Articulus 18
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : IN DIE ILLA ERIT FONS PATENS DOMUI DAVID.
QUUM in principio hujus capituli dicitur, In die illa, certum est ista quæ nunc dicentur, ad idem tempus pertinere referendaque esse, de quo in fine præcedentis capituli dictum est. Itaque, In die illa, id est tempore illo quo omnes Judæorum familiæ præmemoratæ Christum a se confixum adspicient atque deplangent : quod et post Christi passionem mox factum est, et in fine mundi Judæis conversis fiet. Imo, ut sanctus ait Methodius martyr, detecta per Eliam et Enoch falsitate Antichristi, tot Judæi convertentur ad Christum, ita quod de qualibet tribu eorum quadraginta quatuor millia martyrio coronabuntur. Tunc ergo erit fons, id est
Christi Baptismus, seu aqua Baptismatis, patens, id est apertus, manifestus atque paratus, domui David et habitantibus Jerusalem, id est cunctis Judæis sancti David fidem sequentibus, atque in Christum credentibus, in ablutionem peccatoris et menstruatæ, id est ad emendationem peccatorum virorum ac mulierum quantumcumque immundorum. De quo fonte multa prædicta sunt ab Ezechiele, quod scilicet erumpet fons de domo Domini, et pergat ad solitudinem, et omnis anima ad quam devenerit, vivat.1 Item a Joele : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.2 De hoc fonte dixit Petrus Judæis corde compunctis veniamque petentibus :3 Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum.
Et erit in die illa, scilicet tempore promulgationis evangelicæ legis, dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra, id est, idololatriam ubilibet destruam, in omnibus locis ubi gentes fidem Christi suscipient, et non memorabuntur ultra, id est, oblivioni tradentur a suis cultoribus, quantum ad cultum, non quantum ad nudam memoriam. Sic enim et nunc usque fideles reminiscuntur qualiter olim gentes idola coluerunt. Innumerabiles quoque Christiani de idolis gentium loqui nil sciunt. Istud videtur quibusdam non esse impletum tempore Apostolorum et interim, sed in fine mundi : quia ut dicunt, tunc Antichristo occiso, omnes concorditer gentiles atque Judæi unientur in fide Christi. Sed istud infirmiter dictum est. Constat enim, quod eo modo ac sensu tempore Apostolorum et interim impletum est illud Psalmi :4 In omnem terram exivit sonus eorum, etc. ; et item, Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum ;56 itemque, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et quod Christus dixit Apostolis, Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ ;7 multaque alia ad idem spectantia.
Etiam tunc impletum est quod nunc de idololatriæ ablatione asseritur. Nec verum quod circa finem sæculi, vel post mortem Antichristi, omnes penitus convertentur ad Christum : imo multi in malo obstinati manebunt. De quibus ait Apostolus : Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habentis, et non effugient.89 Christus quoque :10 Tanquam laqueus superveniet dies illa, puta judicii, in omnes qui sedent super faciem omnis terræ; et iterum, Sicut fuit, inquit, in diebus Noe, etc.11 Et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra, id est, prophetas falsos tam gentilium quam Judæorum fidem Christi sumentium, spiritusque malignos de infidelium cordibus auferam : secundum quod Christus dixit, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.1213
Et erit : Quum prophetaverit quispiam ultra, id est, quum aliquis inter conversos et Christianos vaticinari non ex Spiritu Sancto, sed spiritu proprio vel maligno, præsumpserit, dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in Domino, id est, dixisti te ex Deo locutum, quod effectum non habuit, ideo morte es dignus.14 Tales enim et Moyses jussit occidi.15 Et configent eum pater ejus et mater ejus quum prophetaverit : id est, tantæ justitiæ erunt parentes et cognati, quod contra ordinem legis divinæ et æquitatis christianæ nemini parcent, quantumcumque propinquo, inaniter prophetanti, aut mala similia perpetranti.
Et erit in die illa : Confundentur prophetæ fallaces, unusquisque ex visione sua quum prophetaverit : quia Deo revelante, scient fideles quod divinitus missi non sint ; nec operientur pallio saccino, id est, veste cilicina et aspera seu sacco et vili indumento non induent se : quemadmodum moris fuit Prophetis, quando futura prænuntiando, populum ad pœnitentiam provocabant, ut legitur quarto Regum de Elia ;16 Isaiæ quoque Dominus dixit, Tolle
Gen. III, 19.
Ibid. 23.
Joann. x, 11, 14.
Ezech. XXXIV, 22, 23.
Ps. XXI, 21.
Amos IX, 10.
Joann. VIII, 29. saccum de lumbis tuis;17 ut mentiantur, id est, quatenus sub aliena et humili veste prophetalique indumento simplices fallant. Hoc igitur timore pœnæ facere non audebunt. Sed dicet, id est, quilibet talium dicet: Non sum propheta, homo agricola ego sum, id est, non officio prophetandi, sed agriculturæ intendo, quoniam Adam exemplum meum, id est, Adam factus est mihi forma vivendi, et ejus vitam quasi exemplum sectatus sum, ab adolescentia mea, observando quod in Genesi Dominus loquitur ei: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et de ipso scribitur in Genesi: Emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? id est, cur ita confixus es, vel affixus patibulo? quid criminis commisisti, ut sic vulneratus appareas? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, id est, vulnera ista a propinquis atque amicis meis accepi, non ex eorum rancore ad me, sed zelo justitiæ et pro mea correctione.
Denique, quia nunc de fonte Baptismatis locutus fuit Propheta, interserit et aliud de Christi passione, a qua Baptismus et cetera sacramenta efficaciam suam sortita sunt. Loquitur itaque Deus Pater: Framea, id est, rhomphæa passionis, suscitare super pastorem meum, id est, consurge et irrue super Christum summum pastorem: qui ait in Joanne, Ego sum pastor bonus; de quo in Ezechiele Dominus contestatur: Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, David servum meum, id est Christum, ut Judæi quoque exponunt. Framea ergo non sumitur hic determinate pro gladio, sed pro acerba afflictione: de qua Christus in Psalmo precatur, Erue a framea, Deus, animam meam. Et per Amos Dominus asserit: In gladio morientur omnes peccatores terræ. Et super virum cohærentem mihi, id est Christum mihi inseparabiliter adhærentem: qui ait, Qui me misit, mecum est; et, Pater non reliquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. Præterea Christus secundum divinam naturam adhæret Patri per amorem immensum, voluntatis indivisibilem identitatem, atque essentiæ unitatem; sed secundum naturam assumptam adhæret per creatæ voluntatis conformationem et subjectionem ad voluntatem divinam. Propter quod dixit: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me; et rursus, Pater, non quod ego volo, sed quod tu. Dicit Dominus exercituum.
Percute, o framea, pastorem, videlicet Christum, et dispergentur oves gregis, id est, discipuli sui electi gregis cui dicebat, Nolite timere, pusillus grex, ab ipso diffugient. Porro hanc scripturam ad se suamque passionem respicere ipsemet Christus docet, quum ait Apostolis: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte: scriptum est enim, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nec obstat, quod hic dicitur, Percute; ibi, Percutiam pastorem: nam sensus redit in idem, quoniam Deo volente et præordinante, framea passionis irruit super Christum, qui in Psalmo ait ad Patrem: Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt. Et per Isaiam Pater testatur: Propter peccata populi mei percussi eum. Unde in Actibus Petrus fatetur: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Postremo, ipse Christus tradidit semetipsum, oblatusque est quia voluit. Et convertam manum meam ad parvulos, id est, potestatem gratiæ meæ ostendam et exercebo circa humiles Christi discipulos: qui tempore passionis ex propria infirmitate fugerunt, sed post passionem per virtutem gratiæ Spiritus Sancti invincibiles constantissimique fuerunt. De quibus per Isaiam loquitur Christus: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus; itemque in Evangelio, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Impleverunt enim quod
Joann. VIII, 29.
Ibid. VI, 38.
Matth. XXVI, 39.
Luc. XII, 32.
Matth. XXVI, 31.
Ps. LXVIII, 27.
Is. LIII, 8.
Act. III, 18.
Galat. II, 20.
Is. LIII, 7.
Ibid. VIII, 18.
Matth. XI, 25. dixit Salvator: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.18
Et erunt in omni terra, dicit Dominus, partes, id est, in toto mundo genus hominum seu populus terræ erit divisus in partes tres, puta Judæorum, et gentilium, ac Christianorum. Duæ in ea, id est duæ partes hominum, scilicet gentiles et Judæi increduli, dispergentur ac deficient, id est, a Deo reprobabuntur, et a gratia cadent. Unde Septuaginta transtulerunt: Duæ partes peribunt. Et tertia pars relinquetur in ea, id est, Christiani sequentur salutem, et habitatione terræ digni consistent. In fine etiam sæculi, Judæi atque gentiles pro maxima parte convertentur ad Christum, ita quod tunc duæ primæ sectæ quasi deficient: tamen, ut dictum est, aliqui in obstinatione sua persistent usque in diem judicii.
Et ducam tertiam partem per ignem, id est, multiplici et pœnosa tribulatione, persecutione, tentatione, adversitate exercebo electos, fideles seu Christianos: quibus ait Salvator, Si me persecuti sunt, et vos persequentur;1920 et rursus, Non est servus major domino suo. Ideo Paulus: Per multas, inquit, tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.21 In Psalmo quoque clamant electi: Transivimus per ignem et aquam.22 Et uram eos, sicut uritur argentum, id est, omnem peccati impuritatem per tribulationes has tollam ab eis; et probabo eos, non ut ego agnoscam, sed ad aliorum ædificationem, et sic eos probatos ostendam per ignem adversitatum, sicut probatur aurum in conflatorio artificis. In adversis enim potissimum virtus probatur, et quid homo profecerit, demonstratur. Propter quod patientia opus perfectum habet, ut dicitur in Jacobo:23 et ipsa ceterarum virtutum probatio nuncupatur.
Hinc scriptum est: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos;24 et alibi, Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.25 Non ergo in adversis tristemur, sed quod ea quæ electis Dei conceduntur, patimur, cordialiter gloriemur, præsertim quum Tobiæ angelus Raphael dicat eidem:26 Quia acceptus eras
Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Ipse vocabit nomen meum, id est, plebs ista electa me devote invocabit, et ego exaudiam eum. Et dicam: Populus meus es, non solum per creationem ut ceteri, sed per devotionem et cultum, et per prædestinationem et gratiæ infusionem, per providentiam singularem, per mutuam caritatem. Et ipse dicet: Dominus Deus meus es tu, quem solum summe desidero, diligo, colo.
POSTREMO, frequenter contingit, quod sicut discipuli Christo capto et cæso dispersi sunt, ita dum pastores boni per mortem vel alias auferuntur, subditi per errores et vitia dispergantur. Ideo Deum semper invocare debemus, pro bono prælato et efficaci pastore: quod est præcipuum Dei donum, sicut insufficientem et negligentem habere periculosissimum est. — Convertit quoque Dominus manum suam ad parvulos, ad egenos, abjectos et humiles, sicut per Isaiam testatur:27 Ad quem respiciam, nisi ad quietum et humilem? Nempe, ut ait Apostolus, quæ infirma et stulta sunt mundi, elegit Deus, et ignobilia et contemptibilia.28 Hos ergo adspicit Deus, quos despicit mundus.
Footnotes
-
Ezech. XLVII, 8, 9. ↩
-
Joel III, 18. ↩
-
Act. II, 38. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Ps. LXXI, 17. ↩
-
Ps. XXI, 28. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
1 Thess. V, 3. ↩
-
I Thess. V, 3. ↩
-
Luc. XXI, 35. ↩
-
Luc. XVII, 26. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
* nomine Domini ↩
-
Deut. XIII, 5. ↩
-
IV Reg. I, 8. ↩
-
Is. XX, 2. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
Matth. xiii, 16; xv, 20. ↩
-
Joann. xv, 20. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Ps. lxv, 12. ↩
-
Jacob. 1, 4. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
Judith xiii, 23. ↩
-
Tob. xii, 13. ↩
-
Is. lxvi, 2. ↩
-
1 Cor. 1, 27, 28. ↩
Chapter 18 of 19