Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO

IN ZACHARIAM PROPHETAM

ENARRATIO

IN ZACHARIAM PROPHETAM

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : IN MENSE OCTAVO, IN ANNO SECUNDO DARII REGIS.

SICUT sanctus ait Hieronymus, inter duodecim Prophetas obscurissimus est Zacharias, cujus nunc, Deo illustrante, elucidandus est liber. In proœmio autem suo Propheta iste aperuit, quo tempore cœperit prophetare. In mense octavo, in anno secundo, id est octavo mense anni secundi imperii Darii regis Persarum : de quo in exordio expositionis Aggæi prophetæ jam dictum est; factum est verbum Domini, angelo mediante, et intus loquente, ad Zachariam filium Barachiæ, filium Addo, prophetam. Erantque Barachias et Addo Prophetæ, secundum dictum Hebræorum, asserentium illos omnes fuisse Prophetas, qui in titulo Prophetarum exprimuntur.

Hieronymus quoque affirmat, hunc Addo fuisse Prophetam quem misit Deus ad Jeroboam stantem super altare et thus idolo jacientem, prout tertio Regum libro legitur. Quod si verum est, constat quod Addo iste non fuit proximus pater Barachiæ istius, nec avus Zachariæ, sed pater ejus remotus, sicut et Christus dicitur filius David. Siquidem Addo ille fuit in diebus Jeroboam regis Israel, qui annis centenis Babylonicam captivitatem præcessit.

Verum, ut alii asserunt, dictum istud Hieronymi, de Scripturis auctoritatem non habet. Videtur tamen Hieronymus ex libro Paralipomenon assertionis hujus occasionem sumpsisse. Etenim secundo Paralipomenon libro scribitur : Opera Roboam prima et novissima scripta sunt in libro Semeiæ prophetæ et Addo videntis. Sed ibi non fertur quod Addo fuerit ad Jeroboam missus. Quod quamvis ibi vel alibi scriberetur, consequens tamen non esset quod fuisset iste Addo, quum diversi Prophetæ eisdem frequenter nominibus vocati noscantur. Nec est consuetudo Scripturæ, genealogiam Prophetarum per patrem et progenitorem ita remotum, intermediis patribus omissis, describere. Nihilo minus verbis Hieronymi apparentiam facit, quod in aliorum titulis Prophetarum, dum proximi progenitores narrantur, pater dicitur filius avi, et avus proavi, ita quod in eodem casu scribuntur, sicut in principio Sophoniæ prophetæ quo legitur : Verbum quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezechiæ. Sed in titulo Zachariæ ita non agitur, quoniam Barachias qui scribitur pater Zacha-

II Par. xii, 15.

Soph. 1, 1.

1

Agg. 1, 1. alias filii

II Reg. xiii, 1. riæ, non dicitur filius Addo; sed dicitur : Factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ, filium Addo. Sicque verisimiliter dici potest, quod ob commendationem sanctitatis et gratiæ suæ, præfatus Addo pater hujus Zachariæ vocetur, ceteris intermediis, qui gratiam prophetalem sortiti non sunt, non expressis.

Porro Zacharias duobus post Aggæum mensibus orsus est prophetare, quemadmodum ex eorum proœmiis innotescit. Unde et Aggæus in ordine duodecim Prophetarum huic præponitur. Deinceps pariter prophetaverunt ad Judæos de Babylone reversos, juxta illud primi Esdræ :1 Prophetaverunt autem Aggæus propheta et Zacharias filius Addo ad Judæos, qui erant in Jerusalem, etc.

Itaque, Factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens per eum ad populum, vel ad eum sub persona populi : Iratus est Dominus (in quem nec mutatio, nec perturbatio, nec passio cadit : propter quod irasci non dicitur secundum passionis affectum, sed operis parilitatem, justitiæque rigorem, prout in Jeremia ait : Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui?2) super patres vestros : quos tradidit in manibus Chaldæorum, a quibus gravissime oppressi fuerunt, juxta illud Jeremiæ : Nabuchodonosor rex Babylonis exossavit eos;3 iracundia, id est justa et rigorosa punitione qua eos punivit.

Et dices tu, Zacharia, ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, corda vestra ad gratiam disponendo, actibusque pœnitentiæ insistendo, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, peccata delendo, et gratiam infundendo, augendo et conservando, dicit Dominus exercituum, id est agminum supernorum seu angelicorum spirituum. In Hebræo habetur, Dominus Sabaoth : pro quo Septuaginta interpretes aliquando, Deus seu Dominus omnipotens, aliquando, Dominus virtutum, transtulerunt. Denique, secundum Hieronymum, Aggæus et Zacharias in paucis versiculis brevibusque sententiis semper adjiciunt, Dicit Dominus exercituum, ut hi quibus loquebantur, scirent Dominum esse qui præcipit, ac per hoc adversus regis imperium circumfrementesque hostes ad templi ædificationem fiducialiter concitarentur. Hoc tamen de Dario rege accipiendum non puto, quum juxta præhabita dederit copiosam ad templi reparationem licentiam, sed forte de Artaxerxe.4

Quæritur, quum nemo queat converti ad Deum, nisi Deus primo per gratiæ infusionem convertatur ad ipsum (juxta illud Jeremiæ in Threnis seu Lamentationibus : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.5 Unde et rursus Jeremias inducit : Converte me, Domine, et convertar : postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam), quomodo nunc loquitur Dominus, Convertimini ad me, et convertar ad vos.6 Et respondendum, quod Dominus non præcipit hoc de conversione virtuosa ac meritoria per caritatem et gratiam, sed de conversione inchoativa, qua quis ad Dei gratiam se ipsum habilitat, faciendo quod in se est. Juxta quod scriptum est :7 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis; et in Psalmo, Accedite ad eum, et illuminamini.8 Paulus quoque : Surge, inquit, qui dormis, et illuminabit te Christus.9 Si vero verbum illud dirigatur ad eos qui jam sunt in gratia Dei, intelligendum est de spirituali profectu et actuali tendentia mentis in Deum : quod tamen non fit sine prævia motione Spiritus Sancti.

C Insuper, juxta mysticam rationem, per hoc quod Deus toties in Scripturis Dominum exercituum appellari se voluit, insinuatur quod pertinentes ad se vult esse armatos fortesque milites, et stare in acie contra adversarias potestates, ut virtutibus cunctis muniti, victorialiter dimicent contra mundum, carnem atque diabolum.

Ne sitis sicut patres vestri indurati et impœnitentes, ad quos clamabant magno caritatis fervore et voce sonora, sicut Isaias hortatur, Quasi tuba exalta vocem tuam,10

Prophetæ priores, qui ante me fuerunt, sive in Babylone, ut Daniel et Ezechiel, sive in Jerusalem et Judæa ante Babylonicam captivitatem, ut Jeremias, Sophonias, etc., dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini ad Deum de viis, id est operibus atque affectibus, vestris malis, et cogitationibus vestris pessimis. Hoc omnes clamaverunt Prophetæ. Unde et per Isaiam Dominus ait: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.11 Et non audierunt auribus mentis: de quibus loquitur in Evangelio Christus, Qui habet aures audiendi, audiat; neque attenderunt ad me, verba mea considerando, divinam justitiam intuendo, divinis præceptis obtemperando; dicit Dominus. Patres vestri, qui non attenderunt ad me, ubi sunt? quasi dicat: In suis vanitatibus defecerunt, et de hac temporali, brevi ac labili vita, ad æternam damnationem perducti sunt. Et prophetæ eorum fallaces? Loquitur enim de falsis, nam subditur: Numquid in sempiternum vivent? quasi diceret: Nequaquam; imo æternam mortem illapsi sunt. Quocontra scriptum est: Justi in perpetuum vivent;12 et rursus, Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes electorum immortalitate plena est.13 De his falsis prophetis multa loquitur Jeremias: Mendacium, inquiens, et seductionem cordis sui loquuntur vobis;14 et denuo, Propheta namque et sacerdos abierunt in viam quam ignoraverunt.15 Loquitur itaque nunc Dominus de prophetis iniquis, qui Judæis promiserunt Jerusalem capiendam non esse a Chaldæis: qui simul cum aliis perierunt.

Verumtamen verba mea, quibus patrum vestrorum captivitatem prædixi, et legitima mea, id est præcepta de illorum punitione, nisi se emendarent, quæ mandavi servis meis Prophetis ut proponerent ea ipsis, numquid non comprehenderunt patres vestros? id est, imo super eos venerunt, et in ipsis verificata consistunt. Hinc in persona istorum scriptum est in Daniele: Peccavimus, et inique egimus, recedentes a te, et præcepta tua non observavimus, et tradidisti nos in manibus iniquorum.16 Et conversi sunt: id est, quidam eorum considerando plagas sibi a Deo illatas, pœnituerunt, secundum illud Isaiæ: Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui;17 itemque in Psalmo, Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine;18 et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, id est, quemadmodum decrevit atque prædixit reddere nobis secundum exigentiam iniquitatum nostrarum, sic fecit nobis, derelinquendo nos in captivitate Babylonica septuaginta annis.

Consequenter consolatur Propheta populum Judæorum, a captivitate reversum. In die vicesima et quarta undecimi mensis nomine Sabath, secundum linguam Hebræam, in anno secundo Darii, utpote tertio mense post primam visionem, quæ facta est mense octavo anni secundi Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ, filium Addo, prophetam, dicens, id est, ad loquendum inducens ac instruens Zachariam: qui ex verbo Dei in anima sua angelica revelatione formato, motus est ad dicendum quæ subsequuntur.

Vidi per noctem, id est tempore nocturno, quod divinis revelationibus suscipiendis propter silentium sensuumque et phantasiæ quietem aptius fertur. Propter quod in libro Job scribitur:19 Per somnium in visione nocturna, quando sopor irruit super homines, aperit Deus aures virorum. Unde visio ista imaginaria fuit, et forte in somno. Et ecce apparuit mihi in visione hac vir ascendens super equum rufum. Per virum intelligitur angelus Dei in forma viri apparens, secundum quod Daniel ait: Vir Gabriel stetit coram me.20 Et in Actuum libro de angelis legitur: Ecce duo viri adstiterunt juxta illos.21 Porro per equum rufum, propter rubeum colorem, significata est ultio Dei, adversariis Judæorum infligenda, propter peccata in Judæos commissa. Et ut refert Hieronymus, per angelum istum Hebræi intelligunt Michaelem, qui ultor fuit iniquitatum in Judæos factarum, et præfuit Synagogæ. Et ipse stabat inter myrteta*, id est in locis ubi* crescunt myrti, qui sunt arbores elegantes, poma odorifera atque pulcherrima proferentes : propter quod dicit Hieronymus, quod per myrtum significabatur lætitia Judæis adfutura de templi et terræ recuperatione. Judæi quoque secundum Hieronymum, per myrtos intelligunt Prophetas et sanctos, qui in medio populi Judæorum in Chaldæa captivorum versabantur, inter quos sanctos angelus libenter tunc stetit. Quæ erant in profundo : quia in convalle nascuntur, vel apparebant, et quoniam Prophetæ et sancti in profundo humilitatis atque in alto contemplationis exstiterant. Unde Septuaginta transtulerunt : Ipse stabat inter montes umbrosos.

Et post eum equi rufi, varii, et albi. Per equos rufos, propter rubeum colorem intelliguntur illi qui populum Judæorum graviter afflixerunt, eorumque sanguinem effuderunt, puta Chaldæi, vel (ut Judæi exponunt) Romani. Per equos albos intelliguntur, qui Judæis clementes fuerunt, videlicet Persæ et Medi, quorum reges remiserunt Judæos de Chaldæa in propriam terram, et licentiam reædificandi Jerusalem templumque in ea, largiti sunt, scilicet Cyrus ac Darius.22 Per varios equos intelliguntur Græci sive Macedones, quorum quidam fuerunt Judæis amici, alii persecutores, ut patet in libro Machabæorum, et in ultima visione Danielis prophetæ.2324 Quidam nomine equorum dicunt etiam ascensores equorum insinuari, atque per ascensores equorum intelligunt angelos præfatis regnis prælatos. Quidam autem per equos intelligunt angelos, divini imperii promptissimos atque fortissimos exsecutores, qui propter ordinum distinctionem albi, rufi, variique dicuntur.

Et dixi ego Zacharias, ad angelum per quem fiebant mihi revelationes propheticæ : Quid sunt isti? id est, quid equi isti designant, Domine mi angele Dei? Dicuntque aliqui, quod iste fuit angelus Zachariæ ad custodiam deputatus : quod certum non reor, quum constet propheticas revelationes non semper exhibitas per angelos Prophetarum custodiis deputatos. Unde Gabriel qui Danieli loquebatur, legitur in Evangelio Zachariæ sacerdoti et Virgini benedictæ futura prædicere.252627 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me, cujus ministerio Deus mihi futura ostendit : ita quod angelus iste formavit in spiritu et imaginativa virtute Zachariæ formas, phantasmata, sive imagines rerum quæ sibi præmonstrabantur, deditque ei intelligere quid imagines istæ significarent.28 Intelligentia enim est opus in visione. Ideo subditur : Ego ostendam tibi, per me ipsum vel angelum superiorem, quid sint hæc, id est, quid equi isti significant.

Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : id est, angelo qui in me loquebatur, per se ipsum non respondente, sed paulisper tacente, angelus stans inter myrteta, angelo in me loquente id impetrante, mihi respondit : Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram : id est, equi præscripti significant populos memoratos seu regna præfata, quæ nutu divino diversas regiones peragraverunt, easque suo dominio subjecerunt. Vel, Isti sunt, etc., id est, angelos divinæ voluntatis exsecutores, et terram celeriter perambulantes, significant. Et responderunt angeli regnis ac nationibus præsidentes, angelo Domini, qui stabat inter myrteta, id est superiori angelo qui præfuit Synagogæ, et erat de ordine Principatuum, scilicet Michael princeps magnus, qui stetit pro filiis Israel, ut dicit Daniel. Et dixerunt : Perambulavimus terram, id est, statum regnorum pensavimus, et per diversa loca processimus, nobis commissos custodiendo. Nec oportet perambulationem istam humano more intelligi, quanquam angeli interdum more hominum cum hominibus ambulasse legantur, ut Raphael cum Tobia, et angeli cum Abraham et Lot. Et ecce omnis terra habitatur, et quiescit,293031 id est, omnia regna sub nostra custodia tuta sunt atque pacata, nec prælia notabilia jam exsurgunt.

Et respondit angelus Domini, et dixit, ille qui stetit inter myrteta, interpellans pro Judæis, et ex verbis angelorum prædictorum occasionem accipiens orandi pro eis, utpote præsidens Synagogæ. Hic ergo respondit, id est, ad præinducta verba convenienter locutus est : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? id est, quum cetera regna idololatriæ dedita prosperentur, quamdiu differes reædificationem Jerusalem et urbium regni Juda, quorum peccata hucusque castigasti, et oppida reliquisti destructa? Iste jam septuagesimus annus est : id est, septuaginta anni fluxerunt, quibus evolutis, dixisti te miseraturum urbibus istis et populo Judæorum per Jeremiam prophetam, juxta illud : Quum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum.32 Sed quum anni isti fuerint tempore33

Cyri regis impleti, quando relaxavit captivitatem Judæorum in Babylone, qualiter Zacharias ait, quod tempore hujus prophetiæ, videlicet secundo anno Darii, septuagesimus fuerit annus, præsertim quum (teste Hieronymo) inter primum annum Cyri et annum secundum Darii fluxerint anni quadraginta?34 Et respondendum, quod numerus major non excludit minorem.

Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me, verba bona, verba consolatoria, scilicet quod Jerusalem, urbesque Juda repararentur, et populus Judæorum prosperaretur.

Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama ad Judæos, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno, id est, magno ac speciali amore dilexi populum Judæorum et quæ pertinebant ad eos, atque ex isto amore tam diligenter et aspere correxi ejus excessus, ut in posterum cautior sit, quemadmodum vir uxorem carissimam, si infidelis sibi fuerit, asperrime corripit. Hoc quantum ad electos verificatur; quantum vero ad reprobos populi hujus, Dominus ait per Ezechielem :35 Zelus meus recessit a te.

Et ira magna ego irascor super gentes opulentas, id est regnis et gentibus quæ Judæorum populum afflixerunt. His iratus est Dominus ira magna, quia non tantum in sæculo isto, sed et æternaliter eos perire præcepit. Unde secundo Machabæorum libro habetur : Non enim, sicut in aliis nationibus Deus patienter exspectat, ut eas, quum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat; ita et in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet :36 propter quod nunquam a nobis misericordiam suam amovet; corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit.

Quia ego iratus sum parum, id est, vos Judæos citra condignum punivi, et pro damnatione æterna quam meruistis, temporali pœna vos castigavi intentione emendandi, non conterendi; ipsi vero adjuverunt, id est, exsecutioni justitiæ meæ cooperati sunt circa vos, in malum, id est crudeliter atque perversa intentione. Quamvis enim Assyrii et Chaldæi, Deo ordinante, Judaicam plebem vastaverint, in quantum Deus per illos voluit populi sui peccata in præsenti punire;37 ipsi tamen intuitu Dei et zelo justitiæ id non fecerunt, sed ex superbia, cupiditate, et pessimo fine. Hinc per Isaiam Dominus ait : Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est;38 ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus, et ad perdendas gentes.

Propterea hæc dicit Dominus, qui quum iratus fuerit, misericordiæ recordatur :39 Revertar, non locum mutando, qui incircumscriptus illocalisque sum, ad Jerusalem in misericordiis, id est ad populum Juda et urbem per varios pietatis meæ effectus multipliciter eis benefaciendo; et domus mea, id est templum, ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum :40 quod sub Zoroabel factum est; et perpendiculum, id est hujusmodi instrumentum cæmentariorum, quo perpenditur an murus vel paries convenienter et recte ædificentur, extendetur super Jerusalem : quod factum est, quando muri et domus civitatis ædificabantur sub Esdra et Nehemia, sicut in libro Esdræ describitur.4142

Insuper angelus præcipit Zachariæ : Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meæ bonis : id est, post reditum de Babylone habitatores urbium Juda divitiis abundabunt, imo et spiritualibus gratiæ donis, quantum ad virtuosos : quod tempore Zoroabel, Esdræ et Prophetæ istius cœpit impleri;43 deinde post victoriam Judith et tempore Machabæorum, præsertim sub Simone sacerdote ac principe magno, quando unusquisque sedit sub vite et ficulnea sua, et de bonis terræ tractabant, quemadmodum primo libro Machabæorum circa finem plenius scriptum est.44 Porro in adventu Christi, quando per se ipsum atque Apostolos prædicavit, miracula fecit, et Spiritum Sanctum misit, copiosius adimpleta sunt hæc.45 Et consolabitur adhuc Dominus Sion, id est Synagogam et templi ministros. In monte etenim Sion reparatum est templum, et consolati sunt sacerdotes. Et eliget adhuc Jerusalem, id est, præ ceteris urbibus eam suo cultui dedicabit: quod factum est templo constructo, ad quod Judæi certis temporibus anni tenebantur venire, hostiasque offerre et Dominum invocare.

Præterea introducitur alia revelatio prophetalis de regnorum Judæis adversantium repressione. Et levavi ego Zacharias oculos meos interiores, et vidi, visione imaginaria; et ecce quatuor cornua vidi in spiritu. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc? id est, quid significant? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua, id est, per cornua ista significantur quatuor regna, quæ ventilaverunt Judam, id est regnum ac populum Judæorum, et Israel et Jerusalem, tribus Israel de propria terra expellendo, ipsamque Jerusalem devastando. Prædicta autem regna intelliguntur Chaldæi et Persæ, quantum ad reges Persarum adversantes Judæis; Græci quoque, præsertim tempore Antiochi, et Romani. Verumtamen, quum tempore Romanorum, post Christi passionem fuerint Judæi finaliter a Deo relicti, nec [jam] populus ejus propter Christi occisionem et abnegationem;46 nec regnum Romanum destructum fuerit eo quod Judæos vastavit : arbitror loco Romanorum Assyrios, vel alios quosdam aptius posse intelligi.

Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, id est similitudines eorum : sicut ostendit regi Ægypti boves et spicas, regique Babylonis auream statuam. Illis tamen non dedit intelligentiam visionis, quemadmodum Zachariæ, ut subditur.4748 Et dixi ad angelum in me loquentem, qui in persona Dei loquebatur ad me : Quid isti quatuor fabri veniunt facere? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam (hic repetit quod jam dixit de cornibus, ut clarius ostendat quod de fabris Propheta quæsivit) per singulos viros, unumquemque Judæorum in manus eorum convenientium affligendo; et nemo eorum, scilicet Judæorum, levavit caput suum, id est, resistere potuit adversariis suis. Et venerunt isti, utpote quatuor fabri, deterrere ea, id est regna præfata reprimere, ut dejiciant cornua gentium, id est, regna ista gentilium deprimant. Assyriorum enim et Chaldæorum regnum ante prophetiam istam defecit; postea quoque regnum Persarum atque Græcorum. Sed regnum Romanum non est propter Judæorum vastitatem dejectum, imo in Christo feliciter exaltatum. Vel si dejectum dicatur, quoniam Christo subjectum, hæc est bona dejectio, nec pro peccato inflicta. Quæ levaverunt cornu, id est potestatem suam, super terram Juda, id est contra Judæos, ut dispergerent eam, id est habitantes in ea. Itaque per fabros significabantur angelicæ potestates, divinæ jussionis exsecutores, qui venerunt superborum regna destruere, et populum Dei recuperare. Postremo, per quatuor cornua memorata, intelligi possunt persecutores populi Israel, qui eum a quatuor partibus mundi invaserunt.

Footnotes

  1. 1 Esdr. v, 1. ↩

  2. Jer. vii, 19 ↩

  3. Jer. l, 17. ↩

  4. 1 Esdr. vi, 1-14. ↩

  5. Thren. v, 21. ↩

  6. Jer. xxxi, 18, 19. ↩

  7. Jacob. iv, 8. ↩

  8. Ps. xxxiii, 6. ↩

  9. Ephes. v, 14. ↩

  10. Is. LVIII, 1. ↩

  11. Is. i, 16. ↩

  12. Sap. v, 16. ↩

  13. Sap. iii, 4. ↩

  14. Jer. xiv, 14. ↩

  15. Ibid. 18. ↩

  16. Dan. iii, 29, 30, 32. ↩

  17. Is. xxviii, 19. ↩

  18. Ps. lxxxii, 17. ↩

  19. Job xxxiii, 15, 16. ↩

  20. Dan. viii, 15; ix, 21. ↩

  21. Act. i, 10. ↩

  22. 1 Esdr. 1, vi. ↩

  23. 1 Mach. passim ; ↩

  24. Dan. xi. ↩

  25. Luc. 1, 11-20, 26-37. ↩

  26. Dan. 1 x, 21. ↩

  27. Luc. i, 11-20, 26-37. ↩

  28. Dan. x, 1. ↩

  29. Dan. ix, 21. ↩

  30. Gen. xviii, 16; xix, 16, 17. ↩

  31. Tob. v, 21; xii, 15. ↩

  32. Jer. xxix, 10. ↩

  33. Dan. xii, 1. ↩

  34. 1 Esdr. 1, 3. ↩

  35. Ezech. xvi, 42. ↩

  36. II Mach. vi, 14-16. ↩

  37. IV Reg. xvii, xxv. ↩

  38. Is. x, 5, 7. ↩

  39. Habac. iii, 2. ↩

  40. II Esdr. vi, 15. ↩

  41. I Esdr. III, vi; ↩

  42. II Esdr. II-IV. ↩

  43. I Esdr. I, etc. passim, Judith XVI, 30. ↩

  44. I Mach. XIV, 8-12. ↩

  45. Act. II. ↩

  46. Dan. IX, 26, 27. ↩

  47. Gen. XLI, 1-7. ↩

  48. Dan. II, 31 et seq. ↩

Chapter 1 of 19