Skip to the text

Articulus 2

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI PRIMI INTELLIGENTIA.

FACTUM est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ, filium Addo.

Zacharias interpretatur memoria Domini.1

Itaque ad eum qui memor est Domini Dei sui, qui meditatur in lege Domini die ac nocte, qui ponit Deum sicut signaculum super cor suum, et revelata facie gloriam234

Domini speculatur, cum Psalmista decantans, Memor fui Dei, et delectatus sum :5 ad istum, inquam, fit verbum Dei, quia talis illuminatur a Deo, et unctio docet eum, ita ut dicere possit :67 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum;8 et rursus : Dominus illuminatio mea et salus mea. Is demum Barachiæ, id est divinæ benedictionis, est filius, quoniam Barachias benedictio Domini interpretatur. Recordatio etenim Dei, ex gratia cœlestis benedictionis emanat, quoniam actualis memoria

Dei ex Spiritus Sancti motione procedit, sicut et quælibet actio meritoria. Insuper

Zacharias iste est filius Addo, qui interpretatur testimonium ejus, quatenus Christus testimonium bonum perhibeat ei, confitendo eum coram Patre cœlesti et angelis ejus;9 ipse quoque divinæ virtuti in omnibus attestetur, et Deum in cunctis zelo veritatis honoret, sitque de eorum catalogo quibus per Isaiam Dominus dicit :10 Vos testes mei estis.

Itaque per hujuscemodi Zachariam ait

Deus Ecclesiæ : Iratus est Dominus, scilicet ego Deus, super patres vestros, id est præcedentes Christianos, qui fidem suam vita ac moribus non approbarunt. Hoc Dominus ait, ut posteriores sint cautiores, ne eis contingat quod patribus suis evenit.

Nempe felix, quem faciunt aliena damna peritum; et pestilente flagellato, sapiens, imo et stultus, sapientior erit, ut Salomon docet.11 Nam et ideo Deus in præsenti vita quosdam graviter manifesteque punit, ut illorum exemplo alii terreantur, corrigantur, salventur.

Et dices ad eos. Qui enim modo præfato memor est Dei, aptus est mitti a Deo ad insinuandum proximis verbum Dei, ut de plenitudine ejus accipiant alii, et memoriam abundantiæ suavitatis divinæ, quam in secreto ex Dei contemplatione sortitus est, eructet et aliis, secundum quod Petrus in prima sua ait Canonica :121314 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Hæc dicit Dominus : Convertimini ad me. Incessabiliter per sacræ

Scripturæ lectionem, prædicationem et recordationem hortatur nos Deus, ut convertamur ad ipsum, omnia ista carnalia, terrena, vilissima contemnendo, ipsique summo, superessentiali, immenso et perfecto bono integerrima mente fortiter adhærendo : in quo utique est omnium divitiarum, deliciarum, et honestatis superinfinitissima plenitudo. Quum enim Deus sit primum et summum appetibile, honorabile, ac formidabile, ipsum primo et summe desiderare, honorare, ac formidare debemus; ipse quoque esse debet nobis causa et ratio amandi seu appetendi, venerandi ac metuendi, quidquid citra eum desideramus, amamus, honoramus, aut formidamus, quatenus omnes nostri cordis affectus sint ordinati, reducti, ac adunati in ipsum : quo facto, veraciter dicere possumus, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.15 Et convertar ad vos. Tanta equidem est munificentia atque benignitas bonitatis divinæ, ut quacumque hora peccator ex animo ingemuerit, vel homo quod in se est fecerit, Deus gratiam mox infundat : idcirco de nullo viatore est desperandum. Præterea verbum istud Dei nostri dulcissimum, Convertar ad vos, et tanta Dei pronitas ad ignoscendum, ad succurrendum atque salvandum nos, quantumcumque inique egerimus, dummodo modo prædicto convertamur ad ipsum, merito inflammare nos debet ad admirandum ac diligendum et imitandum viscera caritatis et misericordiæ Dei nostri, ut simus imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulemus in dilectione sicut et Christus dilexit nos, nec aliquam a proximo aversionem admittamus.1617

Denique viatoribus Dominus ait : Patres vestri ubi sunt et prophetæ? Hoc nobis incessanter pensandum est, quatenus, patrum et prædecessorum nostrorum obitum considerantes, et quo venerint ignorantes, quod item in æternum mansuri sint vel in summa gloria, vel in summa miseria, discamus vitæ præsentis vanitatem, fallaciam, brevitatem, periculositatem, incertitudinemque pensare ac spernere, et Deo cum omni reverentia et timore servire, dicendo : Ubi jam patres nostri, et ceteri qui ante pauca tempora nobiscum fuerunt? Ecce in momento sublati sunt, æternaliterque manebunt vel in tormentis inferni, vel in jucunditate cœlesti, prout in hac vita brevissima meruerunt. Prophetæ autem de quibus jam sermo, sunt qui, quod scribunt, docent seu prædicant, non observant : quorum damnatio justa est.

Præterea ait spiritualis hic Zacharias, Dei jugiter reminiscens : Vidi per noctem, id est cognitione obscura : nunc enim videmus per speculum in ænigmate eum qui posuit tenebras latibulum suum;18 et ecce vir ascendens super equum rufum, id est,19

A Christus Deus et homo, corpus humanum tempore passionis sanguine rubricatum, suæ divinitati adjungens, ipsoque ad nostram recuperandam salutem ministerialiter utens. De quo in Isaia habetur :20 Ecce Dominus ascendet super nubem levem; et rursus, Quare rubrum est indumentum tuum?21 Et ipse stabat inter myrteta, id est inter vetus ac novum Testamentum : quæ tanquam duo Cherubim versis vultibus respiciunt in ipsum, tanquam in propitiatorium, quoniam ipse veraciter est propitiatio pro peccatis nostris.22 Hæc autem testamenta cooperta sunt difficultatibus multis, tanquam densissimis foliis. Vel myrteta sunt omnes viri perfecti, in quorum medio Dominus commoratur :23 qui sunt bonus odor Dei, et fructus operum meritoriorum copiose producunt.

Et post eum equi rufi, varii, et albi. Equi rufi sunt martyres sancti, qui laverunt stolas suas in sanguine Agni. Equi varii sunt confessores diversis gratiæ charismatibus adornati.24 Equi albi sunt virgines puritatis candore splendentes. Istis, præsertim Apostolis, qui et martyres exstiterunt, jussit Dominus ut perambularent terram, verbum Dei prædicando ubique, juxta illud : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ;25 et alibi, Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad fines terræ.26 In omnem quippe terram exivit sonus eorum. Denique Sancti hi, injuncto sibi prædicationis officio digne completo, revertuntur ad Christum, dicentes :27 Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit : id est, ubique terrarum fides catholica disseminata est, et homines ad Deum conversi, inhabitantur a Spiritu Sancto, atque in spe bona quiescunt.

Tunc vir qui stabat inter myrteta, videlicet Christus magni consilii Angelus, orat Deum Patrem, secundum quod homo et mediator, pro militanti Ecclesia, dicens :28 Usquequo tu non misereberis Jerusalem et urbium Juda, id est universali Ecclesiæ, et particularibus congregationibus electorum confitentium tibi, perducendo eos ad beatitudinem consummatam, quibus iratus es, permittendo eos in sæculo isto multipliciter tribulari, ita ut quasi iratus appareas? Ad hanc precem respondit Deus verba bona ac consolatoria, scilicet quod cito liberabuntur, et ista tribulatio atque dilatio gloriæ ipsis perutilis est.

13

14

Hæc dicit Dominus : Zelatus sum Jerusalem, id est Ecclesiam divinæ pacis visione aliqualiter nunc gaudentem, et Sion, id est animas divinorum speculatrices. Jerusalem enim visio pacis, et Sion speculatio interpretatur. Zelo magno : sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ideo quos amat zelo paterno, arguit et castigat. Et ira magna ego irascor super gentes opulentas, id est electorum ac justorum persecutores, ac divites qui consolationem suam jam habent, et bonos impia intentione angustant. Et tamen per eos Deus nunc purgat corrigitque electos : quibus purgatis, illi projiciuntur in tartarum, quemadmodum filio emendato, virga projicitur mox in ignem.

Joann. III, 16. Apoc. III, 19.

15

Luc. VI, 24.

16

Sicque Dominus revertitur ad Jerusalem in misericordiis, dando electis piissima gratiæ dona pro tribulationibus quas tulerunt; et domus sua, videlicet cubiculum conscientiæ, ædificatur in eis, ita quod Deus clementissime et libenter corda eorum inhabitat. Tunc demum perpendiculum, id est recta consideratio atque discussio justa conversationis, extenditur super Jerusalem, id est Ecclesiam : ita quod Spiritus Sanctus illustrat fideles ad considerandum, dirigendum, et judicandum se ipsos et omnia opera vitæ suæ, secundum rectitudinem æquitatis, divinæque legis rectitudinem . certitudinem

Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus : Adhuc affluent civitates meæ bonis, id est, Ecclesiæ particulares seu religiones, claustra sive collegia, donis et gratiis spiritualibus, magna devotione et regularibus observantiis exuberabunt. Hoc Deus frequenter tempore evangelicæ legis implevit, reformando per quosdam sanctissimos patres statum Ecclesiæ, saltem in parte. Et consolabitur adhuc Dominus Sion, id est animas fidelium in divinorum speculatione consistentes : quæ lapsum Ecclesiæ vel propria mala deplorant, quas Deus nonnunquam dulciter visitat, afficit, recreat, earumque preces exaudit, et quosdam meritis earum convertit. Hinc ad Corinthios dicit Apostolus : Benedictus Deus, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ; quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra ; et sicut socii passionum sumus, sic erimus et socii consolationis. Non enim permittit misericors Deus sibi devotos immoderanter et super vires affligi ; virtuosam quoque tristitiam spiritualis delectatio concomitatur, præsertim quum omni actui virtutis annexa dicatur delectatio bona, connaturalis, et propria. Et eliget adhuc Jerusalem, id est, præ ceteris universis salutem gratiamque impendit Ecclesiæ Christi, extra quam nemo salvatur. Hoc ad Ecclesiam referri potest pro tempore Antichristi, quando Elias adveniens restituet omnia, et Judæi convertentur ad fidem, magnaque valde erit Christianorum devotio, Antichristo occiso.

II Cor. I, 3-5, 7.

I Cor. X, 13.

Matth. XVII, 11.

18

19

Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce quatuor cornua. Sic dum spiritualiter oculos mentis erigimus, statum et tentationes fidelium considerantes, adspicimus quatuor cornua. Quæ ventilaverunt et ventilant jugiter Judam, id est Domino confidentes, et Israel, id est contemplativos, et Jerusalem, id est Ecclesiam. Cornua ista, sunt contrariæ potestates, hostes nostræ salutis : de quibus ait Apostolus, quod sit nobis colluctatio adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Vel cornua ista, sunt mundus, diabolus, caro, et propria voluntas, vel quatuor animæ passiones principales, vel spiritus superbiæ, spiritus fornicationis, spiritus cupiditatis, spiritusque invidiæ :

Ephes. VI, 12. quibus homines præcipue tentantur, pulsantur, et impelluntur, ita ut nemo levet caput, id est, propriis viribus eis prævaleat. Vel cornua ista, sunt hæretici, schismatici, tyranni, et generaliter omnes justorum persecutores.

Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. Isti quatuor fabri, qui venerunt deterrere atque dejicere cornua jam prædicta, sunt quatuor Evangelistæ, quorum doctrina omnis adversariorum perversitas superatur, et quod in anima per peccata destructum est, reparatur. Sed et quatuor Doctores Ecclesiæ, et quatuor virtutes cardinales, aliquo modo per fabros istos intelligi possunt.

Footnotes

  1. Ps. LXXVI, 4. ↩

  2. II Cor. III, 18. ↩

  3. Cant. VIII, 6. ↩

  4. Ps. I, 2. ↩

  5. Ps. LXXVI, 4. ↩

  6. Ps. XV, 7. ↩

  7. I Joann. II, 27. ↩

  8. Ps. XXVI, 1. ↩

  9. Luc. XII, 8. ↩

  10. Is. XLIV, 8. ↩

  11. Prov. XIX, 25. ↩

  12. I Petr. IV, 10. ↩

  13. Ps. CXLIV, 7. ↩

  14. Joann. I, 16. ↩

  15. Ps. ix, 2; cxxxvii, 1. ↩

  16. Ephes. v, 1, 2. ↩

  17. Luc. i, 78. ↩

  18. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  19. Ps. xvii, 12. ↩

  20. Is. xix, 1. ↩

  21. Is. lxiii, 2. ↩

  22. 1 Joann. ii, 2. ↩

  23. II Cor. ii, 15. ↩

  24. Apoc. vii, 14. ↩

  25. Marc. xvi, 15. ↩

  26. Act. i, 8. ↩

  27. Ps. xviii, 5. ↩

  28. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

Chapter 2 of 19