Skip to the text

Articulus 19

DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ECCE DIES DOMINI VENIUNT.

PRÆSENS capitulum maximis difficultatibus et obscurationibus plenum est: propter quod a diversis variis modis exponitur. Intendo autem expositionem sequi, quæ textui amplius consonat.

Loquens ergo Propheta de persecutione circa finem mundi per Antichristum ventura, ait : Ecce dies Domini veniunt, id est, tempus a Deo dispositum appropinquat, quo quæ subjuncta sunt fient ; et dividentur spolia tua*, o Jerusalem, id est* bona tibi per spoliationem ablata ab Antichristo et ejus ministris, in medio tui, ita quod juxta voluntatem suam sine timore bona tua prædabitur. Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium contra eam : siquidem de omni natione quamplurimi adhærebunt Antichristo ; et capietur civitas et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur a satellitibus Antichristi, quibus ipse, ut dicitur, concupiscentiarum frena laxabit. Aliqui referunt hoc ad Jerusalem, a Romanis (eo quod Christum occiderit) captam ; sed sequentia non concordant. Judæi autem, ut refert Hieronymus, sub Gog et Magog hæc dicunt implenda. Et egredietur media pars civitatis in captivitatem*, ita quod multi de habitatoribus* ejus ab Antichristo captivi ducentur, et reliquum populi non auferetur ex urbe*, illi videlicet qui Antichristo adhærere* voluerint.

Et egredietur Dominus : non locum mutando, sed novum atque insolitum suæ effectum potentiæ ostendendo ; vel de lenitate suæ clementiæ ad rigorem justitiæ, juxta illud in Psalmo, Exsurge, Domine, in ira tua ;1 et, Propter hanc in altum regredere ; et in Habacuc, Egressus es in salutem populi tui.2 Moyses quoque dixit ad

Dominum : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto.3 Et præliabitur contra gentes illas*, id est, divina sua virtute* Antichristum cum reprobis sui exercitus opprimet et occidet, juxta illud Danielis : Judicium sedebit, ut auferatur potentia ejus et conteratur, et dispereat usque in finem ;4 sicut præliatus est in die certaminis*, id est die qua Pharaonem* cum suo exercitu submersit in mari Rubro. Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem : id est, in monte illo divinæ potestatis efficacia apparebit, eo quod ibi vel circa, occidendus sit Antichristus. Porro pedes incircumscriptibilis ac simplicissimi Dei, non sunt materialiter intelligendi; sed virtutis ejus pia ac fixa adsistentia, nomine pedum exprimitur.

Unde et per Isaiam fatetur :5 Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Et tamen Salomon loquitur :6 Cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt. Nempe, ut canit Psalmista, Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.7

Et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem prærupto grandi valde. Et separabitur medium montis ejus ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. Secundum Hieronymum, sensus est, quod mons Oliveti grandi voragine dirumpetur, ita quod una pars ad orientem, altera ad occidentem respiciet : quo facto, repente in ipsa voragine alia scissio fiet, ita quod una pars scissi montis verget ad aquilonem, alia ad meridiem, sicut præruptum quadrangulum fiet. Alii asserunt quod scissio ista non erit nisi in duas partes, ita quod una pars montis inclinabitur versus aquilonem, alia versus meridiem, et scissura intermedia erit, sic quod longitudo ejus erit ab oriente ad occidentem. Et fugietis, qui tunc ista videbitis, ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium, id est, vallis Josaphat, sita inter montem Sion et Oliveti, jungetur usque ad proximum, scilicet locum scissuræ jam dictæ.89 Et fugietis, istam voraginem horrendam conspicientes, sicut fugistis a facie terræ motus, qui factus est in diebus Oziæ regis Juda :10 qui quum officium sacerdotale in thurificando usurpasset, percussus est lepra, ut scribitur libro secundo Paralipomenon; et tunc ad divinæ indignationis indicium factus est terræ motus, sicut et apud Amos habetur. Unde et de præinducta scissione montis Olivarum aliqui arbitrantur, quod erit ex terræ motu ingenti, quem dicunt futurum in Antichristi fulminatione seu simili percussione, ad demonstrationem potestatis divinæ et iræ Dei contra superbissimum Antichristum adorari se facientem. — Quidam Sanctorum per montem Olivarum intelligunt Ecclesiam, cujus filii sunt sicut novellæ olivarum : cujus media pars scinditur ad orientem, in qua sunt arbores fructuosæ et bonæ, puta electi; et alia ad occidentem, in qua sunt arbores steriles.11

Et veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti ejus cum eo. Istud, secundum Hieronymum, manifeste dicitur de secundo Christi adventu, quando post mortem Antichristi, aliquanto tempore interjecto, veniet generale atque finale judicium exercere, comitatus omnium agmine Beatorum :12 sicut et Christus in Evangelio de se ipso testatur, quod videbitur advenire cum potestate magna et gloria.13 Judas quoque apostolus inducit : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium. Isaias quoque : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Ex his innotescit, quod hoc loco loquatur Propheta de his quæ circa finem mundi contingent.

Et erit in die illa : Non erit lux, sed frigus et gelu : id est, tanta tunc erit impiorum pressura, carentia gratiæ, tribulatio et angustia, quod lux prosperitatis non erit eis, sed frigus et gelu, quia præ timore arescent, eruntque horrore ac timore repleti.14 Timor autem corporalis infrigidat, faciendo sanguinem ad cor ipsum refugere : quo sic a membris recedente, tremor causatur.15 Hinc ait Psalmista :16 Nubes et caligo in circuitu ejus; et, In circuitu ejus tempestas valida. Et erit dies una, quæ nota est Domino, id est dies æternitatis, vel hora glorificationis electorum : quæ dies æternaliter stabit, nec defluet. Vel loquitur de die judicii, de qua ait Salvator : De die illa et hora nemo scit, neque angeli in cœlo, sed solus Pater :17 cujus quum sit cum Filio et Spiritu Sancto una essentia, una est cum eis notitia. Non dies neque nox : id est, dies illa æternitatis seu retributionis atque judicii, non est proprie atque univoce dies cum die naturali qui noctem includit, vel artificiali qui est latio solis supra nostrum horizontem : siquidem dies illa non causabitur ex motu solis, nec temporali extensione decurret, nec terminabitur nocte. De qua die cantamus in Psalmo :18 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. In generali vero resurrectione motus cœli cessabit, ideo solitus diei fluxus non erit. Propter quod in Apocalypsi prædictum est :19 Quia tempus ultra non erit. Et in tempore vesperi, id est in fine sæculi seu termino temporalis diei, erit lux, id est claritas beatificæ visionis, et lumen gloriæ consummatum in omnibus prædestinatis. De quo scriptum est in Apocalypsi : Civitas non eget sole neque luna, sed claritas Dei illuminabit eam.20 Quod et in Isaia scribitur. Paulo ante dixit Propheta, quod in die illa non erit lux; nunc ait, quod in tempore vesperi erit lux. Illud ergo ad reprobos, istud ad electos refertur. Consonat quoque huic prophetico verbo, quod Christus in Evangelio loquitur : Quum sero factum esset, præcepit Dominus operariis reddi mercedem.212223

Ps. XXXV, 10, 9.

Ps. XLV, 5.

Is. XLIX, 10.

Hebr. XII, 22.

Ps. LXXXVI, 7.

Ps. CXLVII, 12.

Is. LX, 19.

Apoc. VII, 17.

Matth. XX, 14.

Apoc. XVII, 1, 15.

Eccle. XI, 1.

Et erit in die illa æternitatis sive judicii: Exibunt aquæ vivæ, id est plenissima effusio et gloriosa communio beatificæ agnitionis, felicitatis et gloriæ. De quibus habetur in Psalmo: Apud te est fons vitæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; et, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei.

Isaias quoque ait: Ad fontes aquarum potabit eos. De Jerusalem illa cœlesti, de qua dicit Apostolus ad Hebræos: Accessistis ad Jerusalem civitatem et multorum millium angelorum frequentiam. Itemque

Psalmista: Sicut lætantium omnium habitatio in te; et, Lauda, Jerusalem, Dominum. De qua Isaias multa dicit, quæ de terrena Jerusalem nequaquam verificantur, quum inter cetera ibi dicatur: Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te.24 Itaque aquæ istæ egredientur de Jerusalem, quia a Deo sublimi et benedicto in superna Jerusalem præsidenti, descendunt in Sanctos, juxta illud Apocalypsis: Agnus ducet eos ad vitæ fontes aquarum. Medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: id est, una pars beatitudinis sempiternæ derivatur a Deo in eos qui prioribus fuerunt temporibus; alia, ad eos electos qui tempore posteriori fuerunt: non quod aliquorum beatitudo sit imperfecta atque divisa; sed his verbis insinuatur, quod beatitudo descendit ad omnes æqualiter ex parte objecti et æquali exsistente merito. Unde denarius, qui omnibus vineæ laboratoribus datur, unus et idem est. Ipse paterfamilias: Volo, inquit, huic novissimo dare sicut et tibi priori. Nomine autem maris et aquæ, populi designantur, secundum quod in Apocalypsi legitur: Aquæ multæ, populi multi; et in Ecclesiaste, Mitte panem tuum super transeuntes aquas. In œstate et in hieme erunt: id est, aquæ istæ seu præmia Beatorum jugiter permanebunt, quum perpetuitas atque securitas sint de ratione perfectæ ac veræ felicitatis. Quamvis autem tunc æstas et hiems non erunt, tamen per has temporis differentias æternitas denotatur, quam per partes temporis significare solemus. Sic enim in Isaia legitur, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato:25 per quod perpetua Sanctorum in gloria mansio explicatur.

Et erit Dominus rex super omnem terram: quia tunc Christo perfectissime erit subjecta non solum Ecclesia, sed omnis insuper creatura. Tunc quoque in hominibus et angelis cessabit prælatio, quantum ad officium administrationis sæculi pertinet. Propter quod ad Corinthios scriptum est: Quum tradiderit Christus regnum Deo et Patri, quum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, ut sit Deus omnia in omnibus. In die illa æternitatis, erit Dominus unus omnium Beatorum: qui sicut est trinus in Personis, ita est unus in natura; et erit nomen ejus unum, id est, una appellatione designabitur, sicut et una cognitione, et una quasi intelligibili specie cognoscetur. Sicut enim rem cognoscimus, sic eam significamus atque exprimimus. Et quoniam in hac vita Deum in suis effectibus speculamur, in quibus tota ejus perfectio non relucet; ideo nunc eum obscure et imperfecte cognoscimus, pluribusque nominibus explicamus, sic quod ejus perfectio in diversis diversimode repræsentatur. Porro, in patria videbimus eum sicuti est, facie ad faciem, per ejus essentiam, quasi per intelligibilem formam. Idcirco tunc uno nomine exprimetur, sicut et uno intuitu conspicietur.

Deinceps redit Propheta, et loquitur de statu Ecclesiæ post Antichristi interitum supra descriptum. Jam enim non ait, In illa die, vel aliquid tale, ut cogamur ista præcedentibus continuare. Et revertetur omnis terra ad fidem atque obsequium Christi, Antichristo deleto, id est multi de omni natione ac populo, usque ad desertum inclusive, id est etiam a locis desertis, et habitantibus juxta ea, sive in eis, de colle Remmon ad austrum Jerusalem. Et exaltabitur Ecclesia Christi, vel civitas Jerusalem, et habitabitur a Christianis, in

1 Cor. XV, 24, 28.

1 Joann. III, 2; 1 Cor. XIII, 12. loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum; et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. Et habitabunt in ea. Antichristus quippe civitatem Jerusalem auferet Christianis: quo occiso, reddetur eisdem, et plene incolent eam. Et anathema, id est maledictio, non erit amplius populo christiano, et urbi Jerusalem, quum persecutio Antichristi futura sit ultima, sed sedebit Jerusalem secura.

Et hæc, quæ subditur, erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem, id est Antichristum et ejus fautores: in cujus exercitu plurimi erunt de omni hominum genere, qui et Ecclesiam et urbem Jerusalem impugnabunt, et prævalebunt. Jam plaga exprimitur: Tabescet caro uniuscujusque eorum stantis super pedes suos, id est, præ dolore deficiet, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, id est, vim visivam in organis suis amittent, et lingua eorum contabescet in ore suo. Hoc totum et spiritualiter et corporaliter tyranni et persecutores Ecclesiæ frequenter perpessi sunt: qui et dire plagati subito obierunt, et interiores eorum oculi excæcabantur; corpora quoque vitiis servierunt, dæmonumque obsequio contabuerunt. In illa die erit tumultus Domini magnus in eis, id est, magnam, Deo agente aut permittente, turbationem inquietudinemque habebunt ex abundantia malorum culpæ ac pœnæ. Et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui, id est, præ timore atque angustia capiet unus manum alterius causa auxilii. Quidam exponunt hoc, quod quidam eorum se invicem interficient; sed hoc littera ista non videtur prætendere.

Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem. Hoc supra diligenter expositum est. Et congregabuntur divitiæ omnium gentium in circuitu, id est, ad Jerusalem apportabuntur ab Antichristo ejusque populo, utpote aurum et argentum, et vestes multæ satis. Potest autem et spiritualiter exponi in bono, ita ut quidquid naturalis perfectionis in gentibus fuerit, scilicet ingenii, virtuositatis, scientiæ, eloquentiæ, ad ipsam Ecclesiam colligatur, dum gentes talibus donis ornatæ convertuntur ad fidem: quia tunc dona naturæ perficiuntur muneribus gratiæ, et defendunt Ecclesiam qui eam aliquando impugnabant.

Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris Antichristi, id est, ita Deo plagante, peribunt universa animalia irrationabilia Antichristi atque satellitum ejus, sicut ruina hæc, id est, quemadmodum homines præinducti eis utentes peribunt. Deus enim propter hominum peccata, ad majorem eorum confusionem, interdum bruta eorum occidit, imo quandoque hoc fit ad eorum piam correctionem. Præterea, homines qui propter passiones certas et vitia quædam præfatis jumentis comparantur, atque eorum nominibus exprimuntur, spiritualiter salubriterque labuntur, dum ad virtutes contrarias, Deo clementer suffragante, pertingunt. Per equos enim designantur lascivi; per mulos, infructuosi (muli enim non generant); per camelum, qui delictorum onere aggravantur; per asinos, male simplices et indocti. Dum itaque lascivi fiunt casti; infructuosi, bonis operibus abundantes; peccatis gravati, virtutibus pleni, ut ubi abundavit peccatum, abundet et gratia;26 maleque simplices et indocti, efficiuntur a Spiritu Sancto uncti et illustrati: tunc præfata jumenta salubriter ruunt.

Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerint contra Jerusalem, id est, gentes illæ quæ cum Antichristo non perierunt, eo quod timore vel excusabili deceptione eum secutæ sint contra Jerusalem atque Ecclesiam, ascendent ab anno in annum, id est singulis annis diebus debitis, ut adorent regem Dominum exercituum, id est Christum principem universorum, in Jerusalem vel27

Ecclesia. Ista expositio videtur supponere quod post Antichristi interitum durabit cursus novi Testamenti in sæculo isto per annos. Quid autem de hoc sentiendum sit, sapientioribus derelinquo. Et celebrent festivitatem Tabernaculorum : non eo modo quo fiebat in veteri Testamento, sed quantum ad figuratum, videlicet quoad id quod per festum illud significabatur. Fiebat quippe festivitas illa in lege, in memoriam quod filii Israel de Ægypti servitute liberati, in deserto in tabernaculis morabantur, ut terram promissionis intrarent. Per quod figurabatur, quod in novo Testamento Christiani de peccati atque diaboli servitute per Christum erepti, et in hac valle miseriæ commorantes, ad patriam paradisi cœlestis in virtutibus proficiendo ascenderent, janua gloriæ merito dominicæ passionis patefacta : sicque Christifideles festum tabernaculi celebrant ; et tanto post Antichristi interitum devotius celebrabunt, quanto tunc in eis amplior fidei fervor consistet.

Et erit : Qui non ascenderint de familiis terræ ad Jerusalem, id est Christi Ecclesiam : in civitatem namque illam particularem omnes gentes annuatim venire non possent, nec capi ibidem ; et nunc satis ostensum est, in Prophetis per Jerusalem litteraliter exprimi Christi Ecclesiam ; ut adorent regem Dominum exercituum ; non erit super eos imber, id est perfusio gratiæ Dei, sed in mortalibus vitiis disperibunt. Quod et si familia Ægypti, id est populus regni illius antiqui atque famosi, non ascenderit, et non venerit, ad adorandum modo jam dicto ; nec super eos erit imber gratiæ et doctrinæ divinæ ; sed erit ruina, id est, hujus imbris carentia erit pœna una, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ab imo vitiorum ad arcem virtutum, ad celebrandum festivitatem Tabernaculorum, spiritualiter, non litteraliter.28 Littera nempe occidit, spiritus autem vivificat. Et certum est, a publicatione evangelicæ legis, observantiam legalium, quantum ad cærimonialia, fuisse prohibitam et letalem, quoniam veritate revelata, cessare debet figura. Hoc erit peccatum, id est transgressio divini præcepti, Ægypti, et hoc peccatum omnium gentium quæ non ascenderint ad celebrandum festivitatem Tabernaculorum : secundum sensum prætactum.

In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino : id est, ornamenta aurea atque argentea, quæ in equorum frenis poni solebant, Domino offerentur, quoniam usus equorum et armorum necessarius non exsistet, Antichristo occiso, sed pax erit præcipua. Sic Glossa exponit. Et erunt lebetes, id est vasa divini cultus, in domo Domini, id est in Ecclesia, in qua sunt calices, pyxides, aliaque divino cultui vasa aptata : quæ jam nomine lebetum signantur, quoniam Propheta per metaphoram exprimit ea quæ ad evangelicæ legis pertinent cultum, per ea quæ erant in Synagoga et veteri Testamento, quum fuerint figurativa horum quæ in nova sunt lege, et cultus Ecclesiæ ; quasi phialæ coram altari : nam coram altari feruntur præcipue, sicut phialæ, quæ sunt vasa ad vinum potandum formata, ad mensam portantur. Spiritualiter lebetes sunt homines virtuosi, qui sciunt juxta apostolicum documentum vas suum seu corpus possidere in sanctificatione :29 qui quum sint bonus odor Christi in omni loco, phialis comparantur.30

Et erit omnis lebes in Jerusalem, et in Juda, id est in Ecclesia et populo confidenti, vel etiam in civitate illa Judæ et conversis Judæis, sanctificatus Domino exercituum, id est divino cultui mancipatus, ut in aliis non liceat eis uti, quum sint vasa sacrata. Et venient omnes immolantes, id est sacerdotes sacramentum Eucharistiæ offerentes, aliique fideles, alia novæ legis sacrificia spiritualia seu corporalia in Ecclesia immolantes ; et sument ex eis, id est ex vasis sanctis prædictis sacramenta christianæ religionis, et coquent in eis, id est, Sacramentum altaris in igne Sancti Spiritus, seu caritatis fervore, conficient, tractabunt, vel sument, ne crudas agni comedant carnes, nec sacramentaliter tantum communicent, sed in vasis congrua devotione animæ sibi præparent cibum salvificum. Loquitur autem Propheta metaphorice et obscure, sicut et supra frequenter, ut moris est in Prophetis. Et non erit mercator ultra, id est spiritualium venditor, vel simoniacus, aut generaliter emptor et venditor, in domo

Domini exercituum, scilicet in Ecclesia : hæc enim vitia prohibentur a Christo, qui ejecit de templo ementes atque vendentes;31 in die illa, id est tempore illo post Antichristi dejectionem : quia ex tunc simonia inter fideles non erit, neque in Ecclesia negotiatio vitiosa, eo quod tunc imminente termino mundi, devotissime obsequentur Christiani Creatori et Salvatori suo, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Ps. vii, 7, 8. ↩

  2. Habac. iii, 13. ↩

  3. Exod. xxxiii, 15. ↩

  4. Dan. vii, 26. ↩

  5. Is. LXVI, 1. ↩

  6. III Reg. viii, 27. ↩

  7. Ps. XLVII, 2; CXLIV, 3. ↩

  8. Amos 1, 1. ↩

  9. II Par. xxvi, 16, 19. ↩

  10. Ps. cxxvii, 3. ↩

  11. Luc. xxi, 27. ↩

  12. Judæ 14, 15. ↩

  13. Is. 11, 14. ↩

  14. Luc. xxi, 26. ↩

  15. Ps. xcvi, 2. ↩

  16. Ps. xlix, 3. ↩

  17. Marc. xiii, 32. ↩

  18. Ps. lxxxiii, 11. ↩

  19. Apoc. x, 6. ↩

  20. Apoc. xxi, 23. ↩

  21. Is. iii, 14. ↩

  22. Amos i, 1. ↩

  23. Matth. xx, 8. ↩

  24. Is. lx, 19. ↩

  25. Is. LXVI, 23. ↩

  26. Rom. v, 20. ↩

  27. *venerunt ↩

  28. II Cor. III, 6. ↩

  29. I Thess. IV, 4. ↩

  30. II Cor. IV, 15. ↩

  31. Matth. xxi, 12. ↩

Chapter 19 of 19