalem habitantes viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo est.2829 Plenius autem adimpletum est tempore gratiæ, coruscante Evangelio Salvatoris, quando Christiani30 cum summa devotione visitaverunt assidue urbem sanctam et sacra loca, quæ et tandem per multos annos pacifice possederunt; tuncque implebatur quod subditur: Nationes ex longinquo ad te venient;31 et munera deferentes : quia temporalia ac spiritualia dona Domino offerebant; adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt, id est, Terram sanctam vocabunt, et præcipue honorabunt, sicut adhuc vocatur, honoratur, et undique visitatur, præsertim propter Christi mysteria ibi completa. Nomen enim magnum, id est Deum altissimum, invocabunt in te : de quo in Psalmo: Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus.32

Maledicti erunt qui contempserint te, eo quod sancta sis, et locus mysteriorum ministrorumque Dei; et condemnati erunt qui blasphemaverint te, negando te esse locum sacrum: ut tactum est. Benedictique erunt qui ædificaverint te spiritualiter aut materialiter. Nam et hi qui in Esdra leguntur reædificasse Jerusalem, benedicuntur ibidem.33 Tu autem lætaberis in filiis, id est in habitatoribus atque fidelibus tuis, quasi mater eorum: sicut Ecclesia gaudet in filiis suis. Ipsaque urbs seu ædificium gaudet metaphorice et materialiter, id est, alios facit vel ostendit gaudere, et sua prosperitate per modum lætantis se habet. Quoniam omnes benedicentur, id est quidam ex omnibus, seu omnes electi filii tui, qui fide et opere sunt fideles; et congregabuntur fide, spe et caritate, ad Dominum. Beati omnes jam in spe et merito, qui diligunt te caritate infusa, id est filios tuos, seu habitatores fideles, et qui gaudent super pace tua, id est, tuæ tranquillitati ac paci interiori, seu etiam exteriori congratulantur ex caritate.

Præterea, sicut ea quæ in isto sequuntur capitulo, spiritualiter et mystice exponuntur de cœlesti et superna Jerusalem, seu triumphante Ecclesia; sic prædicta mystice possunt exponi de Ecclesia militante, quæ34353637383940

Act. II, 5. frequenter per Jerusalem designatur. Ad quam venerunt et conversæ sunt nationes ex toto orbe, et Deum adoraverunt in ea : cujus captivi sunt, qui a diabolo capti tenentur ; sed dum pœnitent, ad Ecclesiam reducuntur.

Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. Istud videtur quibusdam non posse intelligi de Ecclesia militante, quæ usque ad finem mundi tribulationibus exercebitur, et multo minus de Jerusalem illa terrena, quæ nunc usque ab infidelibus detinetur. Idcirco exponunt hæc de triumphante Ecclesia, quæ nulli subest adversitati. Unde subjungit : Beatus ero non solum in me, sed et in sobole mea, et valde beatus, si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem, id est, si posteritas mea, vel saltem reliquiæ ejus perductæ mecum fuerint ad contemplandum lucem increatam, quæ totam triumphantem illustrat Ecclesiam, et claritatem civium supernorum. De qua in Psalmo : In lumine tuo videbimus lumen. Et in Apocalypsi : Civitas non eget sole neque luna; nam claritas Dei illuminabit eam. Juxta hunc modum loquendi, in Psalmo, a militante Ecclesia dirigitur sermo ad Ecclesiam triumphantem, sub eodem contextu, dum dicitur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et paulo post subditur, Sicut lætantium omnium, habitatio in te : quod de triumphante exponitur.

Ps. XXXV, 10.

Apoc. XXI, 23.

Ps. LXXXVI, 3.

Ibid. 7.

Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur; et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. De quacumque Ecclesia hoc sumitur, certum est quod per gemmas hujusmodi designentur merita seu præmia electorum, ornamenta virtutum, et diversa charismata gratiæ et salutis, vel ipsæ electæ virtuosæ seu gloriosæ personæ, ex quibus militans ac triumphans constat Ecclesia. Et possunt per portas intelligi merita, per quæ meremur intrare in patriam, seu sancti prælati, præsertim Apostoli; per muros vero, custodes et munimenta ac securitates spirituales Jerusalem. Juxta quem sensum subjungitur : Ex lapide candido et mundo, hoc est pretiosissimis pulcherrimisque lapidibus spiritualibus, omnes plateæ ejus sternentur, intelligendo per plateas, mansiones cœlestis Jerusalem, et choros ac ordines Beatorum. Unde ait Salvator : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Sic et in prima Petri Canonica habetur : Ipsi tanquam lapides vivi superædificamini in domos spirituales. Atque in Apocalypsi : Erat structura muri ejus, videlicet civitatis Jerusalem, ex lapide jaspide; ipsa vero civitas ex auro mundo simili vitro mundo. Et per vicos ejus alleluia cantabitur, hoc est, incessabilis laudatio Dei, per mansiones hujus Jerusalem canetur ac resonabit, juxta illud Psalmi : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.

Joann. XIV, 2.

1 Petr. II, 5.

Apoc. XXI, 18.

Ps. LXXXIII, 5.

Insuper potest hic locus etiam de militante exponi Ecclesia : quæ quamvis in hac vita, quoad se totam, non liberetur a cunctis tribulationibus suis, tamen quoad multa membra ipsius, liberatur ita quotidie, et ad cœleste perducitur regnum; et multi fideles ad tempus in magna tranquillitate serviunt Deo, ita quod cum David psallere queunt : Exquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Nam et de militante ac primitiva præsertim Ecclesia exponitur illud Isaiæ : Erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Amplius, etiam de militante Ecclesia exponitur illud Isaiæ : Paupercula, tempestate convulsa, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Quæ omnia doctores catholici, Hieronymus, Haymo, Beda, et alii, de militante ac triumphante exponunt Ecclesia, sicut ibi-

Ps. XXXIII, 5.

Is. XXXII, 17, 18.

Ibid. LIV, 11, 12. dem exposui. In hac quoque Ecclesia peregrinante Dominus indesinenter laudatur.

Benedictus Dominus, qui exaltavit eam: quia utramque Ecclesiam mirabiliter sublimavit, maxime triumphantem; ut sit regnum ejus, hoc est regnatio seu regimen Dei, in sæculum sæculi super eam. Amen. Ecclesiam namque utramque indesinenter gubernat.

Jam quæritur, quo tempore Tobias obierit, et utrum prædicta de vastitate et incendio Jerusalem ac templi, reductioneque Judæorum ad terram suam, locutus sit historice vel prophetice. Communiter autem dicunt doctores et expositores catholici, quod prophetice, et quod diu obierit ante destructionem Jerusalem a Chaldæis. Dictum est enim in expositione jam supradicta, quod captus fuit nono anno Osee regis Israel, et sexto anno regni Ezechiæ regis Juda, qui regnavit annis viginti novem, ut legitur quarto Regum:4142 sicque post captivitatem Tobiæ regnavit ad minus viginti duobus annis. Post quem filius ejus Manasses regnavit annis quinquaginta quinque, ut scribitur etiam quarto Regum.43 Post Manassen regnavit filius ejus Amon annis duobus: quo mortuo, Josias filius ejus regnavit annis triginta et uno.4445 Post ipsum filius ejus Joakim regnavit undecim annis;46 atque post Joakim Sedecias regnavit etiam undecim annis ante destructionem Jerusalem.47 Quæ omnia quarto Regum et secundo Paralipomenon libris scripta sunt: qui anni conjuncti, sunt centum triginta duo. Tobias vero (ut sequenti capitulo dicitur) vixit annis centum duobus:48 qui etiam quando captus fuit, erat tantæ ætatis, quod ex legitima conjuge habuit filium. Hinc et Magister in historiis probat, quod junior Tobias circa vicesimum annum Josiæ regis defunctus est, etiam dato quod fuerit anni unius quando cum patre suo captivus abductus est. Josephus quoque testatur: Omne tempus a captivitate Israelitarum usque ad duarum tribuum transmigrationem, fuit annorum centum triginta. Hinc ait Isidorus, quod Tobias prophetiæ spiritu plenus, de superna Jerusalem multa decantat.

Si autem his objiciatur, quod secundum hæc liber Tobiæ esset inter libros Prophetarum, et inter volumina Scripturæ canonicæ computandus: dicendum, quod non sequitur: quia nec constat quod ipsemet librum istum conscripserit, imo ex sequenti capitulo magis apparet oppositum, nec aliquis authenticorum invenitur hoc dicere.

Footnotes

  1. Ps. cXLIV, 13. ↩

  2. Dan. vii, 14. ↩

  3. Matth. xiii, passim; xiii, 13. ↩

  4. Prov. iii, 12; ↩

  5. I Reg. ii, 6. ↩

  6. II Mach. vi, 26. ↩

  7. Luc. xvi, 22. ↩

  8. Ps. 11, 11. ↩

  9. Deut. iv, 24. ↩

  10. Hebr. xii, 28, 29; ↩

  11. Malach. 1, 6. ↩

  12. 1 Tim. 1, 17. ↩

  13. Hebr. xi, 6. ↩

  14. Hebr. xi, 6. ↩

  15. Hebr. xi, 6. ↩

  16. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  17. Philipp. iv, 4. ↩

  18. Is. xxix, 13; ↩

  19. Marc. vii, 6. ↩

  20. Matth. xv, 8; ↩

  21. I Tim. i, 17. ↩

  22. Malach. i, 6. ↩

  23. Ps. ii, 11. ↩

  24. Zach. 11. ↩

  25. Luc. ii, 27-32. ↩

  26. Agg. 1, 10. ↩

  27. Act. 11, 11; v. 12. ↩

  28. Act. ii, 5. ↩

  29. Act. II, 5. ↩

  30. I Tim. i, 1, 11; ↩

  31. 1 Esdr. 1, 3. ↩

  32. Ps. LXXV, 2. ↩

  33. II Esdr. XI, 2. ↩

  34. Agg. II, 10. ↩

  35. Act. III, 11; v. 12. ↩

  36. Luc. II, 27-32. ↩

  37. Ibid. II, III; ↩

  38. Agg. I; ↩

  39. Zach. IV. ↩

  40. I Esdr. I, 3. ↩

  41. IV Reg. xviii, 2. ↩

  42. Tob. 1, 2. ↩

  43. IV Reg. xxi, 1. ↩

  44. Tob. xxu, 1. ↩

  45. Tob. , 19. ↩

  46. IV Reg. xxiii, 36. ↩

  47. IV Reg. xxiv, 18. ↩

  48. Tob. xiv, 2. ↩

Chapter 14 of 15